monumenta.ch > Augustinus > 215
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, , SERMO CCXIV. In Natali sancti Stephani, V . <<<     >>> SERMO CCXVI. In Natali sancti Stephani, VII .

SERMO CCXV. In Natali sancti Stephani, VI. SHOW APPARATUS

1 Hesterno die celebravimus Natalem, quo Rex martyrum natus est in mundo: hodie celebramus Natalem quo primicerius martyrum migravit ex mundo. Oportebat enim ut primum immortalis pro mortalibus susciperet carnem, et sic mortalis pro immortali sustineret mortem. Et ideo natus est Dominus, ut moreretur pro servo: ne servus timeret mori pro Domino. Natus est Christus in terris, ut Stephanus nasceretur in coelis. Ingressus est Dominus mundum, ut Stephanus ingrederetur in coelum. Altus ad humilia descendit, ut humiles ad alta ascenderent. Filius Dei factus est hominis filius, ut filios hominum faceret filios Dei. Fecit Christus miracula; fecit et Stephanus: sed Christus fecit sine Stephano; numquid Stephanus potuit facere sine Christo? Vivebat Stephanus de Christo, sicut sarmentum de vite. Miraris fructum de sarmento pendentem? Vide sarmentum de vite manantem.
2 Eia, sancte Stephane, dic aliquid Iudaeis, ut incipias lapidari, et possis coronari. Iaculare verba, et excipe saxa. Dic aliquid de incircumcisis cordibus, et morieris lapidibus. Dic aliquid de eo cuius nomen nolunt audire. Erubescant et saeviant, muta efficiantur labia dolosa. Dic eis ubi vides vivum, quem irriserunt crucifixum. Dic eis ubi eum vides, et hic non vives; sed cum illo melius vives. Dic eis quia nihil est quod fecerunt; vivit quem occiderunt. Dic eis quia vides ad dexteram Patris stantem, quem irriserunt in cruce pendentem. Et ille inquit: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. At illi clamantes continuerunt aures suas. Aures clauserunt, et ad lapides cucurrerunt, impetumque fecerunt omnes in eum, et lapidabant Stephanum invocante Dominum, et dicentem, Adhaesit anima mea post te, quia lapidatur caro mea pro te. Accipe spiritum meum : et redde mihi promissum tuum.
3 Oravit Christus pro suis crucifixoribus; oravit et Stephanus pro suis lapidatoribus. Dominus Iesus oravit affixus ligno; Stephanus genu flexo. Qui stando suum spiritum commendavit Domino, pro illorum delicto fixo genu oravit. Orabat Dominum pro inimicis, ut amicus, dicens, Ecce ego patior, ego lapidor, in me saeviunt, et in me fremunt; sed ne statuas illis hoc peccatum: quia, ut hoc dicam tibi, a te primo audivi. Ego servus tuus patior; sed multum interest inter me et te. Tu Dominus, ego servus; tu Verbum, ego auditor verbi; tu Magister, ego discipulus; tu Creator, ego creatura; tu Deus, ego homo. Multum interest inter peccatum istorum qui lapidant me, et illorum qui crucifixerunt te. Quando ergo dixisti, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; pro magno peccato petisti, et me pro minimo petere docuisti. Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum: tanquam diceret, Ego patior in carne; isti non pereant in mente. Illi lapides mittebant; et sanctus Stephanus orationes fundebat. Magna pietas, fratres, magna clementia. Prorsus qualia in mensa Domini sui comedit, talia et ipse in suo convivio praeparavit. Scriptum est enim: Ad magnam mensam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare. Talia ergo in oratione exhibuit, qualia in sui Domini mensa comedit. Dominus Iesus Christus dixit, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt : sanctus Stephanus dixit, Ne statuas illis hoc peccatum; et hoc dicto obdormivit. O somnum pacis! Quid illo somno tranquillius? Quid illo somno quietius? Qualis ibat ad amicos, qui sic diligebat inimicos?
4 Nam ut noverit Sanctitas vestra, quantum valuerit oratio sancti Stephani martyris, recurrite nobiscum ad illum adolescentem persecutorem, nomine Saulum, sicut ex libro Actuum Apostolorum, dum legeretur, audivimus: qui cum sanctus Stephanus lapidaretur, et ab ipso omnium lapidantium vestimenta servabantur, ut tanquam in manibus omnium ipse lapidare videretur, qui ad lapidandum omnes exortos reddebat. Hic cum iret in via, subito circumfulsit illum lux de coelo; et cadens in terram audivit vocem de coelo dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et ille dixit: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad eum: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. Quid mihi et tibi? Quare te erigis contra me malo tuo; et non potius te humilias bono tuo? Ad tanta mala quae commisisti in me, olim quidem debui perdere te; sed Stephanus servus meus oravit pro te. Saule, Saule, quid me persequeris? Sed quia insanis contra nomen meum, ego te faciam servum meum.
5 O Saule, lupe rapax, comedisti: exspecta paululum, et digeres. Dicam plane, elisus est filius perditionis; et erectus est vas electionis Nam si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo erectus est Paulus; quia in terra inclinatus exauditus est sanctus Stephanus. Ergo quod fecit Saulus, patietur Paulus; quod fecit persecutor, patietur praedicator; quod fecit lupus, patietur agnus: sic enim est in tali homine vindicandum. Discat pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Dicitur Ananiae a Domino Iesu Christo. Vade ad eum, et signa eum charactere meo; multa enim patietur pro nomine meo. Abiit Ananias, baptizavit Saulum, et fecit Paulum: baptizavit lupum, et fecit agnum; baptizavit persecutorem, et fecit praedicatorem. Coepimus habere praedicatorem, quem sanctus Stephanus habuit lapidatorem. Sic ergo exanditus est sanctus Stephanus, ut eius orationibus deteretur peccatum quod commiserat Saulus. Commendemus ergo nos orationibus eius. Multo magis enim nunc exaudietur pro veneratoribus suis, qui sic exauditus est tunc pro lapidatoribus suis.



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, , SERMO CCXIV. In Natali sancti Stephani, V . <<<     >>> SERMO CCXVI. In Natali sancti Stephani, VII .
monumenta.ch > Augustinus > 215