monumenta.ch > Auctores varii > XL. Ut Christiani Iudaeorum vitent convivia.
Auctores varii, Concilia Galliae, XXX CONCILIUM AGATHENSE. VIGINTI QUINQUE EPISCOPORUM, HABITUM AERA DXLIV., , XXXIX. Ut clerici nuptialia vitent convivia. <<< >>> XLI. Ut clericis vetetur ebrietas.
XL. Ut Christiani Iudaeorum vitent convivia.
1 Omnes deinceps clerici sive laici Iudaeorum convivia evitent, nec eos ad convivium quisquis excipiat, quia cum apud Christianos cibis communibus non utantur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi, cum ea quae Apostolo permittente nos sumimus ab illis iudicentur immunda, ac sic inferiores incipiant esse Christiani quam Iudaei, si nos quae ab illis apponuntur utamur, illi vero a nobis oblata contemnant.