monumenta.ch > Aurelius Victor > 52
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LI <<<     >>> LIII

Caput LII

1  Quintus Fulvius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superavit, unde ovans urbem introiit. 2  Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus victos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliavit; de quibus triumphavit. 3  Quam victoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebravit.