monumenta.ch > Aurelius Victor > 15
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XIV <<<     >>> XVI

Caput XV

1  Lucius Valerius, Volesi filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus triumphavit. 2  Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non subrogaverat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. 3  Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4  Secures etiam fascibus dempsit eosque in populi contione submisit. 5  Legem de provocatione a magistratibus ad populum tulit. 6  Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est.