monumenta.ch > Boethius > . . .
>>> Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, DE QUALITATE.

. . . SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Consueta in principio quaestio est cur post relationis praedicamentum disputationem qualitatis aggressus est, quod nimis curiosum est. 2  Mirabile enim fuerat cur post quantitatis ordinem non statim de qualitate coepisset, sed quoniam quantitati quaedam relationis admiscuit, et disputationem de relatione continuavit, idcirco non est mirabile post expeditam relationis interpositionem ad qualitatis eum ordinem revertisse, quanquam etiam ex hoc quoque recta sit series. 3  Nam post magnum parvumque statim proportio et quaedam ad aliud comparatio consequitur, ut sit aut maius aut minus, aut aequale vel inaequale, quae sunt ad aliquid. 4  Post haec autem innasci quasque necesse est passiones, quae a qualitatis natura non discrepant, ut album, vel nigrum, vel calidum vel frigidum, vel quaecunque his sunt consimilia, quae praedicatio qualitatis includit. 5  Est vero titulus huius propositi de quali et de qualitate. 6  Quaeritur enim cur ei non aut de quali dixisse, aut de qualitate suffecerit, quod hoc modo solvitur. 7  Dicimus enim quale non uno modo, qualitatem vero simpliciter. 8  Quale enim dicimus et ipsam qualitatem, et illam rem quae qualitate illa participat, ut albedo quidem qualitas est, qui vero participat albedinem albus dicitur. 9  Sed et albedinem ipsam communiter quale dicimus, id est ipsam proprie qualitatem, et album dicimus quale, illud scilicet quod superius comprehensa qualitate participat. 10  Ita ergo et ipsam qualitatem et rem quae qualitate participat, qualia communiter appellamus, qualitas vero simpliciter dicitur. 11  Res enim ipsa quae participari potest, sola qualitas nominatur. 12  Res vero quae participat, qualitatis vocabulo non tenetur, ut albedo qualitas quidem est, albus vero qualitas non est. 13  Differunt ergo hoc quod dicimus quale et qualitas, quod illud dupliciter, illa simpliciter appellatur. 14  Quocirca quanquam quidam negent hunc titulum Aristotelis esse, idemque confirment posteriore adiectione signatum, nos tamen dicimus propter quamdam nominum similitudinem demonstrandam utrumque posuisse, ut nihil distare videatur utrum quale an qualitas, id quod appositum est praedicamentum dicatur; quale enim ipsam aliquoties rem (ut diximus) qualitatemque significat. 15  Sit ergo ex rebus sumpta diffinitio qualitatis. 16  Quod vero inquam diffinitionem, quodque superius in aliis quoque praedicamentis, eodem sumus usi vocabulo, nullus arbitretur generalem me diffinitionem voluisse signare, sed diffinitionis nomen in rem descriptionis accipiat. 17  In his enim quae generalissima genera sunt, diffinitio quaeri non debet, sed descriptio quaedam naturae, non enim potest inveniri diffinitio eius rei quae genus ipsa sit, et quae genus nullum habeat. 18  Quocirca his propositis, atque antea constitutis, incipiendum est de qualitate.