monumenta.ch > Aurelius Victor > 56
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LV <<<     >>> LVII

Caput LVI

1  Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphavit. 2  Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. 3  Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem victum flevit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. 4  In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid adversi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. 5  Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali veste uteretur. 6  Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi venditis possessionibus non potuit exsolvi.