monumenta.ch > Aurelius Victor > 68
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXVII <<<     >>> LXIX

Caput LXVIII

1  Gaius Marius filius viginti septem annorum consulatum invasit, quem honorem tam immaturum mater flevit. 2  Hic patri saevitia similis curiam armatus obsedit, inimicos trucidavit, quorum corpora in Tiberim praecipitavit. 3  In apparatu belli, quod contra Syllam parabatur, apud Sacriportum vigiliis et labore defessus sub divo requievit et absens victus fugae, non pugnae interfuit. 4  Praeneste confugit, ubi per Lucretium Afellam obsessus temptata per cuniculum fuga, cum omnia saepta intelligeret, iugulandum se Pontio Telesino praebuit.