monumenta.ch > Aurelius Victor > 18
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Menenius Agrippa cognomento Lanatus dux electus adversus Sabinos de his triumphavit. 2  Et cum populus a patribus secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec revocari posset, Agrippa apud eum: Olim, inquit, humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt et suum illi ministerium negaverunt. 3  Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt ventrem acceptas cibos per omnia membra disserere et cum eo in gratiam redierunt. 4  Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia valent. 5  Hac fabula populus regressus est. 6  Creavit tamen tribunos plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent. 7  Menenius autem tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.