monumenta.ch > Aurelius Victor > 61
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LX <<< >>> LXII
Caput LXI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, vicit. 2 Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. 3 Invisus plebi ob nimiam severitatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. 4 Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locam recipere iussit. 5 Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: 6 Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem vidit.