monumenta.ch > Aurelius Victor > 13
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII

1  Porsenna Cloeliam nobilem virginem inter obsides accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors dederat, arripuit et Tiberim traiecit. 2  A Porsenna per legatos repetit reddita est. 3  Cuius ille virtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire permisit. 4  Illa virgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat. Huic statua equestris in foro posita.