monumenta.ch > Augustinus > 204
Augustinus, Sermones, 31, , SERMO CCIII{0}. In Natali apostolorum Petri et Pauli, III {1}. <<<     >>> SERMO CCV{0}. In Natali apostolorum Petri et Pauli, V {1}.

SERMO CCIV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, IV. APPARAT EINBLENDEN

1 Filioli mei, audite nos, et liberate vos. Currite pro vobis, et nobis praestatis et vobis. Commune erit gaudium nostrum, si vos viderimus induere Christum. Iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus ad gratiam festinent: mater nostra pariendo non discernit aetates. Ipsa genuit Petrum, ipsa genuit Apostolos omnes, ipsa genuit Paulum, ut ex lupo fieret agnus. Tanquam natus est Saulus, crevit, et factus est magnus. Baptizatus est a matre, illuminatus a Patre; et coepit velle Petrum videre: et cum quaereret eum valde videre, magis eum Petrus coepit timere. Audivit enim Petrus quia Saulus eum quaereret. Noli timere, beate Petre; quia non Saulus te quaerit, sed Paulus vas electionis te cupit videre. O sancte Petre, benedic Patrem, et suscipe fratrem; et habes cum quo possis defendere matrem. O beate Petre, quia conversus est Saulus, miraris; qualis es tu, erit et ipse talis, et unus vobis erit Natalis. Qui fecit ex Saulo Paulum, ipse fecit ex Simone Petrum. Unus vos honoravit, unus vos coronabit. Mutavit persecutorem, mutavit et piscatorem; etsi te priorem, illum posteriorem: tamen ambobus unum donavit honorem. Veni, sancte Paule, veni, sequere Petrum; sed docentem, non fugientem. Fugiebat, quando te nesciebat.
2 Nam iste beatissimus Paulus, sicut in lectione Actuum Apostolorum, cum recitaretur, audivimus, coelesti voce prostratus est. Dum furit ad caulas lupina rabie, dum exosum sibi nomen innocentis Agni persequitur, dum quaerit discerpere aut vexare gregem, audivit altisonam vocem, Saule, Saule, quid me persequeris? Quid frustra insanisti contra nomen meum, et occidisti Martyrem meum? Olim quidem debui perdere te; sed Stephanus meus oravit pro te. Et ille: Quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum, inquit, Iesus Nazarenus quem tu persequeris. Caput de coelo clamat pro membris. Inquietatur corpus; et de coelo intonat Christus, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Quid est quod rugientis poli mugit arcanum, et contra saevitiam Pauli militia conqueritur coeli; nisi ut qui non crediderat resurgentem, saltem crederet in coelo sedentem? Nam dicitur Ananiae: Accede ad eum, et signa eum charactere meo: multa enim patietur pro nomine meo. Et ille: Domine, audivi a multis de viro hoc, quia multa mala fecit sanctis tuis. Ait illi Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi.
3 O beate Anania, merito in timore trepidares, si fortis manu non esset cui militares. Nam ideo prosternitur superbia, ut erigatur sanctitas. Venit ergo Ananias, baptizavit Saulum, et fecit Paulum. Baptizavit lupum, et fecit agnum: et coepimus habere praedicatorem, quem habuimus persecutorem. Denique coepit praedicare Christum, cui antea resistebat; paratus pati pro eo, contra quem antea pugnabat. Patitur Paulus quod fecerat Saulus. Saulus lapidavit; Paulus lapidatus est. Saulus Christianos virgis affecit; Paulus pro Christo quinquies quadragenas una minus accepit. Saulus persecutus est Ecclesiam Dei; Paulus submissus est in sporta. Saulus vinxit; Paulus vinctus est. Et dum Saulus saeviens quaerit minuere numerum Christianorum, etiam ipse accessit ad numerum confessorum. Et dum infert aliis necem, suscepit ipse pro Christo mortem. Dum intrat lupus rapax in stabula pecudis, subito et ipse factus est ovis. Itaque quis iam desperet de magnitudine criminis, aut de humilitate generis? Nam beatissimum Petrum piscatorem modo genibus provolutis adorat excellentia imperatorum; immanem credentium persecutorem Paulum veneratur Gentium multitudo credentium, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.