monumenta.ch > Aurelius Victor > 72
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXI <<< >>> LXXIII
Caput LXXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater eius quamvis patricius ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. 2 Ipse primo dubitavit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. 3 Primo in Hispania corniculum meruit sub Oreste in Sardinia stipendia fecit. 4 Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo studuit. Praetor adversus Iugurtham, tamen eius pecunia victus. 5 Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. 6 P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique vestem scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. 7 Consul Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphavit. 8 Censor viam Aemiliam stravit, pontem Mulvium fecit. 9 Tantumque auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra Glauciam et Saturninum privato consilio armaret. 10 Idem filium suum, quia praesidium deseruerat, in conspectum suum vetuit accedere; ille ob hoc dedecus mortem sibi conscivit. 11 Scaurus senex cum a Vario tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma coegisset, apud populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegisse, Scaurus negat: utri potius credendum putatis?