monumenta.ch > Aurelius Victor > 23
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII

1  Furius Camillus cum Faliscos obsideret ac ludi litterarii magister principum filios ad eum adduxisset, vinctum eum iisdem pueris in urbem redigendum et verberandum tradidit. 2  Statim Falisci se ei ob tantam iustitiam dediderunt. 3  Veios hieme obsidio domuit deque his triumphavit. 4  Postmodum crimini datum, quod albis equis triumphasset et praedam inique divisisset: die dicta ab Apuleio Saturnino tribune plebis damnatus Ardeam concessit. 5  Mox cum Galli Senones relictis ob sterilitatem agris suis Clusium Italiae oppidum obsiderent, missi sunt Roma tres Fabii, qui Gallos menerent, ut ab oppugnatione desisterent. 6  Ex his unus contra ius gentium in aciem processit et ducem Senonum interfecit. 7  Quo commoti Galli petitis in deditionem legatis nec impetratis Romam petierunt et exercitam Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt, die XVI Kal. Auguste qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus. 8  Victores Galli urbem intraverunt, ubi nobilissimos senum in curulibus et honorum insignibus primo ut deos venerati, deinde ut homines despicati interfecere. 9  Reliqua inventus cum Manlio in Capitolium fugit, ubi obsessa Camilli virtute est servata. Qui absens dictator dictus collectis reliquiis Gallos improvisos internecione occidit. 10  Populum Romanum migrare Veios volentem retinuit. Sic et oppidum civibus et cives oppido reddidit.