monumenta.ch > Aurelius Victor > 53
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LII <<< >>> LIV
Caput LIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati fuissent, vicit et regni parte privavit: hinc Asiaticus dictus. 2 Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum et ignominiae causa ademit.