monumenta.ch > Aurelius Victor > 83
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXXII <<< >>> LXXXIV
Caput LXXXIII
1 Gaius Cassius Longinus quaestor Crassi in Syria fuit, post cuius caedem collectis reliquiis in Syriam rediit. 2 Osacem, praefectum regium, apud Orontem fluvium superavit. 3 Dein eo quod coemptis Syriacis mercibus foedissime negotiaretur, Caryota cognominatus est. 4 Tribunus plebis Caesarem oppugnavit. 5 Bello civili Pompeium secutus classi praefuit. 6 A Caesare veniam accepit; tamen adversus eum coniurationis auctor cum Bruto fuit et in caede dubitanti cuidam: Vel per me, inquit, feri; magnoque exercitu comparato in Macedonia Bruto coniunctus in campis Philippiis ab Antonio victus, cum eandem fortunam Bruti putaret, qui Caesarem vicerat, Pindaro liberto iugulum praebuit. Cuius morte audita Antonius exclamasse dicitur: Vici.