monumenta.ch > Aurelius Victor > 82
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXXI <<<     >>> LXXXIII

Caput LXXXII

1  Marcus Brutus, avunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2  Cytheridem mimam cum Antonio et Gallo arnavit. 3  Quaestor <Caesari> in Galliam proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4  Cum Appio socero in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne verbo quidem infamatus est. 5  Civili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium secutus est, quo victo veniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit; tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6  Et ob invidiam veteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis victus Stratoni cervicem praebuit.