monumenta.ch > Aurelius Victor > 33
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XXXII <<< >>> XXXIV
Caput XXXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Marcus Curius Dentatus primo de Samnitibus triumphavit, quos usque ad mare superum perpacavit. 2 Regressus in contione ait: Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem; tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem. 3 Iterum de Sabinis triumphavit. Tertio de Lucanis ovans urbem introiit. 4 Pyrrhum Epirotam Italia expulit. 5 Quaterna dena agri iugera viritim populo divisit. 6 Sibi deinde totidem constituit dicens neminem esse debere, cui non tantum sufficeret. 7 Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse in foco rapas torreret: Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse et aurum habentibus imperare. 8 Cum interversae pecuniae argueretur, gutum ligneum, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium protulit iuravitque se nihil amplius de praeda hostili domum suam convertisse. 9 Aquam Anienem de manubus hostium in urbem induxit. 10 Tribunus plebis patres auctores fieri coegit comitiis, quibus plebei magistratus creabantur. Ob haec merita domus ei apud Tiphatam et agri iugera quingenta publice data.