monumenta.ch > Aurelius Victor > 76
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXV <<< >>> LXXVII
Caput LXXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Mithridates rex Ponti oriundus a septem Persis, magna vi animi et corporis, ut sexiuges equos regeret quinquaginta gentiam ore loqueretur. 2 Bello sociali dissidentibus Romanis Nicomedem Bithynia Ariobarzanen Cappadocia espulit. 3 Litteras per totam Asiam misit, ut, quicunque Romanus esset, certa die interficeretur; et factum est. 4 Graeciam insulasque omnes excepta Rhodo occupavit. 5 Sylla eum proelio vicit, classem eius proditione Archelai intercepit, ipsum apud Dardanum oppidum fudit et oppressit, et potuit capere, nisi adversum Marium festinans qualemcumque pacem componere maluisset. 6 Deinde eum acrius resistentem Lucullus fudit. 7 Mithridates post a Pompeio nocturno proelio victus in regnum confugit ubi per seditionem popularium a Pharnace filio in turre obsessus venenum sumpsit. 8 Quod cum tardius combiberet, quia adversum venena multis antea medicaminibus corpus firmarat, immissum percussorem Gallum Bithocum auctoritate vultus territum revocavit et in caedem suam manum trepidantis adiuvit.