monumenta.ch > Arator > ...
... SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Domino sancto ac venerabili et in Christi gratia spiritaliter erudito Floriano abbati, Arator subdiaconus S.
Qui meriti florem, maturis sensibus ortum,
Nominis ore tui iam, Floriane, tenes;
Nam, primaevus adhuc, senibus documenta dedisti,
E quibus in coelum vita pararet iter;
Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti
Porrige de placido saepe favore manum.
2 Ieiuno sermone quidem, sed pinguia gesta
Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit.
3 Inter grandiloquos per mille volumina libros
Maxima cum teneas, et breviora lege.
4 Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor,
Concordent studiis celsa vel ima tuis.
5 Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones,
Formicis, apibus praebuit ipsa sinum.
6 Et si respicias, dispenset ut omnia rector,
Ingenium mites, vim meruere truces.
7 Ipsaque continuum virtus infracta laborem
Deserit, et varias quaerit habere vices.
8 Loricam solitus membris imponere miles,
20 Gymnasii gaudet nudus adire locum.
9 Et, qui ferratas acies atque agmina vincunt,
Imbelles feriunt per sua tela feras.
10 Ergo gradum retinens, et prisca volumina linquens,
Cede dies operi, quod pia causa iuvet.