monumenta.ch > Boethius > DE QUALITATE.
Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, . . . <<<     >>> DE FACERE ET PATI.

DE QUALITATE. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Qualitatem autem dico, secundum quam quales quidam dicuntur. 2  Hic quaeritur cur omnium in disceptatione doctissimus tam culpabili qualitatem termino diffinitionis incluserit. 3  Volentibus enim nobis quid sit qualitas scire, ita respondet: qualitas est secundum quam quales quidam dicuntur. 4  Nihil enim minus erit obscurius atque ignorabilius, quod ait, secundum quam quales dicuntur, quam si de ipsa sola qualitate dixisset. 5  Nam si illi sunt quales, qui qualitatem habent, ut sciantur quales, prius qualitas cognoscenda est. 6  Amplius quoque nihil differt dixisse eam qualitatem secundum quam quales quidam dicuntur, tanquam si diceret eam esse qualitatem quae qualitas sit. 7  Nam sic qualitatem diffinire volens ait: Secundum quam quales quidam sunt. 8  Rursus si quis quales aliquos diffinire voluerit, eodem modo dicere poterit, qui in se retinent aliquam qualitatem. 9  Quod si qualitas quidem quid sit per quale, quid autem sit quale, superiore qualitate monstratur, nihil intererit dicere qualitatem esse, qualitatem, quam qualitatem esse, secundum quam quales dicuntur. 10  Sed si ordinata diffinitio generalis et in hoc generalissimo genere poni potuisset, recte culpabilis determinatio videretur. 11  Nunc autem frustra contenditur, cum iam (ut saepe dictum est) descriptionis potius loco hunc terminum quam alicuius diffinitionis addiderit. 12  Quocirca si designatio tantum quaedam, et quodammodo adumbratio rei eius de qua quaeritur, et non diffinitio est, absurda calumnia est, rebus notioribus res ignotiores probantem non ante perspecta descriptionis ratione culpare. 13  Illud autem quis dubitet notiores esse eos qui quales sunt, illa ipsa ex qua quales dicuntur qualitate, ut quilibet albus notior est ipsa albedine? 14  Nam si albedo qualitas est, albus vero ab albedine, id est a qualitate, denominatus est, albus erit qualis nominatus ab albedine qualitate. 15  Quod si, ut dictum est, notior albus est albedine, qualis notior erit qualitate, sicut grammaticus quoque notior est grammatica. 16  Grammaticus quoque qualis est denominatus, scilicet a grammatica qualitate. 17  Omnia enim quae sensibus subiecta sunt notiora sunt nobis quam ea quae sensibus non tenentur. 18  Quare nihil impedit describentem et quodammodo naturam rei eius de qua quaeritur designantem, res ignotiores notioribus approbare. 19  Est autem qualitas eorum quae multipliciter dicuntur, et una quidem species qualitatis habitus et dispositio dicitur. 20  Differt autem habitus a dispositione, quod permanentior et diuturnior est. 21  Tales autem sunt scientiae et virtutes; scientia enim videtur esse permanentium et eorum quae difficillime moveantur, si quis vel mediocriter sumat scientiam, nisi forte grandis permutatio facta sit, vel ab aegritudine, vel ab aliquo huiusmodi. 22  Similiter autem et virtus, ut iustitia et temperantia, et singula talium non videntur posse facile amoveri, neque facile permutari. 23  Affectiones vero dicuntur quae sunt facile mobiles et cito permutabiles, ut calor et frigiditas, sanitas et aegritudo, et alia huiusmodi. 24  Afficitur enim circa eas homo quodammodo, citoque permutatur, et ex calido frigidus fit, et ex sanitate in aegritudinem transit. 25  Similiter autem in aliis, nisi forte in his quoque contingat propter temporis longitudinem in naturam cuiusque transferri, ut insanabilis, vel difficile mobilis existat affectus, quem iam quilibet habitudinem vocet. 26  Proponit qualitatem multipliciter dici, quae res traxit aliquos in errorem, ut eis suspicio nasceretur Aristotelem credere qualitatem aequivoce nominari. 27  Nam si omnis aequivocatio multipliciter dicitur, qualitas autem secundum Aristotelem ipsa quoque multipliciter appellatur, secundum Aristotelem nomen qualitatis aequivocum est. 28  Nos vero defendimus multipliciter dici, esse non una tantum significatione nominari. 29  Dicitur enim aliquid multipliciter dici, cum et aequivoce dicitur, et diverso modo de suis speciebus multipliciter praedicatur. 30  Et communis est multiplex appellatio, etiam in his nominibus quae veluti genera de speciebus dicuntur, velut aequivoca de subiectis. 31  Namque et animal multipliciter dicitur. 32  Nam si multae sint species quae animali subiectae sunt, ipsum quoque multipliciter quodammodo nominatur. 33  Istam autem multiplicationem, non ad aequivocationem retulisse Aristotelem, sed potius ut qualitatem genus esse proponeret, illa res monstrat, quod ait, et una quidem species qualitatis habitus affectioque dicitur. 34  Nam qui speciem dicit esse qualitatis habitum et affectionem, quis eum dubitet ipsam qualitatem vim obtinere generis arbitrari? 35  Cur vero dicit unam speciem esse qualitatis, cum geminas proposuerit, habitudinem scilicet et affectionem, quaeritur. 36  Nam si unum idemque sit habitus et affectio, superflua est eiusdem rei repetita propositio, sin vero differant, quare differant investigandum est. 37  Genere enim ne distent, illa res praevenit, quod utraque sub qualitate constituit. 38  Restat ergo ut aut specie discrepent, aut numero; sed si specie discreparent, non ab Aristotele pro una specie ponerentur. 39  Reliquum est igitur ea neque genere neque specie differre, sed numero. 40  Habitus namque dispositio idem est secundum speciem, sed numero tantum et propria quadam qualitate dissentiunt. 41  Dispositionem vero indiscrete idem quod affectionem voco. 42  Nam sicut Socrates a Platone nihil quidem secundum ipsam humanitatis speciem discrepat, sola tamen propriae personae qualitate disiuncti sunt, ita quoque dispositio atque habitus, nec potius hoc modo distant; sed quemadmodum ipse Socrates dum esset parvulus, post vero pubescens a seipso distabat, eodem quoque modo habitus et dispositio: namque habitus firma est dispositio, affectio infirmus est habitus, ut quemadmodum distat albus color ab albo colore, si in pictura hic quidem permaneat, ille vero statim periturus sit, nisi quod is qui permanentior est, in habitu est, ille vero qui facile periturus est, in affectione, ita nihil aliud interest inter habitum atque dispositionem. 43  Nam quamvis permanentior sit habitus, facile vero mobilis dispositio, non nisi tantum diuturnitate differunt permanendi. 44  Unde fit ut genere et specie habitus a dispositione non discrepet. 45  Quocirca recte quae numero solo distabant, non specie sub unius speciei nuncupatione utraque sunt ab Aristotele proposita, sed est horum propria differentia, quod habitus diutissime permanentes dispositiones sunt. 46  Dispositio autem facile mobilis habitus, sed si horum exempla quaeramus, haec poterunt inveniri. 47  Habitudines sunt ut artes, disciplinae, virtutes. 48  Nam ars non facile mobilis videtur et diutissime permanet. 49  Hoc enim ars ipsa meditatur ut usu atque exercitatione non pereat. 50  Quis enim est qui sciens recte grammaticam nulla vi interveniente validioris passionis amisit? 51  Fertur enim quidam summus orator aegritudine febribusque decoctus, omnem litterarum amisisse doctrinam, in aliis vero rebus sanus ac sibi constans et in omni re vegetus permansisse. 52  Disciplina quoque etiam ipsa est in permutatione difficilis. 53  Quis enim sciens triangulum, duobus directis angulis, tres interiores similes habere angulos, hanc scientiam praeter vim (ut dictum est) fortioris passionis amisit? 54  Virtutes quoque in eodem genere ponendae sunt. 55  Virtus enim nisi difficile mutabilis non est, neque enim quod semel iuste iudicat iustus est, neque qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit. 56  Aristoteles enim virtutes non putat scientias, ut Socrates, sed habitus in Ethicis suis esse declarat. 57  Quocirca constat esse habitus stabiliter permanentes, difficileque mutabiles, hoc tantum excepto, ut non eas vis aliqua maior alicuius permutationis impellat et destruat. 58  Affectionis vero species sunt, ut calefactio atque perfrictio, et aegritudo atque sanitas, cum ad eas quodammodo sit homo dispositus atque affectus, non tamen immutabiliter aut caloris qualitatem habeat aut frigoris, sicut nec perpetuo sanitatis aut perpetuo aegritudinis. 59  Quin etiam si qua sunt quae per longi temporis aegritudinem corporibus immutabiliter indurantur, ut ea iam in naturam quodammodo corporis cuiusque transierint, ut si quis percussus cicatricem faciat insanabilem, illi ex dispositione et affectione quidam factus est habitus. 60  Quocirca recte dictum est dispositiones inveteratas habitus facere. 61  Nam cum quaelibet dispositio permanens et difficile mobilis facta sit, illa iam non dispositio aut affectio, sed habitus vocandus est. 62  Manifestum est autem quoniam haec volunt habitudines nominari, quae sunt diuturniora et difficile mobilia. 63  Namque in disciplinis non multum retinentes sed facile mobiles, non dicuntur habitum habere, quamvis sint ad disciplinas peius vel melius dispositi. 64  Quare differt habitus a dispositione, quod hoc quidem facile mobile est, illud vero diuturnius et difficile mobile. 65  Habitus esse qualitates difficile mobiles et diuturnissime permanentes hoc argumento confirmat, quod eos quibus quaelibet scientia traditur, si ab eis non fortiter addiscatur, eius rei quam discunt habitum retinere non dicimus. 66  Qui enim litteras discens nondum soluto cursu sermonis, sed syllabatim quodammodo atque intercise per imperitiam legerit, eum quidem dispositum esse atque affectum dicimus ad scientiam litterarum, non tamen adhuc illum habitum retinere. 67  Quare idem quoque est in aliis rebus. 68  Omnes enim quicunque ad aliquam rem dispositi, eius rei qua sunt aliquo modo affecti, non diuturnam in se receptionem habent, eos ad illam rem dispositos quidem esse arbitramur, habitum vero habere non dicimus. 69  Recte igitur habitus diuturnior et permanentior, dispositio vero facile mobilis neque perdurabilis ab Aristotele proponitur. 70  Sunt autem habitus etiam dispositiones, dispositiones vero non necesse est habitus esse, qui enim retinent habitus et quodammodo dispositi sunt per eos, qui autem dispositi sunt non omnino retinent habitum. 71  Sensus quidem talis est, quod omnis quicunque habeat habitum, habet quoque in eodem habitu dispositionem. 72  Si quis vero habeat dispositionem, non necesse sit eum etiam habitum retinere. 73  Habitus ab habendo dictus est. 74  Idcirco quod ab aliquo immutabiliter vel difficile immutabiliter habeatur, ut glauci oculi, vel aduncae nares, vel alicuius artis scientia atque doctrina, quae si quis habeat, etiam dispositus ad ea esse dicitur. 75  Si quis autem dispositus ad aliquam rem sit, non eum necesse est etiam habitum habere, ut si quis negligentius opertus algore quatiatur, dispositus quidem tunc ad frigus est, non tamen eius retinet habitum. 76  Videtur autem eamdem similitudinem servare genus. 77  Nam genus amplius praedicatur, et ubicunque species sit, mox quoque nomen generis praesto est. 78  Ubi autem sit genus, non necessario speciei vocabulum consequitur, ut si quis est homo, eum animal esse necesse est. 79  Si quis est animal, non statim homo dicitur. 80  Quocirca cum quidquid est habitus, dispositio sit, quidquid dispositio non omnino sit habitus, videtur genus esse quoddam habitus dispositio, sed illud verius, ubi intentio est atque remissio, genus intentionis, remissionem esse non posse. 81  Nam sicut in eo quod est album et magis album, magis albi genus album esse non potest, idem namque est album et magis album, nisi forte quod sola discrepant intentione, quod magis album quadam quasi intentione augmentoque crescit atque porrigitur, sic etiam habitus atque dispositio cum idem sint, utraque sola differunt intentione, quod auctior quodammodo, et incremento quodam permanentior firmiorque est habitus dispositione; quocirca dispositio habitus genus non est, eodem quoque modo nec dispositionis species, habitus. 82  Sed nunc quidam ita est habitus, ut non per dispositionem creverit, neque per aliquam nondum durabilem qualitatem ad perfectum venerit statum, ut est nasi curvitas, vel caecitas oculorum, si subita facta sit. 83  Haec enim ab ipso habitu nulla praecedente dispositione coeperunt; forte enim nunquam ad ea dispositus fuit aliquis, qui adhuc non haberet. 84  Alii vero habitus intentione fiunt atque inveteratione dispositionis, ut ea quae in artibus doctrinisque versantur. 85  Prius enim quis ad ea dispositus est, post vero habitum capit, alia vero non intentione, sed quadam permutatione ad habitum veniunt, ut lac quod ex liquido defigitur et constipatur in caseum, et vinum quod ex dulci atque sua vi in acidum gustum saporemque convertitur; neque enim plus tunc vinum est quam fuit ante cum esset suave, sed cum quadam permutatione in aliam qualitatem habitudinemque transgressum est. 86  Ac de prima quidem qualitatis specie sufficienter est dictum. 87  Aliud vero genus qualitatis est, secundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres vel insalubres dicimus, et simpliciter quaecunque secundum potentiam naturalem vel impotentiam dicuntur. 88  Non enim quoniam sunt dispositi aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur, sed quod habent potentiam naturalem vel impotentiam facere quiddam facile vel nihil pati, ut pugillatores vel cursores dicuntur, non quod sint dispositi aliquo modo, sed quod habeant potentiam naturalem hoc facile faciendi. 89  Salubres autem dicuntur, eo quod habeant potentiam naturalem, ut nihil a quibuslibet accidentibus facile patiantur, insalubres vero eo quod habeant impotentiam naturalem non facile patiendi. 90  Similiter autem his et molle et durum se habent, durum enim dicitur quia habeat potentiam non facile secari, molle vero quod habeat eiusdem ipsius impotentiam. 91  Secundam vero speciem qualitatis esse commemorat, quae ex quadam naturali potentia impotentiaque proveniat; hoc autem huiusmodi est, ut cum aliquos validi corporis intuemur nondum pugiles, neque huius peritia artis imbutos, sed sic eos pugillatores dicimus, non in eo quod iam sint pugiles, sed eo quod esse possint, et si quorum leve corpus aspicimus, surasque non magnas, eos facile moveri cursuque veloces existimamus, quanquam nondum ad cursus certamen aspirent, nec sint cursores, eos tamen cursores secundum potentiam nominamus, non quod iam currant, sed quod possint currere, non absurde vocabimus. 92  Eodem quoque modo eos vocamus salubres vel insalubres, quos valenti corpore vel fragiliore, vel ad sanitatem aptos, vel ad aegritudinem credimus. 93  Unde fit ut quosdam aegrotos possimus salubres vocare, quosdam vero sanos insalubres dicere: non enim, quod iam actu vel sani vel aegroti sint, salubres vel insalubres dicuntur, sed quod vel sani diutius esse possint vel aegroti. 94  Sed quaestio est cur cum de qualitatis speciebus propositum sit, secundum genus dixerit qualitatis et non speciem; ita enim ait: Aliud vero genus qualitatis est secundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres et insalubres dicimus. 95  Sed qui hoc quaerunt ignorare videntur illud esse solum genus, quod super se aliud genus non habeat. 96  Illud vero solum speciem, quod sub se nullas species claudat, illa vero quae inter genera generalissima speciesque specialissimas sunt, communi posse generis et speciei nomine nuncupari. 97  Quocirca quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quae nondum sit species specialissima, sed magis generis prima species, et huiusmodi species quae possit esse et genus, nihil absurdum est eamdem et speciei et generis loco ponere. 98  Sed ut sunt quaedam qualitates, a quibus denominatione quadam facta quaelibet illa res dicitur, ut ab albedine album, vel a luxuria luxuriosum, vel quidquid huiusmodi est, in his quae sunt secundum potentiam naturalem non ita est. 99  Ars enim ipsa pugillatoria non est proposita, a qua pugillatores dicamus. 100  Pugillatores enim non dicuntur ab eo quod usum pugillatoriae artis exerceant, sed ab eo quod ad eam secundum potentiam naturalem affecti sunt; quocirca quos dicimus pugillatores a pugillatoria dicti non sunt, neque ab ea denominari possunt, sed magis a pugillatoria arte pugiles appellantur. 101  Pugilis enim est qui pugillatoria arte utitur, atque hoc idem in caeteris licet videre. 102  In his ergo nulla certa qualitas est a qua caetera nominentur. 103  Sed si qua tamen invenienda atque exprimenda sit, talis est quam ipse Aristoteles hoc modo denuntiat, quae sit secundum potentiam aliquid faciendi, vel impotentiam aliquid patiendi. 104  Pugillatores enim et cursores idcirco dicimus, quod habeant potentiam faciendi, id est currere atque esse pugiles. 105  Salubres vero denominamus, quod et ipsi habeant aliquam quodammodo impotentiam aliquid patiendi; qui enim minus ab extrinsecus accidentibus patitur, hic de sanitate securus est, et qui de sanitate securus est, illum salubrem esse re vera possumus praedicare. 106  Alia vero est qualitas quae secundum nihil patiendi impotentiam dicitur, ut eos quos insalubres vocamus; hi enim impotentiam habent nihil patiendi, idcirco quod habeant potentiam aliquid cito patiendi: quod si quis est qui ab extrinsecus accidentibus aliquid facile patiatur, ille potens est facillime aegritudini subiacere, secundum quam potentiam insalubres dicimus, etiamsi sint sani. 107  Eodem quoque modo durum dicitur et molle. 108  Durum enim est quod habet potentiam non citius secari, quod enim durum est, difficillime aliqua sectione dividitur. 109  Molle autem quod habeat impotentiam difficilius secari, quod quoniam molle secatur facile, secundum impotentiam difficilius secari molle dicimus. 110  Et haec est secunda species qualitatis. 111  Nunc transeamus ad tertiam. 112  Tertia vero species qualitatis est passibiles qualitates et passiones; sunt autem huiusmodi, ut dulcedo, amaritudo, austeritas, et omnia his cognata. 113  Amplius et calor, et frigus, et albedo, et nigredo. 114  Et quoniam hae qualitates sunt manifestum est, quaecunque enim ista susceperint, qualia dicuntur secundum ea, ut mel quoniam dulcedinem suscepit, dulce dicitur, et corpus album, eo quod albedinem suscepit. 115  Similiter autem sese habent et in caeteris. 116  Tertium genus qualitatis proponit, quod nos in partem qualitatis speciemque convertimus passibiles qualitates et passiones. 117  Haec autem a se plurimum distant, tamen cum utraque qualitates sint, utraque prius docet, post vero quae eorum distantia esse videatur edisserit, et prius eorum convenientia proponit exempla. 118  Nam quid sint passibiles qualitates docens ait, ut dulcedo vel amaritudo, calor et frigus, nigredo et albedo, et alia his cognata, haec quae superius comprehensa sunt qualitates esse illa ratione confirmat, quam in primordio de qualitatis disputatione ipsius qualitatis esse reddiderat. 119  Diffinitionem enim qualitatis esse praedixerat, secundum quam quales vocamur. 120  Quod si secundum qualitatis quales vocamur, ab amaritudine vero vel a dulcedine amarum vel dulce dicitur. 121  A nigredine atque albedine nigrum atque album, quis dubitet has esse qualitates in quibus qualitatis convenit diffinitio? 122  Illa enim semper eiusdem naturae esse creduntur, quaecunque eiusdem descriptionis finibus terminantur, ut si qua res diffinitionem hanc, quae est animal rationale mortale susceperit, eam hominem esse manifestum est. 123  Quocirca si hae quas passibiles qualitates vel passiones dixerat, suscipiunt qualitatis diffinitionem, eo quod qualia dicuntur quae illa susceperint, has etiam constat esse qualitates. 124  Passibiles vero qualitates dicuntur, non quod haec quae illas susceperint qualitates, aliquid patiantur, neque enim mel quod aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce, nec aliquid aliud huiusmodi. 125  Similiter autem his et calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsa quae eas suscipiunt, aliquid passa sint, sed quoniam singula eorum quae dicta sunt, secundum sensuum qualitatem passionis perfectiva sunt, passibiles qualitates dicuntur, dulcedo enim quamdam passionem secundum gustum efficit, et calor secundum tactum, similiter autem et alia. 126  Passibilium qualitatum exempla constituerat dulcedinem vel amaritudinem, frigus atque calorem, albedinem atque nigredinem, quae cum passibiles qualitates sint, non tamen uno eodemque modo passibiles qualitates dicuntur, sed longe distant rationes quibus haec omnia qualitates passibiles appellantur, ut prius dulcedo vel amaritudo, calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ea quae sunt dulcia aliquid extrinsecus patiantur, nec quod ea quae sunt amara, ex aliqua passione saporem asperum amaritudinemque susceperint. 127  Neque enim mel aliquid passum est, ut ei dulcedo esset in natura, nec vero absinthium ab ulla aliqua extrinsecus passione amaritudinis horror infecit; quocirca haec atque his similia non idcirco dicuntur esse passibiles qualitates, quod ipsae aliquid passae sint, sed quod ex his passiones quaedam in sensibus dimittantur. 128  Namque ex melle quod dulce est, dulcedo quaedam in gustu relinquitur, simulque etiam calor et frigus passionem quamdam sensibus faciunt. 129  Patimur dulcedinem, cum aliquid dulce gustamus, simulque secundum caloris et frigoris qualitatem, talium sensuum passionem subimus. 130  Quocirca calor et frigus, amaritudo atque dulcedo, idcirco passibiles qualitates dicuntur, quod secundum sensuum qualitatem, aliquam in nobis efficiant passionem, non quod ipsa extrinsecus aliquid patiantur. 131  Albedo autem et nigredo et alii colores non similiter his quae dicta sunt passibiles qualitates dicuntur, sed hoc quod hae ipsae qualitates ab aliquibus passionibus innascuntur. 132  Quoniam vero passibiles qualitates etiam colores esse dicuntur, id est albedo et nigredo. 133  Non autem eodem modo passibiles qualitates dicuntur, quemadmodum amaritudo atque dulcedo, calor et frigus, nunc quae eorum distantiae esse possint, exponit. 134  Amaritudo enim atque dulcedo non quod ipsa aliquid extrinsecus paterentur, sed quod ipsa efficerent passiones, passibiles qualitates vocabantur, albedo vero et nigredo contrariae. 135  Non enim quod ipsae aliquas sensibus passiones importent, sed quod ex aliis quibusdam passionibus innascantur. 136  Hoc autem videtur Aristoteles eo quodammodo considerasse, quod post proposuit hoc modo: Quoniam ergo fiunt per aliquam passionem multae colorum mutationes manifestum est, rubescens enim aliquis rubeus factus est, et timens pallidus, et unumquodque talium. 137  Hoc autem ex non longi temporis passionibus ad passibiles qualitates et diutissime permanentes, acutissima consideratione transfertur, fit enim rationis probabilitas hoc modo. 138  Monstrantur enim colorum qualitates ex passionibus nasci, quod cum verecundia passio quaedam sit, ex ea rubor exoritur, et cum timor loco passionis habeatur, ab ea pallor metuentis vultum atque ora defigit. 139  Quare quoniam hi colores ex quadam passione videntur innasci, etiam in naturali colore eamdem verisimile est evenisse rationem. 140  Nam quoniam cum verecundia fit, in os omnis sanguis egreditur, et velut delictum lecturus effunditur, ita quoque fit rubor ex sanguinis progressione, atque in apertum effusione. 141  Quocirca si hoc ex innaturali passione contigerit, naturali facies rubore perfunditur. 142  Pallor vero fit, quoties a facie sanguis ad praecordiorum interiora ingreditur. 143  Quod si haec quoque naturalis passio det, verisimile est eodem infectum calore procreari. 144  Quocirca sive per aegritudinem pallor fit, quod naturale non est, sive per aliquem naturalem eventum passionis accidat, caeteraque ad eumdem modum, passibiles qualitates dicuntur, eo quod ex aliquibus passionibus sint, quod ipse Aristoteles hac voce testatur: Quare et si quis naturaliter aliquid talium passus est, similem colorem oportet eum habere. 145  Quae enim affectio nunc ad verecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem passionem eadem fiet affectio, ut naturalis color sit similis. 146  Nam sive aliquis vel nondum natus aliquid patiatur, quo faciem sanguis relinquat, sive quolibet alio modo sanguis ex infantis vultu ad interiora migravit, faciem naturalis infecit pallor, et quae nunc non naturales passiones dispositionesque sunt, ut cum hi colores faciem vel totum corpus inficiunt, hi si naturaliter contigerint eisdem, similibus signatus coloribus vultus aspicietur. 147  Nunc enim cum aestus in superficie vultus sanguinem impositum decoxerit, nigredinis perusti sanguinis rubor reddit colorem. 148  Quod si idem aliqua passione in faciem nondum geniti infantis acciderit, eamdem verisimile est affectionem coloris corpus suscipientis inficere. 149  Quare quae in coloribus sunt idcirco passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsae aliquid patiantur, sed quod ex aliquibus passionibus in cuiuslibet corpus atque ora proveniunt. 150  Quaecunque ergo talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium sumpserint, passibiles qualitates dicuntur; sive enim secundum naturalem substantiam pallor aut nigredo facta est, qualitates dicuntur. 151  Quales enim et secundum eas dicimur, sive propter aegritudinem longam, vel aestum aliquid tale contingit, nigredo vel pallor, et non facile praeterit, vel in vita permanet, qualitates et istae dicuntur. 152  Similiter enim quales et secundum eas dicimur. 153  Dat quoddam signum quo perspecto valeamus agnoscere, quas harum omnium quae supradictae sunt, qualitates oporteat appellari. 154  Si enim ita vel casu aliquo, vel natura hae qualitates evenerint, ut eorum sit tardus exitus permutatioque difficilis, qualitates vocantur. 155  Si quis enim vel per aegritudinem, vel per naturam pallidus fiat, sitque in eius corpore permanens pallor, tunc qualitas appellatur, et hoc non in corporalibus solum vitiis, sed etiam in animi quoque affectionibus invenitur. 156  Si quis enim vel per naturam, vel quolibet alio postea casu assiduis comessationibus delectetur, et hoc illi quodammodo in ipsa mentis dissolutione permaneat, ab eoque difficile moveatur, passibilis qualitas effecta est, idcirco quod secundum eam quales dicuntur, quibus illa provenerit. 157  Niger enim dicitur in quo nigredo permanserit; comessator, cui voluptas perpetua comessandi est. 158  Est ergo signum in passibilibus qualitatibus hoc eas esse immobiles et permanentes. 159  Quae autem huiusmodi sunt quae facillime permutantur, et temporali statu sunt, de his talis Aristotelis videtur esse sententia. 160  Quaecunque vero ex his fiunt quae facile solvuntur, et cito transeunt, passiones dicuntur, qualitates vero minime, non enim dicimur secundum eas quales, neque enim qui propter verecundiam rubeus factus est, rubeus dicitur, nec cui pallor propter timorem venit, pallidus est, sed magis quia aliquid passus sit, quare passiones huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime. 161  Similiter his et secundum animam passiones et passibiles qualitates dicuntur. 162  Quaecunque enim mox innascendo ab aliquibus passionibus difficile mobilibus fiunt, qualitates dicuntur, ut et dementia, et ira, et alia huiusmodi, quales enim secundum eas dicimur, id est et iracundi; et dementes. 163  Similiter autem et quaecunque aliae alienationes non naturales, sed ab aliquibus casibus factae sunt, difficile praetereuntes vel etiam omnino immobiles, et huiusmodi aliae qualitates sunt, quales enim et secundum eas dicimur. 164  Quaecunque vero ex his quae facile et citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior fit; non enim iracundus dicitur, qui in huiusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus. 165  Quare passiones quidem huiusmodi dicuntur, qualitates vero minime. 166  Quid de his affectionibus iudicaret, quae ad praesens tempus atque ad momentum animis vel corporibus inhaererent, ipse non obscura oratione vulgavit. 167  Nam cum prius eas esse passibiles qualitates pronuntiaret, quae ex aliquibus passionibus gignerentur, et tamen in subiectis immutabiliter permanerent, nunc illas affectiones quae ita sunt in subiectis ut cito praetereant, non qualitates, sed passiones vocat. 168  Si quis enim propter verecundiam rubore infectus est, quoniam rubor ille non permanet, rubeus non vocatur; qui si rubeus diceretur, esset quoque ipse rubor passibilis qualitas, quoniam in subiecto corpore diutissime permaneret. 169  Nunc autem quoniam nullo modo rubeus dicitur, cui a verecundia rubor venit, qualitates autem sunt secundum quas quales vocamur, verecundiae rubor non qualitas, sed quaedam passio est; nam si esset qualitas, ab eo rubore rubei dicerentur, id est quales, sed hoc non ita est. 170  Non igitur huiusmodi affectiones quae haud multo durant tempore qualitates vocantur, sed potius passiones. 171  Passus enim aliquid dicitur, qui propter verecundiam rubeus fit. 172  Eadem ratio est etiam in animi passionibus. 173  Nam si ad momentum quis iratus est, non idcirco eum iure aliquis iracundum vocet, sed si huiusmodi vitium in cuiuslibet animo constanter inhaeserit. 174  Nam si quis vel per naturam vel per aegritudinem sit laesus corpore, ut vel perpetuam dementiam, vel immobilem incurrat iracundiam, ille vel demens vel iracundus dicitur. 175  Et quaecunque alienationes (ut ipse ait) vel secundum naturam, vel per casum permanentes fuerint, illae in passibili qualitate numerantur, idcirco quod secundum eas quales dicimur. 176  Quae autem (ut dictum est) non permanent, sed facile transeunt, eas non qualitates, sed solum vocamus passiones. 177  Sed quoniam tres species qualitatis enumeravit, unam secundum quam habitus dispositionesque dicerentur, alteram secundum quam naturalis potentia vel impotentia ad aliquid faciendum vel patiendum subiectarum rerum naturas pararet, tertiam secundum quam passibiles qualitates dicerentur, et hanc tali duplicitate partitus est, ut alias idcirco diceret passibiles esse qualitates, quod ipsae aliquas gignerent passiones, alias vero quod ab aliquibus ipsae passionibus nascerentur. 178  Quaeri potest quomodo hae quoque passibiles qualitates distent a prima illa specie qualitatis, quae secundum habitum dispositionemque posita est. 179  Nam si quis calorem frigusque persenserit, habet quidem qualitatem passibilem, sed tamen in eiusdem ipsius dispositione atque affectione versatur; dispositus namque est ad eumdem calorem atque frigus, quem sumpsit atque habuit, quod scilicet ipse Aristoteles videns calorem frigusque in utraque specie numeravit; namque et dispositionem dixit calorem atque frigus, et passibilem qualitatem. 180  Huius quaestionis talis solutio est. 181  Nihil impedit, secundum aliam scilicet atque aliam causam, unam eamdemque rem gemino generi speciei suae supponere, ut Socrates in eo quod pater est ad aliquid dicitur, in eo quod homo, substantia est, sic in calore atque frigore, in eo quod quis secundum ea videtur esse dispositus, in dispositione numerata sunt; secundum vero quod ex aliquibus passionibus innascuntur, passibiles qualitates dictae sunt. 182  Ipsae vero ab habitu distant, id est passibiles qualitates, quod in plurimis ad habitus rebus per artes atque scientias pervenitur, ita ut ipse habitus ordine et filo quodam perficiatur. 183  Passibiles vero qualitates eo modo minime. 184  Quo vero distent hae passibiles qualitates a secunda specie, quae secundum naturalem potentiam vel impotentiam dicitur, quaeritur, cuius perplana distantia est. 185  Dicimus enim secundum potentiae naturalis speciem aliquid dici, non secundum praesentem actum, sed secundum id quod ad hoc esse potest; frigus vero calorque, et dulcedo vel amaritudo non secundum quod possit esse, sed secundum id quod iam sit consideratur; quocirca distat haec tertia species a secunda, quod hic secundum possibilitatem dicitur, tertia vero secundum actum. 186  Sed quod dudum promiscue passiones affectionum nomine vocabamus, haec quoque non longa quaestio alia est. 187  Sic enim inveniemus quod passio ab affectionibus discrepare videatur. 188  Si qua enim corpora ita calefacta sint, ut ex se quoque ipsa aliquem calorem emittere valeant, illa ad calorem affecta nuncupantur. 189  Si qua vero tantum calorem momento susceperint, passiones dicimus, et ab affectionibus segregamus, ut hic sit integrum passionum affectionumque et habitus augmentum, ut amplificata passio in affectionem transeat, augmentata affectio in habitum permutetur. 190  Et haec quidem de tertia specie qualitatis pronuntiasse sufficiat; nunc quartae speciei vim naturamque veracissima disputatione confirmat, usquequo progressa qualitatis distributio conquiescit. 191  Nobis quoque disputationum prolixitas moderanda est. 192  Providendum quoque est ut sufficiens brevitas ordini expositionis adhibeatur, ne aut brevitatem comitetur obscuritas, aut planitiem minus moderata oratio, odioso fastidio et longinquitate deformet. 193  Quartum vero genus qualitatis est figura, et circa unumquodque constans forma. 194  Amplius ad haec rectitudo et curvitas, et si quid simile est his; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur, triangulum enim vel quadrangulum esse quale quid dicitur, et rectum aut curvum. 195  Et secundum formam unumquodque quale dicitur. 196  Quarta est species qualitatis quae secundum unamquamque formam figuramque perspicitur. 197  Est autem figura, ut triangulum vel quadratum, forma autem ipsius figurae quaedam qualitas est, ut figura quidem est triangulum vel quadratum, forma autem ipsius trianguli vel quadrati quaedam qualitas, unde etiam formosos homines dicimus. 198  Figura enim quaedam vel pulchrior, vel mediocris, vel alio quodammodo constituta, qualitas formaque nominatur: Has autem esse qualitates nullus dubitat. 199  Siquidem et a figura dicitur figuratus, et a forma formosus. 200  Amplius quoque triangulum etiam a triangulatione denominatum est, et quadratum a quadratura. 201  Quod si illae sunt qualitates, secundum quas quale aliquid appelletur, non est qui dubitet formam figuramque esse qualitates, quoniam omnia quae his participant ex ipsis qualia nominantur, sed quoniam in continuae quantitatis speciebus et triangulum et superficies enumerata est, ipsa quidem superficies quantitas est, ipsius vero superficiei compositio qualitas, est enim figura (ut geometrici diffiniunt) quae sub aliquo vel aliquibus terminis continetur. 202  Sub aliquo quidem, ut circulus, sub aliquibus vero, ut triangulus vel quadratus. 203  Quare spatium quidem ipsum, quod a supra dictis lineis continetur, superficies dicitur, quae est quantitas. 204  Superficies namque quoniam in dilatione quadam et spatio constat, quantitas est, sed compositio ipsius superficiei, qualitas. 205  Nam quoniam tres lineae convenienter in se iunctis terminis unum spatium conclusere, quod tribus angulis a tribus lineis continetur, hoc ipsum spatium quod concludunt ad quantitatem referri potest, quod vero tribus lineis, hoc est qualitas, figura enim est triangula. 206  Hoc idem quoque dici potest etiam in linea: nam quoniam longitudo sine latitudine est, quantitas dicitur, quod recta sive curva est, redditur rursus ad qualitatem. 207  Rarum vero et spissum, asperum et lene putabuntur quidem qualitatem significare, sed aliena huiusmodi putantur esse a dispositione quae circa qualitatem est. 208  Quamdam enim positionem magis videtur utrumque partium significare, spissum quidem est eo quod partes sibi ipsae propinquae sint, rarum vero eo quod distent a se invicem, et lene quidem quod in rectum sibi partes iaceant, asperum vero quod haec quidem pars superet, illa vero sit inferior. 209  Et fortasse alii quoque apparebunt qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur, fere tot sunt. 210  Qualitates itaque sunt quae praedicta sunt, qualia vero sunt, quae secundum haec denominativae dicuntur, vel quomodolibet aliter ab his. 211  Quaedam sunt quae videntur esse qualitates, quoniam ex his aliqua denominative dicuntur, ut lene quoniam dicitur a lenitate, et asperum quoniam dicitur ab asperitate, spissum quoque et rarum a raritate et spissitate nominantur; videntur ergo haec quoque in qualitatibus posse numerari. 212  Sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur, sed etiam mente atque animo iudicantibus, in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est. 213  Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas. 214  Nam quia ita partes a se separatae distant, ut inter eas alieni generis corpus possit admitti, ideo rarum vocatur, ut spongiae pumicesque, quoniam in eorum cavernis surculus vel aliud aliquid immitti potest, ita ut inter rimas partium sit, idcirco rarum dicitur. 215  Porro autem spissum, quoniam ita sibi partes vicinae sunt atque ad se invicem strictae, ut inter eas nullum corpus possit incidere, atque ideo spissum vocatur, ut est ferrum vel adamas. 216  Positio ergo quaedam partium his inest, non qualitas, nec vero illud quoque distat, quod dicitur lene. 217  Nam quoniam partes ita sunt positae, ut neutra superet, neutra sit minor, sed aequalibus extremitatibus iunctae sunt, idcirco quaedam lenitas est, ut adducta manus illam quae ex aequalitate iunctis partibus nata est, sentiat lenitatem, ut est argentum. 218  Asperitas vero est partium non aequalis positio, sed aliarum eminentium, aliarum vero depressarum, ut lima cuius aliae partes eminent, aliae vero depressae sunt. 219  Ergo secundum unamquamque partium positionem, vel raritas, vel spissitudo, vel asperitas, vel lenitas, corporibus est. 220  Non igitur haec secundum qualitatem dicuntur, sed potius secundum positionem. 221  Positio autem in relationis genere nominata est. 222  Non igitur hae qualitates, sed potius relativa sunt, et enumerationes quidem specierum qualitatis Aristoteles hic terminat. 223  Non sunt tamen putandae solum esse qualitates quas supra posuit. 224  Ipse enim testatur esse quoque alias qualitates, quas modo omnes enumerare neglexit, sed cur neglexerit multae sunt causae. 225  Prima quod elementi vicem hic obtinet liber, nec perfectam scientiam tradit, sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. 226  Quocirca si hoc ita est, tantum dicere oportuit, quantum ingredientibus satis esset, ne eorum animos non dum ad scientiam firmos multiplici doctrinae subtilitate confunderet. 227  Quae vero hic desunt in libris qui Μετὰ τὰ φυσικὰ inscribuntur apposuit. 228  Perfectis namque opus illud non ingredientibus praeparabitur. 229  Est quoque alia causa ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum propriorum doctorum, sed etiam nostrorum aliquid inveniendi incitator, admitteret. 230  Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra proposuit, esse qualitates; illa vero dici qualia, quae secundum praedictas qualitates dicerentur: sed quoniam addidit, vel quomodolibet ab his quae sit huiusce propositionis sententia, prius appositis Aristotelis verbis sequens expositionis ordo contexit. 231  In pluribus quidem et pene in omnibus denominative dicuntur, ut ab albedine albus, et a grammatica grammaticus, et a iustitia iustus, similiter autem et in aliis. 232  In aliquibus vero eo quod non sint posita qualitatibus nomina, non contingit ab eis denominative dici, ut cursor aut, pugillator qui secundum aptitudinem naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominative dicuntur. 233  Non enim posita sunt nomina aptitudinibus secundum quas isti quales dicuntur, sicut in disciplinis, secundum quas vel pugillatores vel palaestrici secundum affectionem dicuntur. 234  Pugillatoria enim et palaestrica disciplina dicitur, quales vero ab his denominative hi qui ab eis afficiuntur, dicuntur. 235  Aliquando autem et posito nomine denominative non dicitur id quod secundum ipsum quale dicitur, ut a virtute studiosus dicitur. 236  Virtutem enim habendo studiosus dicitur, sed non denominative dicitur a virtute. 237  Non autem in pluribus hoc tale est; quae autem dicuntur qualia, aut denominative a praedictis qualitatibus dicuntur, aut aliquo modo aliter ab his. 238  Multae, inquit, sunt qualitates, quibus positis et proprio nomine nuncupatis, ab his alia denominative dicuntur, ut ea quae ipse planissime adiecit exempla. 239  Nam cum albedo cuiusdam nomen sit qualitatis, ab eo dicitur albus. 240  Eodem quoque modo et grammatica, cum rei sit nomen, ab ipso quales dicuntur. 241  Grammatici enim a grammatica nominantur, atque hoc est in pluribus, ut posito nomine si quid secundum ipsas qualitates quale dicitur, ex his ipsis qualitatibus appellatio derivetur. 242  Aliae vero qualitates sunt, in quibus cum nomen positum non sit, tamen quales dicuntur, quales quidem quia alia qualitate participant, sed non secundum eam qualitatem quales dicuntur, ex qua si his esset qualitatibus nomen impositum poterant appellari, ut in ea qualitate quae secundum potentiam naturalem dicitur. 243  Illi enim quanquam quales dicantur, hi qui secundum ipsam potentiam nominantur, ipsi tamen (ut dictum est) nullo proprio nomine nuncupantur. 244  Nam qui pugiles appellantur ab arte pugillatoria, idcirco ab ea pugiles dicuntur, quod ad eamdem ipsam artem pugillatoriam quodammodo affecti sunt. 245  Hi enim pugiles ab arte pugillatoria praedicantur. 246  Qui vero nondum pugiles sunt, sed esse possunt, non secundum ipsam artem, id est pugillatoriam, sed secundum potentiam pugillatoriae artis, pugillatores vocantur. 247  Ipsi autem potentiae nomen proprium positum non est. 248  Nam quemadmodum a cursu cursores, a palaestra palaestrici, a pugillatoria pugiles, distinctis qualitatum vocabulis, appellantur, non eodem modo est etiam in uniuscuiusque rei potentia naturali, cursus enim potentia naturalis secundum quam cursores vocamus, et rursus potentia pugillandi, vel potentia palaestrizandi, suo nomine distincta non est. 249  Cur enim dicitur cursor, si interrogemur de eo qui nondum est cursor? 250  dicimus secundum potentiam naturalem. 251  Cur palaestricus? 252  eodem quoque modo naturalem potentiam respondemus. 253  Quare pugillator qui nondum est pugilis, ab eadem quoque potentia naturali nominatur. 254  Si igitur haberet haec naturalis potentia proprium nomen, ita, distinctis vocabulis, appellaretur, ut in his qualitatibus in quibus proprie nomen est positum, ut in cursu, palaestra et arte pugillatoria, et hoc est quod ait. 255  In aliquibus vero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita, impossibile est ab his aliquid denominative dici. 256  Ut hoc scilicet demonstraret cursorem quidem qui iam curreret a cursu esse dictum, cursorem vero qui secundum potentiam currendi diceretur non vocari a cursu, sed tantum a potentia, cuius potentiae nomen proprium non esset positum. 257  Quare haec omnia quae secundum potentiam naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominativa sunt. 258  Idcirco quod hae qualitates a quibus denominari possunt, propriis nominibus carent, quae vero ita sint, ut non ex potentia, sed ex affectione dicantur, ab his qualitatibus ad quas sese aliquo modo habent, denominative dicuntur, quod Aristoteles hoc protulit modo dicens: Non ita esse secundum potentiam naturalem, quemadmodum etiam in disciplinis secundum quas, vel pugillatores, vel palaestrici secundum affectionem dicuntur. 259  Pugillatoria enim disciplina dicitur et palaestrica, quales vero ab his denominative, qui ad eas sunt continentes, dicuntur. 260  Docuit igitur omnia quae a quibusdam qualitatibus dici putarentur, vere quoque a qualitatibus non praedicari, ut in his qualitatibus quibus nomen proprium non est. 261  Illud quoque monstravit hoc in pluribus evenire, ut de propositis qualitatibus qualia denominative dicerentur. 262  Restat ergo, quod reliquum est, ut dicat esse quasdam qualitates, quarum cum nomen sit positum, ab his ipsis tamen quae illarum rerum participant denominative non dici, ut virtus; nam cum virtus qualitas sit (est enim habitus quidam, omnis vero habitus qualitas), ergo quicunque virtute participat, non secundum eam denominative dicitur. 263  In denominatione enim quaerendum est ut semper idem permaneat nomen. 264  In eo autem qui virtute participat, nulla virtutis denominatio est, ut qui bonitate participat, bonus dicitur, qui iustitia, iustus, et alia huiusmodi. 265  Qui vero virtute participat, aut probus nominatur, aut sapiens; sed neque probus, neque sapiens a virtute denominativa sunt, idcirco quod utrumque nomen a virtute longe dissimile est, quod ipse sic ait: Aliquando autem posito nomine denominative non dicitur id quod secundum ipsum quale dicitur. 266  Et eius rei proponere non omisit exemplum, sed hoc in multis non potest inveniri, pauca enim sunt (ut ipse ait) in quibus posito qualitatis nomine quae his participant, a superiori qualitate qualia non dicantur. 267  Dat autem his qualitatibus pluralitatis calculum, ex quibus qualia nominantur ea quae his participant. 268  Nam (ut ipse ait superius) in pluribus et pene in omnibus denominative dicuntur. 269  Quocirca recta diffinitio est et proprio ordine constituta. 270  Namque in principio hoc solum dictum est, esse qualitatem secundum quam qualia dicerentur. 271  Sed quoniam sunt quaedam quorum qualitates ipsae propriis nominibus carent, quae vero his participant suis vocabulis appellantur, ut in naturali potentia. 272  Et rursus sunt quaedam quae in qualitatibus quidem habeant propria nomina, in his vero quae ad eas ipsas qualitates essent affecta, nulla ex propositis qualitatibus denominatio fieret, hoc addidit, ab omnibus qualitatibus aut denominative dici qualia, quae illis qualitatibus participarent, aut quomodolibet, aliter, id est sive posito nomine qualitatis de eo non dicerentur, quae illa participarent, ut in eo quod est virtus, sive ipsi qualitati positum nomen non esset, ut in eo quod est potentia naturalis. 273  Quare quoniam in his duabus qualitatibus, in quibus vel posito nomine non secundum nomen quae sunt, qualia denominative dicuntur, vel cum ipsis qualitatibus nomen positum non sit, neutra ipsorum praedicatio denominative fit. 274  Ad concludendum omnem terminum qualitatis ait, aut denominative qualia a qualitatibus appellari, aut quomodolibet aliter ab ipsis, ut non denominative, sed aliquoties quidem secundum potentiam, aliquoties vero secundum eamdem qualitatem virtutis; eadem enim qualitas est virtutis et sapientiae. 275  Quocirca concludit, ita qualia dici quaerunque ex his qualitatibus denominative dicerentur, rel quomodolibet alio ab ipsis modo. 276  Digestis in ordine prius omnibus qualitatibus et eorum conclusione reperta, consueto ordine unaquaeque proprietas vestigatur. 277  Inest autem et contrarietas secundum quale, ut iustitia iniustitiae contraria est, et albedo nigredini, et alia, similiter autem et ea quae secundum eas qualia dicuntur, ut iustum iniusto, et album nigro, non autem in omnibus hoc est, rubro enim vel pallido aut mediis huiusmodi coloribus nihil contrarium est qualitatibus existentibus. 278  Dicit in qualitatibus quaedam esse contraria, atque hoc probat exemplis, albedo namque et nigredo contraria sunt, et quaecunque albedine nigredineque participant; hoc est enim quod ait, et secundum eas qualia quae dicuntur; nam sicut albedo nigredini contraria est, ita quoque albus nigro; sed hoc qualitatis proprium non est, nam cum rubrum et pallidum qualitates sint, aliique etiam colores huiusmodi, in his contrarium non est; nullus enim dicit aliquid rubro vel pallido esse contrarium: nam quoniam album et nigrum extremitates quaedam colorum sunt, et longissime a se distant, contraria sunt, medietates vero contraria non habent. 279  Nam si quis ponat rubrum nigro esse contrarium, longissimeque distant quae sunt contraria, longissime igitur nigredo a rubore distabit, et rursus albedo a nigredine plurimum distat; igitur nigredini rubor est atque albedo contraria, uniusque rei duo contraria inveniuntur, quod fieri non potest. 280  Non est igitur nigredini contrarius rubor. 281  Similiter autem monstrabimus et in aliis mediis coloribus contrarium non esse. 282  Quocirca si huiusmodi coloribus contrarium nihil est, non in omni qualitate contrarietas reperitur; quod si ita est, suscipere contraria qualitatis proprium non est. 283  At vero nec in ipsis quoque formis quae manifeste qualitates sunt, contrarietas invenitur; nam neque circulus quadrato, neque quadratus triangulo, nec ulla figura ulli figurae potest esse contraria. 284  Quocirca manifestum est, suscipere contrarium non esse proprium qualitatis. 285  Sed quoniam sunt quaedam in qualitate quae sibimet videantur esse contraria, ut iustitia et iniustitia, hinc quaedam quaestio solet oriri. 286  Dicunt enim quidam iustitiae iniustitiam non esse contrariam, putant enim quod dicitur iniustitia privationem esse iustitiae, non tamen contrarietatem. 287  Contraria enim propriis nominibus, non contrarii privatione nominari, ut album nigro, habere tamen iustitiam aliquam contrarietatem, cuius adhuc proprium nomen non sit inventum, quod omnino falsum est. 288  Multae enim habitudines privationis vocabulo proferuntur, ut illiberalitas et imprudentia, quae nunquam virtutibus opponerentur, quae sunt habitus, nisi ipsae quoque habitus essent, et in animis habentium immutabiliter permanerent. 289  At vero neque illud verum est, omnes privationes negatione proferri. 290  Surditas enim, cum sit auditus privatio, sine negatione profertur; eodem quoque modo caecitas. 291  Nullus enim dicit inauditio, neque invisio, nec aliquid huiusmodi, sed tantum surditas caecitasque nominantur propriis nominibus, cum sint illa in habitu, visus, auditus, illa in privatione ponenda. 292  Igitur iustitia iniustitiae contraria est. 293  Tradit ergo regulam, ea quae contraria sunt, sub quo genere convenienter aptentur, quam regulam his verbis ipse praescribit: Amplius si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum erit quale. 294  Hoc autem palam est proponenti ex singulis alia praedicamenta, ut si est iustitia iniustitiae contrarium; quale autem est iustitia, quale igitur est iniustitia. 295  Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae, nec quantitas, nec ad aliquid, nec ubi, nec omnino talium aliud, nisi quale; sic autem et in aliis quae sunt secundum quale contraria sunt. 296  Si ex duobus, inquit, contrariis manifestum fuerit unum eorum contrariorum sub qualitate poni, simul manifestum erit quod etiam eius contrarium convenienter qualitati supponatur, simulque demonstrat iniustitiam esse qualitatem. 297  Nam si iustitia apertissime qualitas est, idcirco quod neque qualitas, neque ad aliquid, neque ubi, nec quando, nec aliud ullum praedicamentum est, nec sub ullo alio genere poni potest, nisi sub sola qualitate, cum ei contraria sit iniustitia, non est dubium iniustitiam quoque qualitati subnecti, quod ipse quoniam planius dixit, et ipsa exemplorum luce vulgavit, ad aliud nobis est transeundum. 298  Suscipit autem qualitas magis et minus, album enim magis et minus alterum altero dicitur, et iustum alterum altero magis et minus dicitur. 299  Sed et ipsa crementum suscipiunt; cum candidum namque sit, amplius contingit candidum fieri, non tamen omnia, sed plura. 300  Iustitia namque a iustitia si dicatur, magis et minus potest aliquis ambigere. 301  Similiter et in aliis affectibus: quidam enim de talibus dubitant, iustitiam namque a iustitia non multum aiunt magis et minus dici, nec sanitatem a sanitate. 302  Minus autem alterum altero habere sanitatem aiunt, et iustitiam minus alterum altero habere, sic autem et grammaticam, et alios affectus. 303  Alia igitur quae secundum eos affectus dicuntur qualia, indubitanter recipiunt magis et minus. 304  Grammaticior enim alter altero dicitur, et iustior, et sanior; similiter et in aliis. 305  Aliud quoque proprium protulit, quod tractata ratione ab integra proprietate qualitatis exclusit. 306  Ait enim qualitates posse vel intendi vel minui. 307  Posse enim dicit alterum altero plus album appellari, ut nix argento, et quae candidiora sunt marmora, et iustum alterum altero magis et minus dicimus. 308  Namque iustius aliquid factum, nec non etiam iustissimum est. 309  In quibus autem comparationes sunt, in his magis minusque dici manifestum est; hoc quoque modo ipsum album, vel alia qualitas non solum contra alterum eiusdem speciei comparata intentione crescit, et relaxatione minuitur, sed etiam a seipsa recipit comparationem: Dicitur enim nunc quidem argentum candidius esse quam antea, cum fuerit detersum. 310  Sed cum haec ita sint, non est magis minusque suscipere proprium qualitatis; neque enim sola qualitas magis minusque suscipit, haec enim intentio et relaxatio in his quoque quae sunt ad aliquid invenitur, ut in eo quod est aequale et inaequale possumus dicere plus aequale vel minus, et in caeteris huiusmodi; nec vero omnes qualitates suscipiunt magis et minus, quod ipse sic ponit: Non autem in omnibus hoc est, sed in pluribus. 311  Dubitabit enim quis an iustitia magis esse iustitia dicatur, similiter autem et in aliis affectionibus. 312  Quidam vero in hoc dubitant, dicunt enim iustitiam iustitia non magis vel minus dici, nec sanitatem sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem dicunt, et iustitiam minus alterum altero habere. 313  In hoc tres fuere sententiae. 314  Quidam namque dicebant, in omnibus secundum materiae habitudinem reperiri posse magis et minus. 315  Proprium namque esse materiae corporumque intentione crescere et minui relaxatione, quae quorumdam Platonicorum sententia fuit. 316  Alia vero quae secundum certissimas verissimasque artes atque virtutes non diceret esse magis et minus, secundum autem medias dici posse, ut haec ipsa grammatica atque iustitia non dicitur magis grammatica neque magis iustitia. 317  Esse autem quasdam alias mediocres artes, in quibus idipsum posset evenire. 318  Tertia est de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intentione crescere, nec diminutione decrescere putat, sed eorum participantes posse sub examine compositionis venire, ut de his magis minusve dicatur. 319  Sanitatem namque ipsam et iustitiam, alteram altera magis minusve non esse. 320  Neque enim quisquam dicit magis esse sanitatem alia sanitate. 321  Sed hoc solum dicere possumus magis habere sanitatem aliquem, id est esse saniorem, et magis sanum, et minus sanum. 322  Dicimus ergo quod ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis et minus. 323  Qui vero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt, ut iustior, et sanior, et grammaticior. 324  Namque ipsa grammatica, id est litteratura, non suscipit magis et minus, nullus enim dicit alteram altera magis esse grammaticam, sed eum qui grammatica ipsa participat. 325  Dicimus litteratum, quem a litteratura scilicet denominamus, litteratus autem suscipit magis et minus, ut Donatus grammaticus plus erat aetate iam provecta grammaticus, id est litteratus, quam cum primum ad huiusmodi studia devenisset. 326  Sed quanquam se haec ita habeant, tamen invenimus aliquas qualitates quibus indubitate comparatio inveniri non possit, ut sunt quas ipse supposuit. 327  Triangulus vero et quadrangulus non videtur magis et minus suscipere, nec aliqua aliarum figurarum. 328  Haec enim quae ex quarta specie qualitatis dicta sunt, magis minusve nulla ratione suscipiunt, nullus enim dicit plus esse alium circulum quam alium, nec magis esse illud triangulum quam illud, dicitque fortasse maiorem, magis autem non dicit. 329  Huius autem rei haec ratio est, ut cum sit trianguli diffinitio, figura quae sub tribus rectis lineis continetur, si qua sunt quae hanc diffinitionem in se suscipiant, ut et ipsa tribus rectis lineis contineantur, proprie triangulae formae sunt, eodem quoque modo et circulus ita diffinitur: Circulus est figura plana, quae sub una linea continetur, ad quam ex uno puncto qui intra ipsam est, omnes quae exeunt lineae aequae sibi sunt. 330  Rursus quadrati diffinitio talis est: Quadratum est quod quatuor aequalibus lineis et quatuor rectis angulis continetur. 331  Quaecunque igitur vel circuli diffinitionem suscipiunt, vel quadrati, aequaliter vel circuli vel quadratae formae sunt; si qua vero non suscipiunt, nullo modo sunt. 332  Si qua vero sunt quae neque quadrati suscipiunt diffinitionem, neque circuli, neque quadrati sunt, neque circuli ut est figura quae parte altera longior dicitur. 333  Illa enim ita diffinitur, parte altera longior figura est quae sub quatuor lineis continetur, rectisque angulis, quam quatuor lineae aequae sibi quidem non sunt, contra se vero positae binae sibi aequae sunt. 334  Ergo quia huiusmodi figura neque circuli diffinitionem capit, neque quadrati aequaliter, neque circulus, neque quadratus est. 335  Si qua enim cuiuslibet formae diffinitionem suscipiunt, omnino eadem sunt. 336  Ut qui circuli circulus, qui quadrati quadratus, qui trianguli triangulus, qui parte altera longioris, parte altera longior, et in caeteris eodem modo. 337  Si qua vero non suscipiunt, ut triangulum, circuli diffinitionem non capit, neque omnino circulus est, nec potest dici inter quadratum et triangulum, quoniam utraque circuli diffinitionem non capiunt, quadratum quidem plus esse circulum, triangulum vero minus, omnino enim utraque a circuli ratione disiuncta sunt, quod his verbis ab Aristotele tractatur: Quaecunque enim diffinitionem trianguli suscipiunt et circuli, omnia similiter trianguli vel circuli sunt. 338  Eorum vero quae non suscipiunt, nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma, circulus est, nullum enim ipsorum recipit circuli rationem. 339  Simpliciter autem si utraque non recipiunt propositi rationem, non dicetur alterum altero magis; non ergo omnia qualia recipiunt magis et minus. 340  Horum itaque quae praedicta sunt, nihil est proprium qualitatis. 341  Nam si hoc diffinitio facit, ut demonstret rationem cuiusque substantiae, quaecunque diffinitione discrepant, illa etiam ipsa natura substantiae discrepabunt. 342  Recte igitur si qua cuiuslibet rei propositae sive trianguli, sive quadrati diffinitionem non capiunt, ab eiusdem natura disiuncta sunt. 343  Quocirca neque triangulum, neque quadratum, neque circulus, neque quidquid horum est, suscipiunt magis et minus. 344  Sed cum haec qualitates sint, non omnes qualitates aequae magis minusve suscipiunt. 345  Quod si neque in omni qualitate intentio diminutioque provenit, neque in sola, quod haec eadem in relatione reperias, non est magis minusve suscipere proprium qualitatis. 346  Quodnam igitur qualitatis proprium esse dicendum est, id ipse planissime subterposuit. 347  Similia vero et dissimilia secundum solas dicuntur qualitates. 348  Simile enim alterum alteri non est secundum aliud quidquam, quam secundum illud quod quale est. 349  Quare proprium erit qualitatis, secundum eam simile et dissimile dici. 350  Simile inquit et dissimile solae retinent qualitates. 351  Nam quamvis simile ad aliquid sit, tamen hoc ipsum quod dicimus, simile non dicimus, nisi quod quale est. 352  Nam si eadem qualitas sit in duobus, illa in quibus est similia sunt, nec est aliud praedicamentum quod secundum simile et dissimile dici possit, et de aliis quidem omnibus notum est, quoniam de nullo dicitur. 353  Quod si quis de quantitate affirmet, dici posse secundum eam simile atque dissimile, monstratum est secundum quantitatem non simile et dissimile, sed aequale et inaequale praedicari. 354  Quocirca quoniam per singula quaeque pergentibus, et in omnibus idem qualitatibus invenitur, et in nullo alio praedicamento esse perspicitur, recte hoc proprium qualitatis esse firmavit. 355  Sed quoniam cum de his quae referuntur ad aliquid tractaretur, affectus atque habitus in his quae sunt ad aliquid numeravit, nunc vero eosdem quoque qualitati supposuit, ipse sibi quamdam obiecit quaestionem, cur si prius sub iis quae ad aliquid referuntur, ista subiecerit, nunc sub qualitatibus ea ipsa posuerit. 356  Superius namque monstravit ea quae essent a se diversa, easdem species habere non posse, cum dicit diversorum generum et non subalternatim positorum diversae species et differentiae sunt. 357  Quocirca cum relatio atque qualitas diversa sint genera, easdem utrique supponi species non oportet, hoc est enim quod dicit: At vero non decet conturbari, ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes, multa de relativis interposuisse, habitus enim dispositiones eorum quae sunt ad aliquid esse dicebamus, pene enim in omnibus qualitatibus genera ad aliquid dicuntur, non autem aliquid eorum quae singula sunt. 358  Nam cum disciplina genus sit, hoc ipsum quod est alterius dicitur, alicuius enim disciplina dicitur. 359  Eorum vero quae singula sunt, nihil ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica, nec musica alicuius musica, nisi forte secundum genus, et haec ad aliquid dicuntur, ut grammatica dicitur alicuius disciplina, non alicuius grammatica, et musica alicuius disciplina, non alicuius musica. 360  Quapropter quae quidem singularia sunt, non sunt ad aliquid. 361  Quam quaestionem validissima argumentatione dissolvit, his scilicet verbis: Pene enim ea quae sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur. 362  Eorum vero quae sunt singulatim, id est species, nihil huiusmodi sunt. 363  Haec enim est argumentatio quam Graeci ἐπιχείρημα vocant. 364  In huiusmodi affectionibus atque habitudinibus, quae inter ea sunt genera, eas solas ad aliquid posse reduci, quae vero species essent illorum generum non posse in relativis, sed in qualitatibus numerari, ut scientia cum sit habitudo habet sub se alias habitudines, grammaticam et geometriam. 365  In hoc igitur scientia ipsa quod genus est, ad aliquid semper refertur, dicimus enim scientiam alicuius scientiam. 366  Grammaticam vero quae eius species est, nullus dicit alicuius esse grammaticam; dicatur enim si fieri potest grammaticam, Aristarchi esse grammaticam. 367  Sed omnia quaecunque dicuntur ad aliquid, convertuntur. 368  Dicitur ergo et Aristarchus, grammaticae Aristarchus, quod fieri non potest. 369  Non igitur grammatica Aristarchi, ut ad aliquid dicitur. 370  Est etiam argumentum, non species, sed huiusmodi genera, ad aliquid appellari, ut cum ipsae quidem species ad aliquid non dicantur, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica, si quando tamen est ut species ad aliquid referatur, id non secundum se, sed secundum genus, ut grammaticae quoniam genus est scientiae quae relativa est, si quis grammaticam ad aliquid referre contendat, non potest secundum ipsam grammaticam, eam ad aliquid praedicare, sed secundum scientiam, id est secundum genus suum. 371  Non enim dicitur grammatica alicuius grammatica, sed fortasse grammatica alicuius scientia. 372  Non ergo grammatica secundum grammaticam ad aliquid dicitur, sed secundum scientiam. 373  Et hoc est quod ait, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica, nec musica, sed fortasse secundum genus proprium istae dicuntur alicuius, ut grammatica alicuius dicitur scientia, non alicuius grammatica. 374  Ergo singularum specierum nihil est quod aliqua relatione praedicetur. 375  Genera vero harum specierum relativa sunt, quae paulo superius dixi; quod enim ait: Pene enim in omnibus qualitatibus genera ad aliquid dicuntur, non autem aliquid eorum quae sunt singula, hoc demonstrare voluit, genera ipsa habitudinum dispositionumque esse relativa, species vero generum quas singulatim esse dixit, ad aliquid nullo modo praedicari. 376  Quas idcirco esse singulatim vocavit, quia grammatica una est, et rursus musica una; scientia vero non una. 377  Recte igitur species scientiae singulatim esse nominavit. 378  Constat igitur quod genera huiusmodi habitudinum dicantur ad aliquid, species vero ad nihil aliud propria praedicatione referantur. 379  Quocirca quoniam huiusmodi species relativas non esse demonstravit, nunc quod reliquum est qualitates esse confirmat. 380  Dicimur autem secundum singula quales. 381  Haec enim et habemus. 382  Scientes enim dicimur, quod habemus singulas scientias aliquas. 383  Quare haec erunt etiam qualitates, quae singularia sunt, secundum quas etiam quales dicimur. 384  Haec autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid. 385  Illas esse qualitates superius confirmatum est ex quibus aliqui quales vocarentur, nos autem idcirco grammatici dicimur, non quod universalem scientiam, sed quod ipsam grammaticam habeamus, et hoc vere dicitur, idcirco nos dici scientes, quia grammatici sumus, potius quam idcirco grammaticos quod aliquam scientiam retinemus. 386  Nullus enim a generali scientia grammaticus, aut sciens, nisi a singulatim scientia sciens, grammaticusque perhibetur. 387  Igitur quoniam ex his habitudinum speciebus quales vocamur, ipsae species in qualitate numerandae sunt. 388  Sed cum quis grammatica participat, de ea etiam genus dicitur, et secundum eam non solum ad grammaticam, sed ad scientiam quoque coniungitur. 389  Dicitur enim idcirco sciens. 390  Ergo quoniam habens grammaticam, et sciens, et grammaticus dicitur, non potest ulla scientia participare, qui singulas non habuerit. 391  Qui enim cunctis speciebus caret, illi quoque genere ipso carendum est. 392  Quare quoniam has species habemus, et secundum eas quales dicimur, a grammatica scientes et grammatici nuncupamur, has autem ipsas species monstratum est ad aliquid non referri. 393  Recte igitur huiusmodi habitudines quae in alterius relativis species sunt, in qualitate numeratae sunt. 394  Quod si quis hoc quoque invitus accipiat, aliud addit quo totum quaestionis vinculum solvetur; ait enim: Amplius si contingat hoc ipsum et quale et relativum esse, nihil est inconveniens in utrisque haec generibus enumerare. 395  Nam cum sit verum unam eamdemque rem duobus diversis generibus suppositam esse non posse, illud tamen convenit secundum aliud atque aliud unam eamdemque speciem duobus generibus posse subnecti, ut in eo quod supra iam dictum est, cum Socrates substantia sit, pater vero ad aliquid, cumque substantia discrepet atque relatio, nihil tamen est inconveniens eumdem ipsum Socratem in eo quod homo est, substantiae supponi, in eo quod habet filium, relationi. 396  Quocirca si secundum aliam atque aliam rem duobus generibus eadem res quaelibet diversissimis supponatur, nihil inconveniens cadit. 397  Ita quoque et habitudines in eo quod alicuius rei habitudines sunt, in relatione ponuntur, in eo quod secundum eas quales aliqui dicuntur, in qualitate numerantur. 398  Quare nihil est inconveniens unam atque eamdem rem, secundum diversas naturae suae potentias, geminis et si contingat pluribus, annumerare generibus. 399  Quocirca, quoniam de qualitate tractatum est, nos quoque orationis cursum ad reliqua praedicamenta vertamus.



Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, . . . <<<     >>> DE FACERE ET PATI.
monumenta.ch > Boethius > DE QUALITATE.