monumenta.ch > Aurelius Victor > 49
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XLVIII <<< >>> L
Caput XLIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Publius Scipio ex virtute Africanus dictus, Iovis filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius apparuit, et ipsi parvulo draco circlimfusus nihil nocuit. 2 In Capitolium intempesta nocte euntem nunquam canes latraverunt. 3 Nec hic quicquam prius coepit, quam in cella Iovis diutissime aedisset, quasi divinam mentem acciperet. 4 Decem et octo annorum patrem apud Ticinum singulari virtute servavit. 5 Clade Cannensi nobilissimos iuvenes Italiam deserere cupientes sua auctoritate compescuit. 6 Reliquias incolumes per media hostium castra Canusium perduxit. 7 Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua die venit, cepit. 8 Virginem pulcherrimam, ad cuius adspectum concurrebatur, ad se vetuit adduci patrique eius sponsor astitit. 9 Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit. 10 Amicitiam cum Syphace, Maurorum rege, coniunxit. Massinissam in societatem recepit. 11 Victor domum regressus consul ante annos factus concedente collega in Africam classem traiecit. 12 Hasdrabalis et Syphacis castra una nocte perrupit. 14 Revocatum ex Italia Hannibalem superavit. 15 Victis Carthaginiensibus leges imposuit. 16 Bello Antiochi legatus fratri fuit; captum filium gratis recepit. 17 A Petillio Actaeo tribuno plebis repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem vici; quare, bonum factum, in Capitolium eamus et diis supplicemus! 18 Inde in voluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit aetatem. 19 Moriens ab uxore petiit, ne corpus suum Romam referretur.