monumenta.ch > Aurelius Victor > 85
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXXIV <<<     >>> LXXXVI

Caput LXXXV

1  Marcus Antonius, in omnibus expeditionibus Iulio Caesari comes, Lupercalibus diadema ei imponere tentavit, mortuo divinos honores decrevit. 2  Augustum perfidiose tractavit, a quo apud Mutinam victus, Perusii fame domitus in Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius corrupto occidit; reparatis viribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam rediit. 3  Triumvir factus proscriptionem a Lucio Caesare avunculo suo coepit. 4  In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus victus vix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi Cleopatrae amore devinctus in Actiaco litore ab Augusto victus est. 5  In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi ipse conscivit.