monumenta.ch > Aurelius Victor > 60
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LIX <<< >>> LXI
Caput LX
1 Lucius Mummius, devicta Achaia Achaicus dictus, consul adversum Corinthios iuissus victoriam alieno labore quaesitam intercepit. 2 Nam cum illos Metellus Macedonicus apud Heracleam fudisset et duce Critolao privasset, cum lictoribus et paucis equitibus in Metelli castra properavit et Corinthios apud Leucopetram vicit duce Diaeo, qui domum refugit eamque incendit, coniugem interfecit et in ignem praecipitavit, ipse veneno interiit. 3 Mummius Corinthum signis tabulisque spoliavit; quibus cum totam replesset Italiam, in domum suam nihil contulit.