monumenta.ch > Aurelius Victor > 6
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, V <<<     >>> VII

Caput VI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Lucius Tarquinius Priscus, Demarati Corinthii filius, eius, qui Cypseli tyrannidem fugiens in Etruriam commigravit. 2  Ipse Lucumo dictus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. 3  Advenienti aquila pilleum sustulit et, cum alte subvolasset, reposuit. 4  Tanaquil coniux, auguriorum perita, regnum ei portendi intellexit. 5  Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnam intercepit et ita administravit, quasi iure adeptus fuisset. 6  Centum patres in curiam legit, qui minorum gentium sunt appellati. 7  Equitum centurias numero duplicavit, nomina mutare non potuit Atti Nevii auguris auctoritate deterritus, qui fidem artis suae novacula et cote firmavit. 8  Latinos bello domuit. Circum maximum aedificavit. Ludos magnos instituit. De Sabinis et priacis Latinis triumphavit. Murum lapideum urbi circumdedit. 9  Filium XIII annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta bullaque donavit, unde haec puerorum ingenuorum insignia esse coeperunt. 10  Post ab Anci liberis immissis percussoribus per dolum regia excitus et interfectus est.