monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, De differentiis topicis, LIBER PRIMUS. <<<    

LIBER SECUNDUS. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Omnia quidem quae superioris serie voluminis expedita sunt, minus quibusdam forsitan eruditis supervacanea quodammodo et quasi dependentia videbuntur. 2  Nam cum de differentiis topicis librorum titulum legerint, omissis doctrinae gradibus statim finem operis attendunt. 3  Mihi autem necessarium videtur quod, nisi sit praecognitum, ad ulteriora discentis animus pervenire non possit, hi quoque qui nunc omnem primi voluminis disputationem superfluam putant, si cuncta perlegant, contextionemque operis mente ac ratione collustrent, desinent profecto iudicare superfluum, quod necessario viderint in parte operis collocatum. 4  Atque haec hactenus. 5  Sed quoniam de his quae antea posuimus, id est de propositione, quaestione, conclusione, argumento sufficienter dictum est, nunc de argumentatione tractemus. 6  Argumentatio est per orationem argumenti explicatio. 7  Huius autem species duae sunt, una quae syllogismus, altera quae vocatur inductio. 8  Syllogismus est oratio in qua quibusdam positis et concessis, aliud quiddam per ea ipsa quae concessa sunt, evenire necesse est, quam sint ipsa quae concessa sunt. 9  Huius diffinitionis rationem secundus quidem liber eorum quibus institutionem in Categoricos scripsimus Syllogismos plene continet. 10  Sed propter intellectus facilitatem idem breviter aperiemus exemplo. 11  Sit enim syllogismus hic: omnis homo animal est, omne animal substantia est, omnis igitur homo substantia est. 12  Totum igitur hoc oratio est, in qua positis quibusdam et concessis, id est duabus propositionibus quae sunt, omnis homo animal est, et omne animal substantia est, per ea ipsa quae concessa sunt, efficitur aliud aliquod, id scilicet quod est conclusio, omnis igitur homo substantia est. 13  Per propositiones enim quae concessae sunt, sequentia necessario conclusionis infertur. 14  Sunt autem propositiones hae: omnis homo animal est, et omne animal substantia est, atque ex his efficitur aliud quiddam quam sunt ipsa quae concessa sunt. 15  Concluditur enim: igitur omnis homo substantia est, quod longe diversum est, et ab ea propositione quae dicit: omnis homo animal est, et ab ea quae proponit, omne animal esse substantiam. 16  Syllogismorum vero alii praedicativi sunt, qui categorici vocantur, alii conditionales, quos hypotheticos dicimus. 17  Et praedicativi quidem sunt, qui ex omnibus praedicativis propositionibus connectuntur, ut is quem exempli gratia superius annotavi, omnibus enim praedicativis propositionibus texitur. 18  Hypothetici vero sunt, quorum propositiones conditione nectuntur, ut hic: si dies est, lux est; est autem dies, lux igitur est; propositio enim prima conditionem tenet hanc, quoniam ita demum lux est, si dies est. 19  Atque ideo syllogismus hic hypotheticus, id est, conditionalis vocatur. 20  Inductio vero est oratio per quam fit a particularibus ad universalia progressio, hoc modo: Si in regendis navibus non sorte, sed arte, eligitur gubernator; si in regendis equis auriga non sortis eventu, sed artis commendatione assumitur; si in administranda republica non sors principem facit, sed peritia moderandi, similiaque in pluribus conquiruntur, quibus infertur, et in omni quoque re quam quisque regi atque administrari graviter volet, non sorte accommodat, sed arte rectorem. 21  Vides igitur quomodo per singulas res currat oratio, ut ad universale perveniat. 22  Nam cum non sorte regi, sed arte, navim, currum et rempublicam collegisset, quasi in caeteris quoque ita sese res habeat, quod universale erat concludit hoc modo, in omnibus quoque rebus, non sorte ductum, sed arte principem debere praeponi. 23  Saepe autem multorum collecta particularitas aliud quiddam particulare demonstrat, ut si quis sic dicat: Si neque navibus, neque curribus, neque agris sorte praeponuntur rectores, ne rebus quidem publicis rectores sorte ducendi sunt. 24  Quod argumentationis genus maxime solet esse probabile, etsi non acquam syllogismo habeat firmitatem. 25  Syllogismus namque ab universalibus in particularia decurrit, estque in eo, si veris propositionibus contexatur, firma atque incommutabilis veritas. 26  At inductio quidem habet probabilitatem, sed interdum veritate deficit, ut in hac: Qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare aedificator est. 27  Quibus multis simili ratione collectis inferri potest, qui scit igitur malum malus est, quod non procedit. 28  Mali quippe notitia deesse bono non potest, virtus enim sese diligit et aspernatur contraria, nec vitare vitium nisi cognitum queat. 29  His igitur duobus velut principiis et generibus argumentandi, duo quidem alii deprehenduntur argumentationis modi, unus quidem syllogismo, alter vero inductioni suppositus; in quibus quidem promptum sit considerare quod ille quidem a syllogismo, ille vero ab inductione ducat exordium, non tamen aut hic syllogismum, aut ille impleat inductionem. 30  Hi autem sunt enthymema atque exemplum. 31  Enthymema quippe est imperfectus syllogismus, id est oratio in qua non omnibus antea propositionibus constitutis infertur festinata conclusio, ut si quis ita dicat: homo animal est, substantia igitur est. 32  Praetermisit enim alteram propositionem qua proponitur, omne animal est substantia. 33  Ergo quoniam enthymema ab universalibus ad particularia probanda contendit quasi simile syllogismo est; quod vero non omnibus quae conveniunt syllogismo utitur propositionibus, a syllogismi ratione discedit, atque ideo imperfectus vocatus est syllogismus. 34  Exemplum quoque inductioni simili ratione copulatur et ab ea dissidet. 35  Est enim exemplum quod per particulare propositum, particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: Oportet a Tullio consule necari Catilinam, cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus. 36  Approbatum est enim Catilinam a Cicerone debere perimi, quod a Scipione Gracchus fuerit occisus. 37  Quae utraque particularia esse ac non universalia singularium designat interpositio personarum. 38  Quoniam igitur ex parte pars approbatur, quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum vocamus. 39  Quod vero non plures quibus id efficiat, colligit partes, ab inductione discedit. 40  Ita igitur duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae vocatur inductio. 41  Sub his autem velut ex his manantia enthymema atque exemplum. 42  Quae quidem omnia ex syllogismo ducuntur, et ex syllogismo vires accipiunt; sive enim sit enthymema, sive inductio, sive exemplum, ex syllogismo vires quam maxime fidem capit, quod in Prioribus Resolutoriis, quae ab Aristotele transtulimus, demonstratum est. 43  Quocirca satis est de syllogismo disserere, quasi principali et caeteras argumentationis species continente. 44  Restat nunc quid sit locus aperire. 45  Locus namque est (ut M. Tullio placet) sedes argumenti. 46  Cuius diffinitionis quae sit vis, paucis absolvam. 47  Argumenti enim sedes partim propositio maxima intelligi potest, partim maximae propositionis differentia. 48  Nam cum sint aliae propositiones quae cum per se notae sint, tum nihil ulterius habeant quo demonstrentur, atque hae maximae et principales vocentur, sintque aliae quarum fidem primae ac maximae suppleant propositiones, necesse est ut omnium quae dubitantur, illae antiquissimam teneant probationem, quae ita aliis facere fidem possunt, ut ipsis nihil notius queat inveniri. 49  Nam si argumentum est quod rei dubiae facit fidem, idque notius ac probabilius esse oportet quam illud est quod probatur, necesse est ut argumentis omnibus illa maxima fidem tribuant, quae ita per se nota sunt, ut aliena probatione non egeant. 50  Sed huiusmodi propositio aliquoties quidem intra ambitum argumenti continetur, aliquoties vero extra posita argumenti vires supplet ac perficit. 51  Exemplum quidem est eius argumenti, quod maximam propositionem tenet huiusmodi. 52  Sit enim quaestio an melius sit regnum consulatu, ita igitur dicemus: Regnum diuturnius est quam consulatus, cum utrumque sit bonum; at vero quod diuturnius est bonum eo quod est parvi temporis melius est; regnum igitur melius est quam consulatus. 53  Huic igitur argumentationi maxima propositio, id est locus insertus est, illa scilicet, diuturniora bona sunt melioris meriti quam ea quae parvi sunt temporis. 54  Hoc enim ita notum est, ut extrinsecus probatione non egeat, et ipsum aliis possit esse probatio. 55  Atque ideo haec propositio totam continet probationem, et cum inde nascitur argumentum, recte locus, id est argumenti sedes vocatur. 56  Ut vero extra posita propositio maxima vires afferat argumento, tale sit exemplum. 57  Sit propositum demonstrare quoniam invidus sapiens non est. 58  Invidus est qui alienis affligitur bonis; sapiens autem bonis non affligitur alienis; invidus igitur sapiens non est. 59  In hac igitur argumentatione propositio quidem maxima non videtur inclusa, sed argumentationi vires ipsa maxima subministrat. 60  Est enim huic syllogismo fides ex ea propositione per quam cognoscimus, quorum diversa est diffinitio, ipsa quoque diversa esse. 61  Est autem in diffinitione invidi, alienis bonis tabescere, quod quoniam non venit in sapientem, idcirco sapiens ab invido seiungitur. 62  Est igitur uno quidem modo locus (ut dictum est) maxima et universalis, et principalis, et indemonstrabilis, atque per se nota propositio, quae in argumentationibus, vel inter ipsas propositiones, vel extrinsecus posita, vim tamen argumentis et propositionibus subministrat. 63  Ideo et universales et maximae propositiones loci sunt dictae, quoniam ipsae sunt quae continent caeteras propositiones, et per eas fit consequens et rata conclusio. 64  Ac sicut locus in se corporis continet quantitatem, ita hae propositiones quae sunt maximae, intra se omnem vim posteriorum atque ipsius conclusionis consequentiam tenent, et uno quidem modo locus, id est argumenti sedes dicitur maxima, principalis que propositio fidem caeteris subministrans. 65  Alio vero modo loci vocantur maximarum differentiae propositionum, quae scilicet ab his ducuntur terminis qui in quaestione sunt constituti, de quibus deinceps disserendum est. 66  Cum enim sint plurimae propositiones quae maximae vocantur, haeque sint inter se dissimiles, quibuscunque differentiis inter se discrepant, eas omnes locos vocamus. 67  Nam si ipsae propositiones maximae argumentorum loci sunt, et differentias earum argumentorum locos esse necesse est. 68  Nam uniuscuiusque substantia ex propriis differentiis constat, ut hominis ex rationalitate, quae eius est differentia. 69  Et hi loci qui sunt differentiae propositionum, ipsis propositionibus universaliores existunt, velut universalior est rationalitas homine. 70  Atque ideo pauciores esse deprehenduntur hi loci qui in differentiis positi sunt, quam propositiones ipsae quarum sunt differentiae. 71  Omnia enim quae universaliora sunt, pauciora semper esse contingit. 72  Et ideo facile sub scientiam cadere possunt, quorum tam multus numerus non est, ut cito a memoria discentis elabantur. 73  Quae vero sunt hae differentiae melius divisione producuntur. 74  In praedicativis autem quaestionibus unus quidem subiectus terminus dicitur, alius praedicatus. 75  Nil quippe in praedicativis quaestionibus aliud quaeritur nisi an subiecto praedicatus inhaereat. 76  Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit, ut genus, aut accidens, aut ut proprium, aut ut diffinitio. 77  Nam si ostenditur non inesse, de quaestione nihil relinquitur. 78  Nam quod non inest, omnino nec ut accidens, nec ut diffinitio, nec ut genus, nec ut proprium inesse potest. 79  Quod si inesse constiterit, restat quaestio, quisnam modus sit de quatuor inhaerendi. 80  Solum vero inesse ad accidens maxime pertinet, nam cum neque ut genus, neque ut diffinitio, neque ut proprium inest, sed inest tamen, ut accidens inesse necesse est. 81  Quae cum ita sint, eorum locorum quos in maximarum propositionum differentia constituimus facienda divisio est. 82  Per singula vero quaeque currentibus manifestius apparebit exemplo, quod maximae propositiones a suis differentiis distent. 83  Etenim quaestiones, argumenta, propositiones maximas ac principales, locos, earumque differentias, per unumquodque dabimus exemplum. 84  Omnes igitur loci, id est maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subiecto, aut extrinsecus assumantur, aut horum medii qui inter utrosque versantur. 85  Eorum vero locorum qui ab his ducuntur terminis de quibus in quaestione dubitatur, duplex est modus: unus quidem ab eorum substantia, alter vero ab his quae substantiam eorum consequuntur. 86  Hi vero qui a substantia sunt, in sola diffinitione consistunt. 87  Diffinitio enim substantiam monstrat, et substantiae integra demonstratio diffinitio est. 88  Sed id quod dicimus patefaciamus exemplis, ut omnis quaestionum, vel argumentationum, vel locorum ratio colliquescat. 89  Age enim quaeratur an arbores animalia sint, fiatque huiusmodi syllogismus: animal est substantia animata sensibilis; arbor vero substantia animata sensibilis non est; arbor igitur animal non est. 90  Haec de genere quaestio est, utrum enim arbores sub animalium genere ponendae sint quaeritur. 91  Locus qui in universali propositione consistit, hic est cui generis diffinitio non convenit; id eius cuius ea diffinitio est, species non est. 92  Loci superior differentia, qui locus nihilominus nuncupatur a diffinitione. 93  Vides igitur ut tota dubitatio quaestionis syllogismi argumentatione tractata sit per convenientes et congruas propositiones, quae vim suam ex prima et maxima propositione custodiunt, ex ea scilicet quae negat esse speciem, cui non convenit generis diffinitio, atque ipsa universalis propositio a substantia tracta est unius eorum termini qui in quaestione locati sunt, ut animalis, id est, ab eius diffinitione quae est substantia animata sensibilis. 94  Ita igitur in caeteris quaestionibus strictim ac breviter locorum differentiis commemoratis, oportet uniuscuiusque proprietatem vigilantis animi alacritate percipere. 95  Huius autem loci qui a substantia ducitur duplex est modus: partim namque a diffinitione, partim a descriptione argumenta ducuntur. 96  Differt autem diffinitio a descriptione, quod diffinitio genus ac differentias sumit, descriptio subiecti intelligentiam claudit, quibusdam vel accidentibus efficientibus unam proprietatem, vel substantialibus differentiis praeter conveniens genus aggregatis. 97  Sed hae diffinitiones quae ab accidentibus fiunt, tametsi videntur nullo modo substantiam demonstrare, tamen quoniam saepe verae diffinitionis vice ponuntur, quae substantiam demonstrant, illae etiam probationes quae a descriptione sumuntur, a substantiae loco videntur assumi; huius vero tale sit exemplum. 98  Quaeratur enim an albedo substantia sit, hic quaeritur an albedo substantiae velut generi supponatur. 99  Dicimus igitur: substantia est quae omnibus accidentibus possit esse subiectum; albedo autem nullis accidentibus subiacet; albedo igitur substantia non est. 100  Locus, id est, maxima propositio eadem quae superius. 101  Cuius enim diffinitio vel descriptio ei quod dicitur species esse non convenit, id eius quod species esse perhibetur genus non est. 102  Descriptio vero substantiae albedini non convenit, albedo igitur substantia non est. 103  Loci differentia superior a descriptione, quam dudum locavimus in ratione substantiae. 104  Sunt etiam diffinitiones quae non a rei substantia, sed a nominis significatione ducuntur, atque ita rei de qua quaeritur applicantur: ut si quaeratur utrum philosophiae studendum sit, erit argumentatio talis: Philosophia amor sapientiae est, huic studendum nemo dubitat studendum igitur est philosophiae; hic enim non diffinitio rei, sed nominis interpretatio argumentum dedit, quo Tullius etiam in Hortensio in eiusdem philosophiae usus est defensione, et vocatur graece quidem ὀνοματικός ὅρος, latine autem nominis interpretatio. 105  Ac de his quidem argumentis quae ex substantia terminorum in quaestione positorum assumuntur, claris (ut arbitror) patefecimus exemplis. 106  Nunc de his dicendum est qui terminorum substantiam consequuntur. 107  Horum multifaria est diversio, plura sunt enim quae substantiis singulis adhaerescunt. 108  Ab his igitur quae cuiuslibet substantiam comitantur argumenta duci solent, aut ex toto, aut ex partibus, aut ex causis vel efficientibus, vel materia, vel naturali forma, vel fine, et est efficiens quaedam causa quae movet atque operatur, ut aliquid explicetur. 109  Materia vero ex qua fit aliquid, vel in qua fit. 110  Finis propter quod fit. 111  Sunt etiam inter eos locos qui ex his sumuntur quae substantiam consequuntur, aut ab effectibus, aut a corruptionibus, aut ab usibus, aut praeter hos omnes a communiter accidentibus. 112  Quae cum ita sint, eum prius locum qui a toto fit inspiciamus. 113  Totum duobus modis dici solet, aut ut genus, aut ut id quod integrum ex pluribus partibus constat. 114  Et illud quidem quod ut genus totum est, hoc modo saepe quaestionibus argumenta sappeditat, ut si sit quaestio an iustitia utilis sit, fit syllogismus: omnis virtus utilis est, iustitia virtus est, iustitia igitur utilis est. 115  Hic est quaestio de accidenti, id est an accidat iustitiae utilitas. 116  Locus est is qui in maxima propositione consistit: quae generi adsunt speciei adsunt. 117  Huius superior locus est a toto, id est a genere, virtus scilicet, quae iustitiae genus est. 118  Rursus sit quaestio an humanae res Providentia regantur, dicemus: si mundus Providentia regitur, homines autem partes mundi sunt, humanae igitur res Providentia reguntur. 119  Quaestio de accidenti locus: quod toti convenit, id congruit et parti. 120  Supremus locus a toto, id est ab integro quod partibus constat: id vero mundus est, qui hominibus totum est. 121  A partibus etiam duobus modis argumenta nascuntur, aut enim a generis partibus quae sunt species, aut ab integri, id est totius quae partes tantum proprio vocabulo nuncupantur, et de his quidem partibus quae species sunt hoc modo sit quaestio, an virtus mentis bene constitutae sit habitus. 122  Quaestio est de diffinitione, id est an habitus mentis bene constitutae sit virtutis diffinitio. 123  Faciemus itaque a speciebus argumentationem sic: Si iustitia, fortitudo, moderatio atque prudentia habitus mentis bene constitutae sunt, haec autem quatuor virtuti veluti generi subiiciuntur, virtus ergo bene constitutae mentis est habitus, maxima propositio. 124  Quod enim singulis partibus inest, id toti inesse necesse est. 125  Argumentum vero a partibus, id est a generis partibus, quae species nuncupantur: iustitia enim, fortitudo, modestia, et prudentia virtutis species sunt. 126  Item ab his partibus quae integri partes esse dicuntur; sit quaestio an sit utilis medicina, haec in accidentis dubitatione constituta est dicemus: si depelli morbos salutemque servari mederique vulneribus utile est, utilis medicina est; at depelli morbos, servari salutem, mederique vulneribus utile est, utilis igitur medicina est. 127  Saepe autem et una quaelibet pars valet, ut argumentationis firmitas constet, hoc modo, ut si de aliquo dubitetur an sit liber factus; si eum vel censu, vel testamento, vel vindicta manumissum esse monstremus, liber factus ostensus est, atque hae partes erant dandae libertatis. 128  Ut rursus si dubitetur an sit domus, quod eminus prospicitur, dicemus quoniam non est: nam vel tectum, vel parietes, vel fundamenta ei desunt; ab una rursus parte factum est argumentum. 129  Licet autem non solum in substantiis, verum etiam in modo, in temporibus, in quantitatibus, in loco, totum partesque respicere. 130  Id enim quod dicimus, semper in tempore totum est. 131  Id quod dicimus, aliquando in tempore pars est. 132  Rursus si simpliciter aliquid proponamus, in modo totum est; si cum adiectione, aliqua pars fit in modo. 133  Item si omnia dicamus in quantitate, totum dicimus. 134  Si aliquid a quantitate excerpsimus, quantitatis ponimus partem. 135  Eodem modo et in loco quod ubique est, notum est quod alicubi, pars. 136  Horum autem omnium haec communiter debentur exempla, a toto ad partem secundum tempus: si Deus semper est, et nunc est, a parte ad totum secundum modum; si anima aliquo modo movetur, et simpliciter movetur, movetur autem cum irascitur, universaliter igitur et simpliciter movetur. 137  Rursum a toto ad partes in quantitate: si verus est Apollo in omnibus vates, verum erit Pyrrhum Romanos superare. 138  Rursus in loco: si Deus ubique est, et hic igitur est. 139  Sequitur locus qui nuncupatur a causis. 140  Sunt vero plures causae quae vel principium motus praestant atque efficiunt, vel specierum formas subiectae suscipiunt, vel propter eas aliquid fit, vel quae cuiuslibet forma est. 141  Argumentum igitur ab efficiente causa, ut si quis iustitiam naturalem velit ostendere, dicat: congregatio hominum naturalis est, iustitia vero congregatio hominum fecit, iustitia igitur naturalis est. 142  Quaestio de accidente, maxima propositio: quorum efficientes causae sunt naturales, ipsa quoque sunt nataralia. 143  Locus ab efficientibus causis: quod enim uniuscuiusque causa est, id eam rem efficit cuius est causa. 144  Rursus si quis Mauros arma non habere contendat, dicet idcirco eos armis minime uti, quod his ferrum desit. 145  Maxima propositio, ubi materia deest, et quod ex materia efficitur, desit. 146  Locus a materia: utrumque vero, id est ab efficientibus atque materia, uno nomine a causa nuncupatur. 147  Aeque enim id quod efficit, atque id quod operantis actum suscipit, eius rei quae efficitur causae sunt. 148  Rursus a fine, sit propositum sic, an iustitia bona sit, fiat argumentatio talis: si beatum esse bonum est, et iustitia bona est, hic enim est iustitiae finis, ut si quis secundum iustitiam vivat, ad beatitudinem perducatur. 149  Maxima propositio: cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est. 150  Locus a fine: ab eo quoque quod cuiuslibet forma est, ita non potuisse volare Dedalum, quoniam nullas naturali forma pennas habuisset. 151  Maxima propositio: tantum quaeque posse quantum forma naturalis sua permisit. 152  Locus a forma: ab effectibus vero et corruptionibus et usibus hoc modo; nam si bona est domus, et constructio domus bona est, et econtrario, si bona est constructio domus, bona est domus. 153  Rursus si destructio domus mala est, bona est domus, et si bona est domus, mala est destructio domus. 154  Et si bonum equitare est, bonus est equus, et si bonus est equus, bonum est equitare. 155  Est autem primum quidem exemplum a generationibus, quod idem ab effectibus vocari potest; secundum a corruptionibus; tertium ab usibus: omnium autem maxima propositio: cuius effectio bona est, ipsum quoque bonum est, et econverso; cuius corruptio mala est, ipsum quoque bonum est, et econverso; et cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est, et econverso. 156  A communiter accidentibus argumenta fiunt quoties ea sumuntur accidentia, quae relinquere subiectum vel non possunt vel non solent, ut si quis hoc modo dicat: Sapientem non poenitebit, poenitentia enim malum factum comitatur. 157  Quod quia in sapiente non convenit, ne poenitentia quidem. 158  Quaestio de accidente. 159  Maxima propositio: Cui non inest aliquid ei, nec illud quod eius est consequens inesse potest; locus a communiter accidentibus. 160  Expeditis igitur locis his qui ab ipsis terminis in quaestione positis assumuntur, nunc de his dicendum est qui, licet extrinsecus positi, argumenta tamen quaestionibus subministrant. 161  Hi vero sunt vel ex rei iudicio, vel ex similibus, vel a maiore, vel a minore, vel a proportione, vel ex oppositis, vel ex transumptione. 162  Et ille quidem locus qui rei iudicium tenet, est huiusmodi: ut si dicamus id esse quod vel omnes iudicant vel plures. 163  Et hi vel sapientes, vel secundum unamquamque artium penitus eruditi. 164  Huius exemplum est, coelum esse volubile, quod ita sapientes atque astrologi doctissimi iudicaverunt. 165  Quaestio de accidente. 166  Maxima propositio: quod omnibus vel pluribus vel sapientibus hominibus videtur, ei contradici non oportere. 167  Locus a rei iudicio. 168  A similibus vero hoc modo: si dubitetur an hominis proprium sit bipedem esse, dicemus: similiter inest equo quadrupes, ut homini bipes; non est autem equo quadrupes proprium; non est igitur homini bipes proprium. 169  Quaestio de proprio. 170  Maxima propositio: si quod similiter inest, non est proprium, nec id de quo quaeritur esse proprium potest. 171  Locus a similibus. 172  Hic vero in gemina dividitur, haec enim similitudo aut in qualitate consistit, aut in quantitate; sed in quantitate paritas, id est aequalitas nuncupatur, in qualitate similitudo. 173  Rursus ab eo quod est magis: si quaeratur an sit animalis diffinitio, quod ex se moveri possit, dicemus sic: magis oportet animalis diffinitionem esse quod naturaliter vivat quam quod ex se moveri possit; non est autem haec diffinitio animalis quod naturaliter vivat; nec ea quidem igitur quae minus videtur esse, quod ex se moveri possit, animalis diffinitio putanda est. 174  Quaestio de diffinitione. 175  Maxima propositio: si id quod magis videtur inesse non inest, nec id quod minus videbitur inesse inerit. 176  Locus ab eo quod magis est. 177  A minoribus vero converso modo. 178  Nam si est hominis diffinitio, animal gressibile bipes, cum id minus videatur esse diffinitio hominis, quam animal rationale mortale, sitque diffinitio hominis ea quae dicit alias gressibile bipes, erit diffinitio hominis animal rationale mortale. 179  Quaestio de diffinitione. 180  Maxima propositio: si id quod minus videtur inesse inest, id quod magis videbitur inesse, inerit. 181  Multae autem sunt diversitates locorum ab eo quod est magis et minus argumenta ministrantium, quos in expositione Topicorum Aristotelis diligentius persecuti sumus. 182  Item a proportione, ut si quaeratur an sorte sint eligendi in civitatibus magistratus, dicamus minime. 183  Quia ne in navibus quidem gubernator sorte praeficitur, est enim proportio. 184  Nam ut sese gubernator habet ad navim, ita magistratus ad civitatem. 185  Hic autem locus distat ab eo qui a similibus ducitur. 186  Ibi enim una res unicuilibet alii comparatur. 187  In proportione vero non est similitudo rerum, sed quaedam habitudinis comparatio. 188  Quaestio de accidente. 189  Maxima propositio: quod in unaquaque re evenit, id in eius proportionali evenire necesse est. 190  Locus a proportione. 191  Ex oppositis vero multiplex est locus. 192  Quatuor enim sibimet opponuntur modis, aut enim ut contraria adverso sese loco constituta respiciunt, aut ut privatio et habitus, aut ut relatio, aut ut affirmatio et negatio. 193  Quorum discretiones in eo libro qui de Decem Praedicamentis scriptus est, commemoratae sunt, ab his hoc modo argumenta nascuntur. 194  A contrariis, si quaeratur an sit virtutis proprium laudari, dicam minime, quia nec vitii quidem vituperari. 195  Quaestio de proprio. 196  Maxima propositio: contraria contrariis conveniunt. 197  Locus ab oppositis, id est ex contrario. 198  Rursus in quaestione sit positum, an proprium sit oculos habentium videre. 199  Dicam non, eos namque qui vident, alios etiam caecos esse contingit. 200  Nam in quibus est habitus, in eisdem etiam poterit esse privatio, et quod est proprium non potest a subiecto discedere. 201  Et quoniam veniente caecitate visus abscedit, non esse proprium habentium oculos videre convincitur. 202  Quaestio de proprio. 203  Maxima propositio: ubi privatio abesse potest, habitus proprium non est. 204  Locus ab oppositis secundum habitum et privationem. 205  Rursus sit in quaestione propositum, an patris sit proprium procreatorem esse. 206  Dicam recte videri, quia filii est proprium procreatum esse: ut enim sese habet pater ad filium, ita procreator ad procreatum. 207  Quaestio de proprio. 208  Maxima propositio: oppositorum ad se relatorum propria, et ipsa ad se referuntur. 209  Locus a relativis oppositis. 210  Item sit in quaestione propositum an sit animalis proprium moveri. 211  Negetur, quia nec inanimati quidem est proprium non moveri. 212  Quaestio de proprio. 213  Maxima propositio: oppositorum opposita propria esse oportere. 214  Locus ab oppositis secundum affirmationem et negationem. 215  Moveri enim et non moveri secundum affirmationem et negationem sibimet opponuntur. 216  Ex transumptione hoc modo fit, cum ex his terminis in quibus quaestio constituta est, ad aliud quiddam notius dubitatio transfertur, et ex eius probatione ea quae in quaestione posita sunt confirmantur, ut Socrates cum quid posset in uno quoque iustitia quaereret, omnem tractatum ad reipublicae transtulit magnitudinem, atque ex eo quod illic efficeret, in singulis etiam valere confirmavit. 217  Qui locus a toto forsitan esse videbitur. 218  Sed quoniam non inhaeret his de quibus proponitur terminis, sed extra posita res hoc tantum quia notior videtur, assumitur, idcirco ex transumptione locus hic convenienti vocabulo nuncupatus est. 219  Fit vero haec transumptio et in nomine quoties ab obscuro vocabulo ad notius argumentatio transfertur, hoc modo, ut si quaeratur an philosophus invideat, sitque incognitum quid philosophi significet nomen. 220  Dicemus ad vocabulum, transferentes notius non invidere, quia sapiens sit. 221  Notius vero est sapientis vocabulum quam philosophi. 222  Ac de his quidem locis qui extrinsecus assumuntur, liquide dictum est, nunc de mediis disputabitur. 223  Medii autem loci sumuntur vel ex casu, vel ex coniugatis, vel ex divisione nascentes. 224  Casus est alicuius nominis principalis inflexio in adverbium, ut a iustitia inflectitur iuste. 225  Casus igitur est a iustitia id quod dicimus iuste. 226  Coniugata vero dicuntur quae ab eodem diverso modo deducta fluxerunt, ut a iustitia iustum, iustus. 227  Haec igitur inter se et cum ipsa iustitia coniugata dicuntur, ex quibus omnibus in promptu sunt argumenta. 228  Nam si id quod iuste est bonum est, et quod iustum est bonum est, et si qui iustus est bonus est, et iustitia bona est. 229  Haec igitur secundum proprii nominis similitudinem consequuntur. 230  Medii vero loci appellantur, quoniam si de iustitia quaeritur, et a casu vel a coniugatis argumenta ducuntur, neque ab ipsa substantia proprie neque coniuncte, neque ab iis quae sunt extrinsecus posita videntur trahi, sed ex ipsorum casibus, id est quadam ex ipsis levi mutatione deductis. 231  Iure igitur hi loci medii inter eos qui ab ipsis et eos qui sunt extrinsecus collocantur. 232  Restat locus a divisione qui tractatur hoc modo: Omnis divisio vel negatione fit, vel partitione. 233  Negatione fit ut si quis ita pronuntiet: omne animal aut habet pedes aut non habet. 234  Partitione vero velut si quis dividat: omnis homo aut est sanus, aut aeger. 235  Fit autem universa divisio vel generis in species, vel totius in partes, vel vocis in proprias significationes, vel accidentis in subiecta, vel subiecti in accidentia, vel accidentis in accidentia. 236  Quorum omnium rationes in eo libro diligentius explicui quem de divisione composui. 237  Atque idcirco inde ad horum omnium cognitionem congrua petantur exempla. 238  Fiunt autem argumentationes per divisionem, tum ea segregatione quae per negationem fit, tum ea quae per partitionem. 239  Sed qui his divisionibus utuntur, aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquod impossibile atque inconveniens ducunt, atque ita id quod reliquerant, rursus assumunt. 240  Quae facilius quisque cognoscet, si prioribus analyticis operam dederit. 241  Horum tamen talia in praesens praestabunt exempla notitiam. 242  Sit in quaestione propositum an ulla sit origo temporis. 243  Quod qui negare volet, id nimirum ratiocinatione firmabit nullo modo esse ortum, idque directa ratiocinatione monstrabit hoc modo: Tempus aut originem habet, aut non. 244  Sed quoniam mundus aeternus est (id enim paulisper argumenti gratia concedatur), mundus vero sine tempore esse non potuit, tempus quoque aeternum est. 245  Sed quod aeternum est caret origine, tempus igitur originem non habet. 246  At si per impossibilitatem idem desideretur ostendi, dicetur hoc modo: Tempus aut originem habet, aut non. 247  Sed si tempus habet originem, non fuit semper. 248  Tempus autem habet originem, fuit igitur quando non fuit tempus. 249  Sed fuisse temporis est significatio, fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod fieri non potest. 250  Non est igitur ullum principium temporis. 251  Posito namque ut ab ullo principium coeperit, inconveniens quoddam atque impossibile contingit, fuisse tempus quando non fuerit tempus. 252  Reditur itaque ad alteram partem, quod origine careat. 253  Sed haec, quae ex negatione divisio est, cum per ea quaelibet argumenta sumuntur, fieri nequit ut utrumque sit, quod affirmatione et negatione dividitur. 254  Itaque sublato uno alterum manet, posito altero reliquum tollitur, vocaturque hic a divisione locus medius inter eos qui ab ipso duci solent, atque eos qui extrinsecus assumuntur. 255  Cum enim quaeratur an ulla sit origo temporis, sumitur quidem esse originem, et ex ea per propriam consequentiam de re ipsa quae quaeritur fit impossibilitatis et mendacii syllogismus. 256  Quo concluso reditur ad prius quod verum esse necesse est. 257  Siquidem id quod ei oppositum est ad impossibile aliquod inconveniensque producitur. 258  Itaque quoniam ex ipsa re, de qua quaeritur, fieri syllogismus solet, quasi ab ipsis locus est deductus, quoniam vero non in eo permanet, sed ad oppositum redit, quasi extrinsecus sumitur. 259  Idcirco hic a divisione locus inter utrumque medius collocatur. 260  At vero qui ex partitione sumuntur duplici sunt modo: aliquoties enim quae dividuntur simul esse possunt, ut si vocem in significationes dividamus, omnes simul esse possunt, veluti cum dicimus amplector aut actionem significat, aut passionem, utrumque simul significare potest. 261  Aliquoties veluti negationis modo quae dividuntur simul esse non possunt, ut aut sanus est aut aeger. 262  Fit autem ratiocinatio in priore quidem modo divisionis, tum quia omnibus adest quod quaeritur vel non adest, tum vero idcirco alicui adesse vel non adesse quod aliis adsit aut minime. 263  Nec in his explicandis diutius laborabimus, si priores resolutorii vel Topica Aristotelis diligentis animum lectoris instruxerint. 264  Nam si quaeratur utrum canis substantia sit, atque hanc divisionem faciat collocutor: Canis vel latrabilis animalis, vel marinae belluae, vel coelestis sideris nomen est, demonstretque per singula et canem latrabilem substantiam esse, marinam quoque belluam et sidus substantiae posse supponi, monstravit canem esse substantiam. 265  Atque hic quidem ex ipsis in quaestione propositis, videbitur argumenta traxisse. 266  At in talibus syllogismis: aut sanus est, aut aeger; sed sanus est, non igitur est aeger; sed sanus non est, aeger igitur est. 267  Vel ita, sed aeger est, sanus igitur non est; vel ita, sed aeger non est, sanus igitur est, ab his quae sunt extrinsecus sumptus est syllogismus, id est ab oppositis. 268  Idcirco totus hic a divisione locus inter utrosque medius esse perhibetur, qui si in negatione sit constitutus, aliquo modo quidem ex ipsis sumitur aliquo modo vero ab exterioribus venit. 269  Si vero a partitione ducantur argumenta, nunc quidem ab ipsis, nunc vero ab exterioribus copiam praestant. 270  Et Graeci quidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi, et omnia ad facilitatem intelligentiae revocantis talis locorum videtur esse partitio. 271  Quae cum ita sint, breviter mihi locorum divisio commemoranda est, ut nihil praeter eam monstretur esse relictum, quod non intra eam probetur inclusum. 272  De quo enim in qualibet quaestione dubitatur, id ita firmabitur argumentis, ut ea vel ex ipsis sumantur quae in quaestione sunt constituta, vel extrinsecus ducantur, vel quasi in confinio horum posita vestigentur. 273  Ac praeter hanc quidem diffinitionem nihil extra inveniri potest. 274  Sed si ab ipsis sumitur argumentum, aut ab ipsorum necesse est substantia sumatur, aut ab his quae eam consequuntur, aut ab iis quae inseparabiliter accidunt, vel his adhaerent, et ab eorum substantia separari seiungique vel non possunt, vel non solent. 275  Quaecunque vero ab eorum substantia ducuntur, ea aut in descriptione, aut in diffinitione sunt, et praeter haec a nominis interpretatione. 276  Quae vero ea velut substantiam continentia consequuntur, talia sunt, ut vel generis, vel differentiae, vel integri, vel specierum, vel partium loco circa ea quae inquiruntur assistant. 277  Item vel causae, vel efficientes, vel materiae, vel formae, vel finis, vel effectus, vel corruptiones, vel usus, vel quantitates, vel tempus, vel modi. 278  Quod vero proprie inseparabile vel adhaerens accidens nuncupatur, id in communiter accidentibus numerabitur. 279  Et praeter haec quidem aliud quod cuique inesse possit inveniri non potest. 280  Quibus ita positis inspiciamus nunc eos locos quos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi. 281  Ea enim quae extrinsecus assumuntur, non sunt ita separata atque disiuncta, ut non aliquo modo quasi e regione quadam ea quae quaeruntur aspiciant. 282  Nam et similitudines et opposita ad ea sine dubio referuntur quibus similia vel opposita sunt, licet iure atque ordine videantur extrinsecus collocata. 283  Sunt autem haec, similitudo, oppositio, maius, minus, rei iudicium. 284  In similitudine enim tum rei similitudo, tum proportionis ratio continetur. 285  Omnia enim similitudinem tenent. 286  Opposita vero in contrariis, in privationibus, in relationibus, in negationibus constant. 287  Comparatio vero maioris ad minus quaedam similium dissimilitudo est. 288  Rerum enim per se similium discretio maius ac minus facit. 289  Quod enim omni qualitate omnique ratione disiunctum est, id nullo modo poterit comparari. 290  Ex rei vero iudicio quae sunt argumenta quasi testimonium praebent et sunt inartificiales loci, atque omnino disiuncti, nec rem potius quam iudicium opinionemque sectantes. 291  Transsumptionis vero locus nunc quidem in aequalitate, nunc vero in maioris minorisve comparatione consistit. 292  Aut enim ad id quod est simile, aut ad id quod est maius aut minus, fit argumentorum rationumque transsumptio. 293  Hi vero loci quos mistos esse praediximus, aut ex casibus, aut ex coniugatis, aut ex divisione nascuntur. 294  In quibus omnibus consequentia et repugnantia custoditur. 295  Sed ea quidem quae ex diffinitione, vel genere, vel differentia, vel causis argumenta ducuntur, demonstrativis maxime syllogismis vires atque ordinem subministrant, reliqua verisimilibus ac dialecticis. 296  Atque hi loci qui maxime in eorum substantia sunt de quibus in quaestione dubitatur, ad praedicativos ac simplices, reliqui vero ad hypotheticos et conditionales respiciunt syllogismos. 297  Expeditis igitur locis et diligenter tam diffinitione quam exemplorum luce patefactis, dicendum videtur quomodo hi loci maximarum sint differentiae propositionum idque brevi, neque enim longa disputatione res eget. 298  Omnes enim maximae propositiones vel diffinitionem continent, vel descriptionem, vel nominis interpretationem, vel totum, vel partes, vel genus, vel species, vel caetera quibus differunt inter se maximae propositiones. 299  Nam in eo quod sunt maximae non differunt, sed in eo quod haec a diffinitione quidem, illa vero a genere, aliae veniunt ab aliis locis, et his iure differre, hique earum differentiae dicuntur. 300  Sed quoniam divisio Themistii patefacta est, nunc ad M. Tullii divisionem transeamus.



Boethius, De differentiis topicis, LIBER PRIMUS. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 2