monumenta.ch > Aurelius Victor > 51
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, L <<< >>> LII
Caput LI
1 Quintus Flaminius, Flaminii, qui apud Trasumenum periit, filius, consul Macedoniam sortitus, ducibus Charopae principis pastoribus provinciam ingressus regem Philippum proelio fudit, castris exuit. 2 Filium eius Demetrium obsidem accepit, quem pecunia mulctatum in regnum restituit. 3 A Nabide quoque Lacedaemonio filium obsidem accepit. 4 ;Ludos Iunonis Samiae per praeconem pronuntiavit. 5 Legatus etiam ad Prusiam, ut Hannibalem repeteret, missus.