monumenta.ch > Aurelius Victor > 75
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXIV <<< >>> LXXVI
Caput LXXV
1 Cornelius Sylla, a fortuna Felix dictus, cum parvulus a nutrice ferretur, mulier obvia: Salve, inquit, puer tibi et reipublicae tuae felix; et stafim quaesita, quae haec dixisset, non potuit inveniri. 2 Hic quaestor Marii Iugurtham a Boccho in deditionem accepit. 3 Bello Cimbrico et Teutonico legatus bonam operam navavit. Praetor inter cives ius dixit. 4 Praetor Ciliciam provinciam habuit. 5 Bello sociali Samnites Hirpinosque superavit. 6 Ne monumenta Bocchi tollerentur, Mario restitit. 7 Consul Asiam sortitus Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroniam proelio fudit, Archelaum praefectum eius Athenis vicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superavit. 8 Mox cum rogatione Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, in Italiam regressus corruptis adversariorum exercitibus Carbonem Italia expulit, Marium apud Sacriportum, Telesinum apud portam Collinam vicit. 9 Mario Praeneste interfecto Felicem se edicto appellavit. Proscriptionis tabulas primus proposuit. 10 Novem milia dediticiorum in villa publica cecidit. 11 Numerum sacerdotum auxit, tribuniciam potestatem minuit. 12 Republica ordinata dictataram deposuit; unde sperni coeptus Puteolos concessit et morbo, qui phthiriasis vocatur, interiit.