monumenta.ch > Arator > 2
Arator, De actibus apostolorum, LIBER PRIMUS. <<<    

LIBER SECUNDUS. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Spiritus accensam verbo radiante lucernam
Sub modio lucere vetans, secernite Saulum,
Dixit, in oris opus, quem mox sacravit euntem
Imposita Petrus ille manu, cui sermo Magistri
Omnia posse dedit. 2  Cyprum, Salamiraque linquens
Pergit adire Paphum, quae fertur amoribus olim
Dedita, sacrilegae mansisse libidinis antrum,
Aligerosque vagos studio coluisse procaci.
3  Hinc operum procedit apex, quia gratia maior
Ad delicta venit; culpas huic posse remitti,
Exemplum iam Paulus erat. 4  Quam splendida laudum
Materia est adiecta viro! Primordia casta
In luxus regione serit, fructusque pudicos
Multiplicat lascivus ager: cui nescia post haec
Difficilisque foret, cum sic videatur honestas
De turpi coepisse loco? pars ne qua vacaret
A meritis ieiuna, tamen molitur iniquus
Eloquio certare Magus; contraria semper
Virtuti fecere viam: iaculata retorquens
Ecclesiae bellator ait: fallacia monstrat,
Quo pereas genitore satus; confinia mortis
In tenebris patiere tuis, neque cernere solem
Tempus ad usque datur, rerumque attendere formas,
Artificem quibus esse negas; tunc nubila vultum,
Caeruleis vinxere notis, et pectoris atri
Venit in ora color: quaerit iam, calle negato,
Quo duce tutus eat, cuius pede gressibus instet,
Quis tribuat miseratus opem, vacuasque per auras
Erroris palpavit iter. 5  Proconsule Paulus
Mox dedicit lucere fidem, cui causa videndi
Nox aliena fuit: non sunt nova, Paule, salutis
Obsequia, a tenebris lucem bene surgere nosti.
6  Omnia secretam reserant documenta figuram.
7  Si libeat vigili pulsare latentia sensu,
Iure docens Paulus miracula condere coepit
Ex oculis, iubar unde sui micat altius oris,
Amisso crescente die; sic nuper iniquum
Subdere dignus erat, tenebrisque fatentibus hostem
Vincere, qui caecus meruit sine fine videre.
8  Antiochi dictam de nomine visitat urbem
Paulus, et extemplo properat dare verba catervis
Quas Synagoga tenet; dextraque silentia mandans,
Nostis, ait, patribus tellus Aegyptia nostris
Qua posuit feritate iugum, crudelibus arvis
Quos rapuit per signa Deus, quibus omnia cedens
Mutavit natura vices, cum virga fugavit
Terga maris, fluctusque suis stetit exsul ab oris,
Pulvereo de calle placens, pontique facultas
Obsequio est subiecta pedum, redeunte profundo
Naufragium factura reis, quae vertere iussa
Per varios sua iura modos, his stravit arenas,
His cumulavit aquas; iustis via, sontibus unda.
9  Cum percussa silex venis spumavit apertis,
Aequoreos enixa lacus, de vertice sicco
Flumineum largita vadum, non pristina morem
Gessit origo suum, veterem nec praebuit usum,
Dona novella ferens, quam lex aeterna coegit
Non innata sequi, disiunctaque semine monstrat
Posse dari, de rore dapes, de caute liquores.
10  Nam ne pauca piis fluerent miracula causis,
Saxa vomunt latices, et inundant nubila panes,
Aeriusque liquor solidis induruit escis,
Quaeque diu vacuas tenuerunt agmina fauces,
Frugiferis saturantur aquis, nimbique coloni
Dant epulas, pluviamque vorant, et manditur imber.
11  Sic invicta manus, sic gratia plena creantis
Scit querulos nutrire greges, et ponere sacros
In patria meliore choros, ut ventris amoeni
Fructus ad aeternae florescat semina vitae.
12  Davidica nam stirpe satus, genitrice Maria,
Christus adest, quem tota canunt oracula vatum
Venturum sub carne Deum, seseque creantem
Virgineos intrare sinus. 13  Evolvite, quidquid
Sabbata vestra tegunt, typicae documenta figurae
Perspicitis fulgere sacri praesepibus Agni,
Cuius ab igne senes hauserunt dicta prophetae,
Et dedit ante loqui, quod coepit postea nasci.
14  Clamavit, virtute potens, Baptista Ioannes:
Non ego sum, post me veniet, cui tangere non sum
Calceamenta pedum dignus, neque solvere summam
Qua ligat excelsas humilis corrigia plantas.
15  Quam bene vox Pauli cecinit praecepta lavacri,
Permiscens antiqua novis! nec Epistola cessat
Haec iterare docens: Patres baptismate nostri
In Rubro fulsere freto sub nomine Mosi
Per legem, cum petra simul sequeretur euntes;
Nam petra Christus erat. 16  Quid adhuc, gens dura, requiris?
In libris sonat ecce tuis: ne credere tardes.
17  Consule signa maris, quae mystica dona susurrant
Temporibus ventura crucis, cum sanguine Iesus
Tinxit aquas, laterisque uno de vulnere fluxit,
Quod vitae tria dona daret: rubor aequoris ille
Causa futura fuit; sic Conditor abluit omnes;
Sic emit; hic pretii color est in gurgite ponti,
Apparentque vado miracula debita ligno.
18  Saepius obscuris radios infundere fervens
Mentibus, haec rursus memoravit in ordine Paulus:
Postquam signa Dei, carnis vestitus amictu,
Christus ubique dedit, faciens manifesta, quod orbi
Venerit ipse salus, stimulis agitata furoris
Impia turba fremens petit hunc a iure Pilati
Suspendi, figique cruci: terrena propago!
Vota quod optanti non possent omnia ferre,
Sponte salutiferi cesserunt munera Christi,
Qui libertatis pretium tibi venit ab astris,
Perdita restituens, tumulisque iacentia tollens;
Respice, quam proprio maneas obnoxia regi;
Ne pereas, vult ipse mori; post tristia facta
Quin etiam, custode dato, signare sepulcrum
Ad geminum voluere nefas, Dominoque paratam
Surgenti damnare viam: pro caeca voluntas!
Quae putat aeternum mortali lege teneri,
Et non posse sibi post funera reddere membra,
Qui toties aliena levat: meministis ab ore
Davidicae resonare lyrae: Corrupta vetabis
Sanctum nosse tuum. 19  Poteratne in pulvere lethi
Ferre moras, qui vita manet? quem suscitat auctor
Nil patiens de morte Deus. 20  Mors denique victa est,
Vincendi transgressa modum, quae, iudice tacto
Linquere iussa reos, spoliis vacuata vetustis
Per sua bella cadit; veniensque absolvere vinctos
Non retinendus erat; sors ultima coepit Averni
Iam, vita praesente mori, quaeque omnia subdens
Ante fuit, tunc ipsa perit; triduoque peracto,
Lucis iter, quod fecit, adit, quo tota resurgit
In Domino natura suo; de lege videtis
Laxari non posse neces; hunc quaerite, cuius
Sanguine mundati, regno sociamur herili,
In cuius iam parte sumus, sub pignore carnis,
Quam voluit portare Deus. 21  Tunc dogmata quosdam
Ecclesiae dant ista viros; vetuere loquelas
Ulterius proferre pias. 22  O semper inanis!
O sterilis Iudaea, tibi! quae semina vitas,
Ne fructus afferre queas, quibus ore magistro
Paulus ait: Vos ista quidem, vos nosse deceret,
Ast aliis hoc lumen erit, nam scripta fatentur;
Lumen in extremis posui te gentibus esse.
23  Gentiles stupuere globi, fontemque secuti
Sumere promissae cupiunt novitatis honorem,
Et lympha genitrice sati meruere renasci.
24  Compellor ratione loci, pro munere tanto,
Historiae pulsare fidem, quae prodidit, olim
Cum populos gentesque duas in ventre Rebecca
Ferret, et angustis includeret agmina muris,
Consuleretque rogans oranti corde Tonantem,
Responsum meruisse Dei: Prior, inquit, in istis
Inferior breviorque manet, maiorque minori
Serviet, et iuvenis palmae potietur honore.
25  Quidquid in hoc utero fecunda puerpera gessit,
Ecclesiae conceptus habet, formamque sequentem
Gentilis concursus agit, qui crescit in alvo,
In qua victor erit: quod iam meminisse necesse est,
Et studiis celebrare bonis, famulemur ut illi,
Cuius ab affectu nos contigit ante vocari
Quam nasci; qui dona prius quam tempora praestat.
26  Iamque Lycaonios incedens passibus agros
Lystram Paulus adit. 27  Fuit hac tunc claudus in urbe,
Supplicio comitante satus, vestigia ferre
Nescius ex utero: membris pars coeperat aegri,
Se nascente, mori. 28  Comperto dogmate Pauli,
Quo monitore piae tendunt ad sidera mentes,
Mox voluit divina sequi: bene, claude, iacebas,
Has primum graditure vias; petis aethera sensu,
Cum necdum movearis humo, pedibusque negatis
Longius ire vales. 29  Paulus speculatus, in imo
Pectore quid cuperet, claudique fidelis amorem
In verbo iam stare Dei, sic clarius infit:
Surge citus, rectusque tuis imponere plantis!
Exsequitur praecepta salus, et calle novello
Progreditur persona vetus, motuque frequenti
Pulsat ubique solum, perque omnia currere tentans
Saepe timet, quod nescit, iter, modo gressibus ortus
Annoso languore senex; quod ut agmina cernunt,
Exclamant, divumque vocant, ac serta ministrant,
Ut mactanda feri procedat victima tauri.
30  Paulus ad haec tunicam rumpit festinus, aperta
Sic prohibens ratione viros: Solemnia nobis
Cur, precor, ista datis? fragili quos corpore constat
Terrena sub lege premi: fuit impius olim
Relligionis honos, cum numina fusa metallis
Artifices timuere sui, cum templa dicarent
Abscissis de rupe deis; tunc forte libebat
Innocuos mactare greges, fibrasque tepentes
Consulere, et vocem pecudis morientis in extis
Quaerere; nunc libeat, vanis cessantibus aris,
Aeterno parere Deo, qui semina vitae
Praebuit, et variis proventibus arva locavit,
Cuius ab imperio plenis consurgit aristis
De grano moriente seges, palmesque recisus
Vulnere conceptas fecundius evocat uvas,
Quo moderante polum, succedunt solibus imbres,
Tempora temporibus, quae cum fugitiva recurrunt
Post sua terga, vagi constantia permanet anni.
31  Discite iam verum, sacra de Virgine natum,
In terris celebrare Deum, nec vota feratis
Lanigero damnosa gregi, quos liberat Agnus
Unicus, ablutum qui sanguine comparat orbem.
32  His dictis instructa fides: sed corporis usus
In geminum processit opus, duplicemque figuram
Personat una salus, toto quod in aequore mundi
Ecclesiae duo sunt populi per verba duorum,
Cui plenas captura duas facit esse carinas.
33  Namque haec humano generi collata vicissim
Claudorum docuere pedes, quibus astat imago,
Singula quaeque gerens, populo communis utrique.
34  Quem Petrus antiquis tribuit consurgere plantis,
Ad portam vicinus erat; gens venit ab illo
Circumcisa loco, Psalmi, Lex atque Prophetae
Cui Christi cecinere diem; quem Paulus ab arvis
Erigit, ad templi nunquam consederat aedes,
Longinqua tellure iacens, quia gentibus orsus
Coepit ab ore pio solidae vestigia mentis
In turbas proferre rudes, populoque mederi,
Quem latuit vox prisca Dei. 35  Sic claudus uterque
Cum properat, genus omne levat, gentisque salutem
Personae signavit iter, quae gloria rerum
Contulit, ut Petro Paulum gerat ordo secundum,
Qui fundamentis manet architectus in illis.
36  Ut tamen auctoris memoremus ad omnia laudes,
Hi duo sunt caeci, properantibus undique turbis,
Qui Domino dixere simul: Fili optime, David,
Da tenebras exire graves, da cernere lucem,
Quam nescimus adhuc! Subitum tunc illa medelae
Semper amica manus iubar intulit, atque reliquit
Nox oculos, exsulque dies illuminat orbes,
Expavitque redux inopina crepuscula visus.
37  Hos populos liquet esse duos, quos noxia venae
Caecavit natura suae, clementia Iesu,
Cum celebravit iter, cum tempora carnis habere
Se voluit, de luce novat, purgatque figuram,
Quam delicta dabant, moxque integra fulsit imago,
Quae meruit sentire Deum: pars iuncta cerebro
Maxima sunt oculi, creat hos in munere Christus,
Qui caput et splendor rerum est: pars omnibus ima
Sunt in fine pedes, hos sanat in aggere cura
Vocis apostolicae, quoniam speciosa vocantur,
Quae pacem cunctis portant vestigia terris.
38  Exortum est lumen tenebris per dona magistri;
Hi statuunt gressus, quibus est sors tradita verbi,
Ut vigeat medicina sequens bonitate prioris,
Paulatimque salus in totum transeat orbem.
39  Iam rabidas hominum Paulus superaverat iras;
Velificante fide, subitas vomuere procellas
Iudaica de nube doli, non primitus ulli
Posse lavacra dari, quam circumcisio carnis
Accedat de lege Dei: gens dura, quid ultra
Ad lapides ferrumque vocas? haec umbra figurae,
Non species mansura fuit; simulata relinque,
Quae iam certa vides; Christi processit ab ore
Vita manens, omnesque iubet de fonte renasci,
Qui veniunt: cur membra secent, partemque resolvant,
Cum totum salvare queant? ne quaere vetusto
More premi novitatis opem, deflexaque retro
Lumina constitui, postquam via rectior omnes
Dirigit, et caesis illustrat sentibus orbem.
40  Lite sub ambigua Paulus loca tendit ad urbis,
Cui radiant monumenta crucis, sanctosque revisit
Iuris apostolici proceres, quibus omnia praesens,
Quae sint gesta, refert. 41  Petrus, cui maxima cura est
Commissos augere greges, ad pascua cunctos,
Se duce, laeta vocans, has explicat are loquelas:
Cernitis aeternum saeclis memorata vetustis,
Quae populo docili cecinerunt ore prophetae,
In nobis complesse Deum, qui maluit emptor
Omnibus esse salus, nullum discernere passus.
42  In pretio, quo vita redit: mihi iussit apertam
Gentibus hanc monstrare viam; quid vota morari,
Tardarique iuvat? quidve haec aenigmata cana
Misceri cum luce nova? quos gratia purgat,
Ut veniant, lex nulla vetat, coelestis amoris
Materia est festina fides, hanc Christus adoptat,
Hanc facit esse suam, qua quisque merebitur uti,
Circumcisus adest, et iure renascitur undis.
43  Pastorem statuere sequi, placet ergo ministros
Ire simul, scriptisque piis absolvere gentes,
Hoc illis non stare iugum, tamen esse cavendum
Ne simulacra colant, quorum libamina semper
Exsecranda forent; ne, suffocata cruore
Quae maculantur, edant; ne, saevior hoste, libido
Hos impura premat, quos lux baptismate mundat.
44  Clarius ut liqueant huius documenta figurae,
Et progressa prius, cur iam discedat imago,
Principium meminisse iuvat: Deus inquit, Abraham,
Ut testamentum tibi nunc sobolique perenne
Constituas in carne meum, praeputia ferro
Circumcide libens, et foedera necte superna.
45  Secretam scrutemur opem, videamus in isto
Vulnere pacta Dei, quae testamenta recondit
Praescius, ut terris consortia iungat Olympi,
Quae didicit iurare puer, qui primus ad undam
Reperit ecclesiae currentem fonte Rebeccam.
46  Corporis ille locus, quo circumciditur Abram,
Luxuriam lascivus habet, vitiique minister
Naturae sub lege iacet, pater ipse futurus
Seminis, unde salus ad vitam pullulat orbis,
Evacuat, quod culpa gravat, truncata libido
Virgineum promittit opus; haec namque propago
Divinum concepit iter; hinc sacra Maria est
Ad partum generata novum, quae, coniugis expers,
Mater inest, natusque Dei de Virginis alvo
Emicat, atque hominem mediator in omnia complet,
Hinc terrena levans, illic coelestia praestans.
47  Praeterit ergo vetus, Christo nascente, figura.
48  Haec facies ius omne novat, cultroque fugato,
Spiritus ardescens cor circumcidit in undis,
Qui sanantur aquis, ne figant vulnera membris.
49  Nescius interea curis laxare quietem
Paulus in orbe docet, verbique ligonibus omnes
Excolit, et fidei cogit flavescere messem,
Errorum fugiente gelu, quem Spiritus almus
Haec Asiae proferre vetat, nec Mysia quivit,
Dives agris, huius tunc semina ferre salutis,
Fecundo ieiuna solo; vir quippe Macedo
In somnis haec visus ait: Miserere, precamur!
Illyricos dignare sinus! o gratia quantum
Improvisa parat! subito flammantur amore,
Qui positum iam tempus habent; sic, nocte fugata.
50  Doctiloquus convertit iter, fructuque loquelae
Vescitur esuriens Macedonia, perque soporis
Dona salutiferam meruit comprendere linguam.
51  Quaestio crebra sonat, si plenus munere largo
Praedicat omnipotens: Non veni perdere mundum,
Sed salvare magis; faciat quae causa, negari
Haec aliis, aliisque dari? cum prodiga Iesu
In commune velit pietas succurrere cunctis.
52  Suppetit affatim exemplorum copia, nosque
Lectio multiplicem docet hac in parte figuram,
De qua pauca canam, Luca narrante, relatu.
53  E populo quidam Christo comes ire rogabat,
Quem secum prodire vetat, qui deinde tacentem
Sponte vocat; novit mundans interna magister,
Quae verbum iam corda ferant, quos obstruat intus
Error iniquus adhuc, ut tunc doctrina ministret
Officium, cum tuta venit: en sancta quod, inquit,
Incipiant violare canes, coenoque gravati
In margaritas vertant contagia porci.
54  Altera res etiam superest in carmine dura,
Sed, quibus ex veteri patuerunt omnia fonte,
Ore datas tenui facile est advertere guttas.
55  Exodus ille liber memorat velamina sacri
Pontificis, qua nempe queat splendescere veste,
Officiique habitum nitido componere cultu,
Qui segmentatus mediis altaribus astat,
Quas inter species parili numerantur amictu
In femore exuviae, quibus indumenta pudoris
Progrediens ad templa locet, studeatque sacerdos,
Renibus obstrictis, mysteria castus adire.
56  Quod statuit lex prisca magis, devinctaque iussit
Tunc haec membra tegi, quae possidet atra libido,
Cum properat libare Deo: laxata relinquens
Coniugio post sacra tamen, ne parcior usus
Ad sobolis non staret opus, sterilique marito
Connubii frigeret amor, cum certa propago,
Hoc solemne gerens, nullos admitteret unquam
Externa de stirpe viros, ubi nomine prisco
Ex adytis perdurat honor, prolesque per aevum
Sanctificanda redit: vicibus supplenda creandi
Ecclesiae nunc alma fides sine fine pudicos
Pontifices iubet esse suos, et quaerit in omni
Cauta tribu, quos rite probet, nec sanguinis iste
Sed meriti successus erit: tamen illa figura,
Qua sine nulla vetus subsistit littera, demum
Hac melius novitate manet, variatque recurrens
Alterna ratione vices, ne forte sacerdos
Tunc generare velit, cum necdum mente capaces
Cernit adesse greges; cumque instat nobilis ardor
Discendique fames, ut apertius ora resolvat,
Ne quisquam ieiunus eat; nam semine verbi
Prolem posse dari Paulus quoque saepius inquit,
Filioli, dicendo, mei: iuvat ergo parumper
Eloquium genitale premi, studiumque docentem
Dispensare suum, laxans pro tempore vires
Ingenii, strictasque ferens, ne fusa profani
Conculcata terant, mundatis sancta reservans.
57  Fas vetat inde queri; culpis hoc imputet Adae
Venae poena suae; quid enim rea fauce parentum
Progenies sibi iure petat? sator ille benignus
Ni donare velit, quidquid temerarius error,
Corrupto natale, tulit: via sola salutis
Affectus parcentis erit; miseratio semper
Conditione caret; praestans indebita, Christus
His pius accelerat, iustusque his munera tardat.
58  In Macetum terris cum moenia nota Philippi
Doctoris celebraret iter, bacchata puella
Sub stimulo Pythonis ait; Paulum esse ministrum
Aeterni scitote Dei. 59  Professio vera
Mendaci de teste sonat, vocemque fidelem
Perfidus auctor habet, sed non defertur honori,
Quod cogit formido loqui, nec mente cohaeret
Nudus amore timor. 60  Paulus, miseratus ab atro
Daemone corda premi, nolensque licere profano
Divinas aperire vias, Fuge, dixit, et ista
Ulterius tentare cave! Nil iussa moratus,
Hostis abest, vacuamque domum possessor iniquus
Deserit, ac profugo mulier sanata periclo
Conticuit de laude viri; quae coepta peregit,
Plusque tacens hoc esse docet, de munere vulgi
Haec quaestum faciebat heris, quos turbidus implet,
Quo caret illa, furor, populique procacis in aure
Seditione fremunt, Romanis obvia sacris
Sacra dari, ritusque novos exire per orbem,
Et veteres cecidisse deos. 61  Tunc agmina raptim,
Fustibus innumeris eliso corpore Pauli,
Conveniunt, ubi carcer erat, quem sedibus imis
Includunt, comitante Sila, vestigia quorum,
Ligno mersa cavo, vinclis tenuere beatis.
62  O felix de clade locus! cui clara refulgent
Lumina pro tenebris, in quo dedit esse perennem
Nox antiqua diem, niveam translatus in aulam
Ecclesiae, cunctisque ferens modo dona salutis,
Quam bene carcer erat! tota concurritur urbe,
Qui primus nova tecta petat quive oscula figat
Postibus, et tacta sacretur parte cylindri.
63  Iam nocturna quies per corpora serpere fessa
Coeperat; exsiluit tellus minitata ruinam,
Visceribus concussa suis, et, claustra relaxans,
Mota vagatur humus, servitque canentibus hymnum
Tempestas famulata soli. 64  Pro quanta patescit,
A nullo superanda, fides! veniente periclo,
Poena fugit, geminoque metu discrimina crescunt
Ut perdant tormenta locum. 65  Tremefactus, ab alto
Excutiens sua membra toro, cum libera custos,
Cerneret antra necis, gladii mucrone retecto,
In iugulum vult ferre manum, sed non licet illi,
Paulo teste, mori, cuius solamine vitam
Reperit, atque suo meruit de carcere solvi,
Descendensque domum sacris fomenta ministrat
Vulneribus, liquidamque parat sibi redditus undam,
Coelestem nacturus aquam; nam corda saluti
Figere Paulus amans, cunctos simul amne fluenti
Diluit aetherei, patuit cui luminis ante
Gratia non perimi, crevit post vita renasci.
66  Blandiloquis olim capta est sermonibus Eva,
Deceptura virum; nunc improbus ora puellae
Qui tunc daemon agit, repetens ad crimina sexum,
De quo praeda fuit, multis, ventura canendo,
Peccati conceptor erat; sed Apostolus Adam
Iam melior, coeleste levans in imagine signum,
Qui fuerat terrenus homo, nec certa recepit,
Nam fallit, quod ab hoste venit, metuamus ut omnes
Hoc audere nefas, nec corrumpamur amari
Melle doli, si vera canat, qui falsa ministrat.
67  Ingeniis claras et linguis Paulus Athenas
Ingreditur, tumidamque feris conflictibus urbem
Eloquio torrente premit, quem turba profari
Doctisonis mirata modis, Quibus, inquit, ab oris
Verborum fluit iste sator? Plebs nescia Paulum
Semina ferre vocat, fruiturque errore magistro
Vera loquens; namque hic facundus in orbe viator
Ambulat, atque colit, cuius labor omnibus instat,
Ut crescat divinus ager, purgataque fructum
Mens humana ferat, lolii ne sordeat herbis,
Quam segetes portare decet. 68  Manus aemula cogit
Ad proceres hunc ire simul, quibus edidit astans:
Cecropidae, quos fama canit sermone diserto
Gymnasiis vernare suis, ubi praesidet altus
Sacrilegae novitatis amor, vos cernimus aram
Ignoto posuisse Deo, qui condidit astra,
Qui pelagus terrasque dedit, quem vita parentem,
Ut moveamur, habet, cuius spiramus ab igne,
Cuius imago sumus, de quo cecinere poetae
Hinc hominum constare genus, quem praedico, cuncta
Sanxit ab ore suo; cur haec divina vocatis,
Quae facitis, vacuoque metu coeleste putatis
Auxilium, quod gignit humus? natura metalli
Visceribus latet ima soli, quibus eruta sumit
Ingenii fabricantis opem, seu numina templis
Hinc veniant, seu vasa focis; sibi causa timoris
Ars operata deos; Dominum super omnia fusum
Claudere nemo potest, parvisque arctare figuris;
Quod capitur, minus est spatio capientis; in auro
Materia est, opifex rerum non sustinet usum
Quem simulant quos ipse creat: quam dura luetis
Crimina! quam stultam sese sapientia vestra
Iudicii est sensura die! cum corpora Christus
Surgere cuncta iubet, tormentaque fine carebunt,
Utque reos cruciet, servat, quos devoret ignis.
69  Sic caro, iuncta Deo, carnales expiat actus,
Et commissa sibi coram hac examinat ultor,
Qua voluit moriente pati, quam, funeris expers,
Vivificare volens post tartara reddidit astris.
70  Haec multos ad dona vocant. 71  Dionysius ipse
Primus in arce loci nova praemia iungit honori,
Complexusque fidem sic incipit esse sophista.
72  O lupe, Paule, rapax! dedit hoc benedictio Iacob
Nomen habere tibi; quid iam remanebit in orbe,
Quod non ore trahas, postquam solertia Graia
Cessit, et invictas in dogmate vincis Athenas?
Cur Epicureus, vel Stoicus impia soli
Bella cient? reserare opus est quo nomine multi
Sectarum coiere greges: vitam ambo beatam
Elegere sequi, quam corpore diligit alter,
Hic animi virtute colit: dat et actio Pauli
Ad vitam praecepta piam; sic, themate iuncto,
Hi magis alternis solverunt vocibus ora:
Corporis atque animae commissus partibus exit
Plenus homo, sed nunc, studiis diversa sequentes,
Ambo volunt quod neuter habet; Vas lumine plenum
Subdit utrumque Deo, Video, clamans, caro menti
Quam sit iniqua meae, rursusque salubriter infit
Non propria de parte geri quod gratia donat.
73  Hoc celebremus iter, vita est quia Christus, et ipse
Se vocat esse viam, per se gradiamur ut ad se.
74  Sanctaque ne pedibus possit cessare lucerna,
Praeco datus fidei vestigia suggerit orbi.
75  Attica discedens iam liquerat agmina Paulus,
Eloquiis superata piis, bimarisque Corinthi
Moenia iuncta petens populosam reperit urbem,
Quae, licet alterni contingeret aequoris undas,
Perpetuas sitiebat aquas; ibi Ponticus ille
Aquila tunc praeceptor erat, vir plurima laudis
Instrumenta gerens, cuius se Paulus amico
Contulit hospitio, sociam dignatus adire
Artis amore domum; nam scenifactor uterque
Pollebant operis studiis et dogmate legis.
76  Christus ait: Nunc, Paule, doce; non obviat ullus,
Me comitante, tibi; quae sit mihi moenibus istis
Turba, vides; insiste loquens; ego pectora firmo.
77  Ista monent nullos unquam de munere tardo
Posse queri, gratis quod dat clementia Christi.
78  Tecta sub ambiguo lateat ne forte figura,
Qua dabitur, ratione canam; de nomine saepe
Argumenta trahi, documentaque maxima gigni
Scripturae cecinere piae: iuvat altius ergo
Quaerere qui Paulo charus coniungitur hospes
Factus in arte comes, sub cuius imagine causae
Sic vocitatus erat, qualive decorus honore est,
Hac quoque parte placens: aquilae natura fidelis
Sponte gerit quod forma tenet; nam debilis aevo
Et declinatis senio iam visibus ales
Flammivomo sub sole iacet, pennasque gravatas
Eius in igne fovet, nocturnaque lumina pandit,
Atque oculos radiis ardentibus ingerit aegros,
Ad veterem reditura diem; sic dona caloris
Languida sumit avis, cuius de fomite vires
Accipit, et prisci reparat dispendia saecli.
79  Cui ne sola forent, quae fervidus incutit aestus,
Per laticum mundanda vadum, ter mergitur undis,
Et senium deponit aquis, iuvenemque decoris
Effigiem de fonte levat; quis apertior actus
Relligionis erit? cum veri lumine Solis
Tangimur, antiqui contagia solvimus aevi,
Accendente fide: lympha mox matre renati
Conspicimur novitate rudes: infantia rursus
Fit recidiva seni; gemino manantibus ortu
Hic melior natalis adest, bene conscius huius
Alitis exempli, quem Spiritus egit opimam
In cithara versare manum: Renovaberis, inquit,
More aquilae; qua lege datur sentire probatis
Laude placere typi, quod firmant cantica iusti.
80  Nec vacat ars Pauli, socio celebrata sub ipso,
Secreti virtute boni, tentoria quippe
Fortia mobilibus fabricabat in aggere tectis.
81  Longius haec abiens peregrinus ubique viator
Erigit, atque hiemes solesque his pellibus arcet.
82  Nos quoque, per culpam prima de sede repulsi,
Exsilio mundi iacimur; via reddita tandem est,
Qua patriae repetamus iter; munimina nobis
In castris sunt, Paule, tuis, ne criminis imbres
Tempestas mundana ferat, scelerumque vapores
Ignitus tentator agat; sub tegmine tali
Tuta salus nullum discriminis excipit ictum,
Nec prostrata feri succumbit viribus hostis.
83  Mystica signa duces praemittunt laudibus artis.
84  Pisces Petrus agens, homines capit; aequoris hospes
In sacris persistit aquis: habitacula Paulus
Dum terrena levat, docet ut coelestia condat.
85  Factaque saepe manu nunc construit atria verbo.
86  Ulteriora sequens, lustratis finibus, arva
Conveniens Ephesum Paulus docet, atque ibi quosdam
Prospiciens astare viros: An Spiritus almus
Venerit his? quaesitor ait, qui fonte Ioannis
Se dudum maduisse ferunt, nam nominis huius
Expertes hucusque trahi, quos flumine sacro
Abluit, et sanctus mox Spiritus ora replevit,
Verborumque dedit solitis virtutibus imbrem.
87  Saepius arma movent ista de parte profani,
Et bellare parant, quibus ut contraria possim
Fundere tela loquens, tu nunc mihi largius ora,
Spiritus alme, riga, sint ut tibi dogmata digna,
Quae dederis! tu vocis iter, tu semita vitae,
Tu dicture veni! qui per tua munera semper,
Quod reddamus, agis, donique resuscipis usum.
88  Nomine venturi praecursor in orbe Ioannes
Exhibuit baptisma suum, Dominoque paravit
Ipse viam, memorans cunctis baptisma futurum,
Post aliud quod iure datur, quod trina potestas
Illustrare solet; sed quod magis eligit huius
Tangere Christus aquas, formam facit omnibus, ad se
Currere, fonte pio sacram ne deserat undam
Ulterius mortale genus, quam corpore mundo
Et Dominus dignatus erat, cum diluit amnem
Per famulum mergente Deo: iam, flumine tacto,
Discipulis hoc cessit opus, quos dogmata plures
Baptizasse canunt; servi cessare lavacrum
Fas fuerat, veniente Deo, praenuntius ex quo
Dixerat ista prius; quo fecit tempore Iesus
Iam plenum baptisma geri, velut ante Ioannes,
Cur solitum propriumque daret? quae regula Paulum
Compulit, ut Christi deberent fonte renasci,
Quem non venturum, sed iam venisse Ioannes
Insinuans digito coelestem prodidit Agnum,
Hunc peccata canens a cuncto tollere mundo.
89  Quid geminum baptisma cupis simulare, profane?
Dissona non iterant; repetitio rem tenet ipsam,
Non aliam, bisque illa foret, quae primitus esse
Coepit, et ipsa redit; nam cum discordet origo
Principii finisque sequens, et singula dici
Et patet esse semel, nulloque errore gravantur,
Quae collata simul possunt divisa probari.
90  Cum tamen haeretico nigredine plenus Averni
Polluitur quicunque lacu, si lumen habere
Ecclesiae vult fonte piae, non cogit ad undam
Nostra fides hunc ire iterum, quia nomine trino
Dogmata prava trahunt, nec qui, sed quid dare possint,
Explorare solet, positae quem vera fateri
Instituere manus, solusque repellitur error
In diversa trahens, quod Spiritus efficit unum.
91  Hos etiam bis sex memorat Scriptura fuisse.
92  O sacer et felix numeri modus! agmine fuso
Cum meruere cibi damnorum semine nasci,
Iuris apostolici lata est tot gloria vasis.
93  Iam sermone potens Ephesi converterat urbem
Paulus, et aethereis fulgebat gloria signis.
94  Cumque per innumeros nutarent saucia morbos
Corpora, nec miseros operata refecerit aegros
Artificum medicina manu, velamina sacra
Absentes petiere sibi, quibus adfuit ardens,
Ut caderet vapor ille, fides, finemque calori
Altera flamma daret; semicinctia denique Pauli,
Atque oblata palam sudaria, fusa per artus,
Languorum pressere focos, membrisque repostae
Ad nihilum fluxere lues: vigor omnia curans
Tactus erat, nullaeque domus a munere cessant,
Quod medica de veste ferunt: virtute sub ipsa
Spirituum quoque turba minax, velut irrita fumi
Pars per inane, fugit, ne fabrica pulchra creantis,
Quae plasmata solo coelestis imaginis instar
Traxit, et auctoris speciem pro pignore gestat,
Hospite sit polluta suo, templumque decoris
Inficiat praedonis odor; quo tempore septem
Iudaea de stirpe viri nova praelia tentant.
95  Sic prius affati: Quem Paulus nomine Iesum
Praedicat, hunc tibimet pariter proponimus et nos;
Pervasum dimitte locum. 96  Vox reddita contra,
Christus qui sit, ait, qui Paulus, sentio, nam vos
Ignotos vitare licet; cognosce furorem,
Gens inimica, tuum; daemon regnare fatetur,
Quem venisse negas, atque hoc convinceris ipso,
Quo stimulante ruis, cui non datur ore placere,
Quod terrore movet; contraria dicere voto
Causa Dei prohibet, quam lex comitatur amoris.
97  Haec est vera fides: quae tunc spectacula plebi,
Quamve triumphalem, Domino vincente, coronam
Contigit inde geri! rabido cum murmure frendens
Daemonis ira, suis bene noxia, rumpit amictus,
Dissecat et facies, fugiuntque pericula victi,
Nudaque praecipiti convertunt terga pavore.
98  Quid, Iudaea ferox, iam non de clade timebis?
Quae socio sic hoste peris, cui criminis auctor,
Punitorque idem est, ne sit te iudice pulsus,
Qua simul est peccante reus. 99  Mox fama per urbem
Sparsit ubique volans, et daemonis edere vocem,
Quod virtus est summa Dei: concurrere gaudent
In latices intrare pios, maculasque vetustas
Fonte lavare novo, sanctisque nitescere lymphis.
100  E quibus una datur simul insons omnibus aetas.
101  Ast alii magicis ponunt incendia libris,
Ut mereantur aquas, et vitent ignibus ignes.
102  Ardua flamma nimis, cuius super aera fulgor
Evolat, et coelum tales petiere favillae.
103  Quinquaginta etiam pretium posuere libellis
Millia nummorum, quoniam meruere nocentes
Sic abolere nefas; huius haec causa figurae est:
Lege sacer numerus delicta resolvit, ut olim
Diluit in toto David sua crimina Psalmo,
Contractusque fugat; nam quinquagesimus annus
Cum iubilaeus adest, proprii distractio ruris
Antiquo donatur hero; servire coactos
Libertas amissa petit; mala debita laxat
Creditor, et limen patriae vetus aspicit exsul.
104  Quinquaginta etiam cubitis distenditur arca,
Quae deprensa vadis, atque aequore tuta salutem
Sub numero pietatis agit, servataque crescit
Per spatii parcentis opem, quia Christus ubique
Condidit ecclesiam venia fabricante capacem,
Quae, sic coepta fretis, latissima funditur arvis.
105  Infelix Ephesi Demetrius arte locabat
Sacrilegis delubra locis argentea, suetus
Solvere vota suae pretio maiore Dianae,
Cedere cuncta videns prisci monumenta furoris
Ingemit, et varias his vocibus excitat iras:
Non pudet, o socii, nostram cecidisse Dianam,
Quam mundi suspexit honor? mortalibus ultra
Quae speranda salus, si non per saecula possunt
Fine carere Dei? quae nunc simulacra sacellis,
Quae poterunt dare thura focis? quos advena Paulus
Territat, et, quidquid gerimus pro numine divum,
Muta metalla vocat, quorum discedit ab orbe
Relligio, pulsique fugam petiere Penates.
106  Et mihi iam video subitis lapsura ruinis
Condita fana diu, templi quoque nobilis aedem
In cinerem stragemque dari! quam prendimus arcem,
Quamve tenemus opem? quibus interclusa facultas
Est operum, crimenque foret fecisse Dianam.
107  Pergite! tempus adest! labor ultimus omnia secum,
Si desperat, habet; sola est via vincere victis,
Formidare nihil; restat sors certa triumphi
Pro superis movisse manus; insurgite telis,
Et, quam vota deam celebrant, hanc arma reposcant!
His dictis plebs mota fremit, magnamque Dianam
Communi clamore vocant, ac praepete cursu
Itur in obscenum cum seditione theatrum.
108  Non alio decuit causas meritumque Dianae
Lascivos tractare foro; capit area turpis
Concilii deformis opus; tamen impetus amens
Fluxit, ut in vacuas oculis qui labitur auras,
Nullaque dispersus retinet vestigia fumus.
109  O miseranda manus! cui tu praestare laboras?
Perpetuam cur esse putas? te teste, sacellis
Eruitur fugitiva suis; quo iure pavescis?
Qua pereunte doles, coeloque adiungere tentas,
Quam terris remanere negas? Nunc ordo figurae
Explorandus erit, latebrisque videndus apertis.
110  Dicitur e solo Demetrius atria demens
Argento posuisse Deae, cum plura capaci
Protulerit natura sinu, quibus ista metallis
Fingeret; et fusis animantur vultibus aera,
Ingeniique manus promittunt vivere cautes.
111  Quod si sanctiloquos volvamus ab ordine libros,
Inveniemus iter, puris quia sensibus aurum
Comparat, argentum nitidis scriptura loquelis.
112  Nam Psalmus licet ista canat, tamen, inclyte Moses,
Altius haec memoras, populo cum talia dictas:
Aurum atque argentum templorum ferte decori,
Quod iacet interius menti, non dura metalli
Materies sub corde latet, sed apertius illud
Exagitat, quod Christus amat; mens obtulit aurum,
Cui fuerit pretiosa fides, pariterque ministrat
Argentum, cui voce sonant bona tympana cordis,
Ut Dominum duo iuncta colant, de pectore sensus,
De sermone sonus, sic aurum dogmata legis,
Argentumque petunt haec ad pia templa parari.
113  Nos, quia templa sumus, si crimina cuncta recedant,
Praescia verba monent, quod Apostolus ipse revelat.
114  Corde salus credentis erit, confessio voce.
115  Sacrilego res una fuit; Demetrius aedes
Condidit argento, cuius facundia movit
Hos animos, ut norma probet, sine iudice sensu
Numina vana coli, nec de virtute venire
Pectoris istud opus, cui pars haec sola dicatur,
Quae, rationis inops, nudam serit ore loquelam.
116  Tu quoque, signa ferens, titulos in carmine nostro,
Troia, repone tuos et laudibus adde triumphos,
Qui magis ex vero fulgent tibi clarius actu,
Quam quos pomposo reboant tua bella cothurno
Lingua colona Dei cum semina feta saluti
Spargeret, in seram produxit tempora noctem,
Plus animis factura diem; micuere coruscae
Lampades, ut verbi lucerent igne fideles.
117  Solus ab excubiis vivacibus Eutychus exsul
Mersa sopore gravi commisit membra fenestrae.
118  O male parta quies! o semper dedita somno
Pectora, nuda bono! quantis patet ille ruinis,
Quem nox sola tenet, nunquamque resuscitat aegrum
Ad meliora caput! nescit vigilare periclo,
Qui patitur dormire Deo! quid inane fenestrae
Quaeris, adulte, chaos? quidve hac in parte quiescis,
Qua ruiturus eris? res est inimica saluti
Pendula celsa sequi, furtivaque somnia prono
Carpere velle toro; poteras meliore cubili
In verbo recubare Dei, Pauloque monente
Eius velle aditum, cui limine pervia recto
Ianua nomen inest, per quam de fonte levatae
Ad vitam gradiuntur oves; hanc quaerite cuncti,
Si rabidas fauces cura est morsusque cruentos
Evitare lupi, cuius lacerabitur ore
A pastore fugax, qui sparsos vocibus agnos
Evocat, atque gregem, propria de morte redemptum,
Non sinit insidiis et amari vulnere dentis
Rursus ab hoste capi. 119  Moesto sonuere tumultu
Atria; concurrit gemitu miserata frequenti
Turba videre locum, qui funere tristis acerbo
Laetitiam facturus erit; cui Paulus adhaerens
Pectore, vivit, ait; quam vocem vita secuta est,
Morsque repulsa fugit: quantum tua, Christe, potestas
In famulis operata facit! tu redditus astris,
Aequalisque Patri de maiestate perenni
Iura superna regis; sed quod caro, corpore matris
Virginis orta tibi, regnum spoliavit Averni,
Vivaque de proprio revocasti membra sepulcro,
Teque probans voluisse mori, qua parte resurgis,
Et qua natus eras, iam ferrea vincula solvis.
120  Lux aliis alterna redit te auctore, simulque
Exemplo donata tuo, qui subdita dudum
Cogis, et electis succumbere tartara servis.
121  Interea felix surgit de morte cadaver,
Et meliore via tria per coenacula sospes
Ducitur ad Paulum, cuius conspectibus insons
Coepit adesse puer, vitae iam dignus honore,
Cum lethi convertit iter, quae gloria facti
Instruit ad veterem causas aperire figuram.
122  Fulta tribus cameris Noe describitur arca,
Ecclesiae documenta gerens; stetit ordine primae
Pars hominum, pecudesque gradum tenuere secundae,
Tertia sors addicta feris, quae cuncta per undas
Arca quadrata tulit, velut in baptismate fontis
Omnibus est nunc una salus, sed moribus unus
Non valet esse locus, nam nidos fertur in illa
Aedificasse Noe, quem iustum dicit Hebraeus
Et requiem, quod Christus inest, qui dividit aequus
Praemia certa suis: quisquis virtutis amator
Iungitur alta petens Noe; stat proximus infra
Ingenio breviore minor; sors dedita saevis
Tartareum tenet ima sinum: sic Eutychus ergo,
Prima parte cadens, inferni perditus oris
Haesit, et humana vacuus ratione ferarum
Coepit habere locum, cui postquam pectore Paulus
Incubuit, verbumque suum sapientia fudit,
Ore levans animam, carnali lege peremptam,
Ad Dominum de morte redit, quod Epistola clamat:
Qui dormis, iam surge citus! rursusque perurget:
Teque vigil de morte leva! Super ardua trina
Promeruit iam stare puer, quia dogmate trino
Comperit, aeternae quae sit substantia vitae.
123  Iamque peragratis Paulus stationibus orbis
Ad Solymam venturus erat, quo Spiritus illum
Pergere saepe monet, cupiens in littore noto
Perpetuum memorare vale, simul undique sacros
Evocat, has reddens charo de pectore voces:
O dilecta manus, quae Christi militat armis!
O summo plebs nata Deo! meministis amoris
Et studii documenta mei; gentilia promptus
Agmina Iudaicosque tuli sine fine furores,
Ut vitae praecepta darem, nullumque lateret
In populo narrata fides; a sanguine vestro
Mundus semper ero, nec debitor oris avari
Clausa talenta luam, sterilemque in semine verbi
Ieiunus culpabit ager; vos convenit inde
Usuram praestare piam; cum venerit auctor,
Qui meriti discussor erit, servosque reposcet
Mensurae crementa suae; mihi semina ferre
Sensibus ardor erat, quae passim credita sulcis
Sparsimus, at fructus tenues mala terra dolebit.
124  Vado videre crucis venerandam gentibus urbem,
Quo me iussa vocant, varii luctamen agonis
Hic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit,
Qui cursum complere volet; mitissima sors est
Poenarum, quas vota gerunt, regnique facultas
Perpetuo pro rege pati: servate, ministri,
Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobis
Fecit in orbe suo; famuli retinere laborent
Quae Dominus de morte dedit; non cernitis ultra
Iam faciem vultusque meos; vigilantius oro,
Commissos lustrate greges, quia dente rapaci
Convenient ad ovile lupi; custodia peccat,
Cum spoliis si raptor erat; pastoris inertis
Fraude perit, quod praedo capit; sed et acrior hostis
Intus erit, graviusque malum discordia portat,
Quae vulnus sub pace creat; ne cedite duris,
Virtuti damnosa quies, nullumque coronat
In stadio securus honor; sua gloria forti
Causa laboris erit, rarusque ad praemia miles,
Cui pax sola fuit; victoria semen ab hoste
Accipit; hinc oritur. 125  Dominus plantaria vestra
Fecundare valet, qui per sua dona venire
Ad sua dona facit, quodque adiuvat, ipse ministrat.
126  Non ego divitias, luxu fallente superbas,
Alterna mercede tuli, nec munera sumpsi,
Vos potius quam vestra petens; me scitis, ut istae
Cum sociis pavere manus; assuescite gazas
In lucis proferre vias, operumque locare
Thesauros in sede poli; nil proderit aurum
Defossis quaesisse locis, si claudat avarus,
Quod celabat humus, quod non in paupere surgit,
In tellure iacet, caecoque revolvitur antro,
Obscura peccante manu, laxate supernis
Corda, precor, monitis, neque respuat ullus egeno
Tecta parare gregi, quo suscipit hospite Christum.
127  Sic postquam fatus, dedit oscula, tum simul orans
Flexit in arva genu, strictique doloribus omnes
Ad lacrymas fluxere pias, longeque per undas,
Obtutu comitante, sequi meruere carinam.
128  Dumque per oppositas extendunt lumina nubes,
Additur in pelagus oculis via, raptaque flabris
Puppis adhuc nota est, et mulcet imagine mentes,
Affectuque animi crescit mensura videndi.
129  Sed quod ait: tribus haec annis praecepta saluti,
Nocte dieque, dedi: patet hac ratione figura;
Qui canit Ecclesiae tria dogmata, saepius edit
Historicum, morale sonans typicumque volumen.
130  Sic etenim ternas capiunt sex vasa metretas,
Quae veteri de lege novo rubuere liquore.
131  Forma sacrificii perfecti prisca canistro
Tres panes offerre iubet; quibus additur illud,
Discipulis quod Christus ait, iam nocte roganti
Tres panes debere dari: nox ista profecto est
Mundus, ut, hic si quis verbi desideret escas,
Exhibeas, quaesite, dapes, doceasque volentem,
Quod Pater et Natus, quod sanctus Spiritus unus
Sint Deus, et numerum triplicet substantia simplex.
132  Nec semel hoc pia iussa canunt. 133  Angariat, inquit,
Te quicunque petens, ut pergas praevius unum,
Caetera vade simul duo millia: nonne videntur
Hoc mandata loqui? si quis te consulit errans
Ignarusque viae, quid sit Deus, edere malis,
Prode Patrem, subiunge libens, quod Filius, et quod
Spiritus est almus, numero tres, et tamen unus.
134  Hinc Iudaea vacans, sterilis quae dicitur arbor,
Exspectata tribus fructum non attulit annis,
Quod, triplici spernens tractare volumina sensu,
In fidei numeris nescit dare munera Christo.
135  Nobile iam templum Salomonis Paulus adire
Coeperat, et veteris solemnia reddere legis.
136  Corripit hunc Iudaea manus, rabidoque tumultu
Conclamant necis esse reum, sed in arma tribunus
Evolat, et vinctum geminis iubet ire catenis,
Quae tamen astrictis incumbunt dura lacertis,
Non animum tormenta ligant, quod Epistola Pauli
Lumine plena canit, vinciri posse ministros,
Vinciri non posse fidem, verbumque teneri
Suppliciis non esse datum; gradibusque sub ipsis
Constitit, Hebraeo plebi sermone locutus:
O fratres, patresque viri! me nostis in oris
His venisse rudem; doctrinae deditus omni
Legis amore fui: vobis modo testibus utor,
Quorum scripta ferens ardebam caede Damasci
Christicolas punire greges, et finibus orbis
Hanc prohibere fidem: sed non mortalia possunt
Auctori certare suo, descendit ab astris
Lux oculos clausura meos, et ab igne corusco
Acta dies latuit, caligantesque tenebrae
Orbibus incumbunt, quarum mihi tempore crevit
Adveniens cum nocte iubar: discernere causas
Eventus post facta solet: bene vidimus umbras
Usuri iam sole novo: sed et auribus haesit
Clamor ab ore Dei: repetito nomine Saule,
Me Christus terrore quatit, ne signifer ultra
Auderem bellare sibi: quo iure negabo?
Quod feriente cado, cuius de munere pronus
Attollor meliore via, perque ardua surgo,
Sublimisque sequor felicia dona ruinae.
137  Iam satis, o cives! crudelia movimus arma.
138  Nil dubium pars illa docet, quae teste beata
Fungitur hoste suo: quid adhuc libet esse nocentes?
De tenebris lucete meis, cui fontis ab undis
Est visum largita fides, et mortis imago
Vivere coepit aquis: heu nunquam, saxea tellus,
Seminibus fecunda suis! vacuique labores,
Qui sterilem patiuntur humum! Post denique Iesus
Haec mihi visus ait: Procul hac procul urbe relicta
Pergere, Saule, para; non est tibi credula nostri
Nominis; ad gentes potius cane verba salutis.
139  Protinus hanc vocem querulae rapuere phalanges.
140  Proiiciunt vestes, ac, pulvere longius acto,
Ventosa levitate fremunt, varioque fragore
Personat in Pauli rabidum discrimina vulgus.
141  O Iudaea nocens! auctorem perdere vitae
Cum cuperes, sic dicta dabas: fuit optio, linqui
Quem velles clamosa tibi, sed ab ore cruento
Triste petis male suada nefas, et gaudia Paschae,
Electo latrone, colis, geminasque furorem,
Saeva pio, placata reo; certamine cuncto
Te spolias, vacuamque locas, cum durior ipsis
In Stephanum tormenta iacis, deponis amictum,
Et nunc veste cares, primi quia poena parentis
Est cognata tibi, veterisque in corpore portas
Transgressoris onus, contraria fontis honori
Ne renoveris aquis: Adam sub criminis ortu
Cognovit quod nudus erat, documentaque noxae
Hinc misero patuere suae; te mortis origo
Crebra subit, cui plena malis interserit ira
Bis habitum, quem culpa creat. 142  Iam bella Tribunus
Vocibus his ardere videns, fera vincula Paulo
Addidit, et castris torquendum misit iniquis.
143  Nota querela locis ut sit superanda, canemus.
144  Paulus, gesta loquens, socios ibi lumina dudum
Conspexisse suos, vocem tamen auribus illam
Non hausisse refert; at tunc, quo tempore caecus
Decidit, et vocem comites audisse leguntur.
145  Sic variat narrantis opus: sed utrumque necesse est,
Concinat haud dubium, nam tunc audisse feruntur,
Accepisse sonum, nunc non audisse profecto.
146  Haec rationis erit simplex via: iure negatur
Vox quoniam confusa loqui, neque creditur illud
A sermone dari, quod non in pectore condit
Accipiens; dubia tantum stimulatus ab aure,
Ambiguusque fragor solas diverberat auras.
147  Sic audisse simul, sic non audisse leguntur.
148  Altera pars sonitus, certa est pars altera vocis,
Et fert atque refert geminam res una figuram.
149  Agmina supplicii ferventia corpore Pauli,
Poenarumque graves evolvere versibus iras
Causa monet, sed lingua pavet: fugiamus ab ista
Parte dolos, veritique nefas tam triste, premamus
Eloquium, ne forte legens sua fletibus ora
Compleat, et largis humescat pagina guttis.
150  Nec tamen haec poterant animos satiare cruentos;
Ardet amor scelerum, cupiuntque in sanguine Pauli
Sacrilegas versare manus; quae dura malorum
Vota! quaterdeni vesanae stirpis alumni
Imposuere sibi, non ullum sumere potum
Primitus atque cibum, quam, parta caede, daretur.
151  Hinc magis esse dapes: o pallida cordis imago!
Pocula sunt, Iudaea, tibi meliora cruoris
Quam laticis, nullasque volens contingere mensas
Esuris ad facinus, saturamque cadavere iusti
Quaeris habere famem: non haec ieiunia Moses
Condidit exemplo, tot consummata diebus,
Ut memoras, quot tela moves, totque inspicis annis
Secretas patuisse vias, ubi divite nimbo
Fluxerunt de rore cibi, rupesque vicissim
Arida fudit aquas, in quo meruere parentes
Divina bonitate frui, donisque supernis
Enutrire animas: numero crudelis ab ipso
Tu saevire venis, pollutaque foedera iungis
Agminis, ut plures faciat mors una nocentes.
152  Comperit haec Lysias, Pauli vulgante propinquo,
Quove parent adversa loco; monet ocius ergo
Clam sua iussa tegi, noctisque in tempore cautus
Obscurum praevenit opus, lectisque maniplis
Imperat, ut tuto Paulum comitentur honore.
153  Gloria de meritis a te, delator honeste,
Non aliena foret, quodque est ad praemia rarum,
Proditione places: nec te constantia laedit,
Quam sceleri servare times; in crimine virtus
Crimen erit, cumque ad facinus sociantur iniqui,
Est tibi culpa fides, quam tunc in laudibus ornat
Verus honor, cum causa pia est. 154  Stipantibus armis
Caesaream mox Paulus adit, quo turba cucurrit
Rhetore fulta suo, qui praesidis aure potitus
Irrita verba dedit: contra sic denique Paulus,
Optime praeses, ait, dudum te novimus omnes
Iustitiae documenta sequi, comitemque modestam
Consiliis hanc esse tuis, quae gratia suadet
Fidere, nec dubium tali sub iudice fari.
155  Non legis templique pium violavimus usum,
Nec sermone vago populares movimus auras.
156  Urbibus ex Asiae venientes solvere dona
Coepimus, ad purum semper spectantia votum.
157  Quis, rogo, liber erit, si res facit ista nocentem?
Eloquor haud metuens, neque enim discrimina novit
Formidare fides, audent quam dicere sectam,
Luminis esse viam, nec discordare novellis
Iura vetusta patrum; fas est modo credere cunctos,
Corpora de tumulis iam posse resurgere, postquam
Detulit inde suum, qui condidit omnia, Christus.
158  Obstupuit Felix amisso nomine, vincla
Quem faciunt aliena reum, quorum obiice Paulus
Stringitur, et Festi servatur praesidis anno.
159  Linquimus hic nimium, ne gaudia nostra morentur.
160  Ad Latium iam, Paule, veni! certamina crebro
Quae fuerint agitata foro, quantique legantur
Iudaici fluxisse doli; nam talia Paulus:
Caesaris ad solium vos provoco; Caesaris, inquit,
Appello Romanus opem; cui Festus: Abibis,
Ut cupis, Augusti citius visure tribunal.
161  Non stimulante metu fugiens discrimina Paulus
Iudicii vitavit onus; mens anxia semper
Pro vita meliore mori; sed muneris auctor
Praeconi testique suo iam dixerat olim,
Quod Romam venturus erat. 162  Clementia Iesu
Omnibus in terris fidei sitientibus haustum
Pocula dat de vase suo, cunctosque rigari
Multifluo sermone iubet, meruitque venustas
Nominis occidui de lumine crescere verbi.
163  Solverat Eoo classem de littore vector,
Austri nactus opem, cuius spiramine laeta
Crebrescente via, velique patentibus alis
Aequora findebat puppis; sed mite quid unquam
Ventorum tenuere doli? mox flatibus Euri
Rupta quies pelagi, tumidisque incanduit undis
Caerulei pax ficta maris; furit undique pontus,
Attollensque suas irato gurgite moles
Denegat abreptae vestigia certa carinae,
Quae suspensa polis, deiectaque iungitur arvis,
Terrarum coelique sequax, caret artis amicae
Praesidiis manus apta rati, gelidoque pavore
Deponunt animos, nigroque sub aere caeci
Naufragium iam iamque vident, clausoque profundo
Mortis imago patet. 164  Vastas percurrere syrtes
Historica ratione vocor, lacerosque rudentes
Et clavi fragmenta sequi, sed non ego linguam
Tam fragilem committo vadis, rapidasque procellas
Aufugiam tentare diu, ne forte canenti
Obruat exiguam violentior unda loquelam.
165  Tangere pauca libet, tutas conabor arenas.
166  Praevia fluctivagae latuerunt sidera puppi,
Nec solis radiis sub nubibus emicat axis.
167  Cumque dies multos iam rite peregerit orbis,
In pelago nox una fuit, quo tempore nullis
Indulsere cibis: quanta est heu poena timoris
Supplicium nescire famis! dat semina causis
Res mala saepe bonis: tam clari nautica pubes
Militiaeque cohors hominis tempsisset honorem,
Prosperiore freto, cuius custodia tandem
Solvitur, et saevo venerantur ab aequore victi,
Quem portum sensere suum: gerit illa ruina,
Ne lateat, quod Paulus erat, sanctusque patescat
Assertore mari, raptisque elementa laborant
Luminibus monstrare virum, mediisque tenebris
Apparet radiata fides; fit laurea iustis
Ex pretio, quod terror agit, mansuraque virtus
Crescit in adversis, quae, testibus usa periclis,
Ad meritum discrimen habet: stans denique Paulus
Conclamata piis animat sic pectora verbis:
O utinam nostris voluisses, fida iuventus,
Consiliis parere prius, nec littora Cretae
Liqueris, insani rabiem passura profundi!
Non pelagi coelique minas, non triste tulisses
Iacturae populantis onus, nec turbine tanto
Desperata salus gemeret confinia mortis.
168  Quae tamen humanum transcendunt gaudia votum,
Haec facile est praestare Deo, cui muneris usus
Hic potior, quem nemo putat: nam missus ab astris
Angelus haec placido veniens denuntiat ore:
Quam turbam vehit ista ratis, tibi rector Olympi
Contulit, ut nullis figatur naufraga saxis.
169  Credite, vera fient, nec spe frustrabor inani,
Qui merui promissa Dei, concessaque nobis
Insula portus erit, cuius statione licebit
Arrepta tellure frui, navisque solutae
Prospectare gravem nullo discrimine casum.
170  His dictis ruit ira maris, sublataque dudum
Lux revocata micat, velamine noctis aperto
Pandere visa solum, quod praebuit hospita nautis,
Sicanio lateri remis vicina, Melite.
171  Ante tamen rabidos quam vincant aequoris aestus,
Solvite, proclamat Paulus, ieiunia fessi,
Et quarto decimo, sicut nos vescimur inquit,
Iam panem gustate die. 172  Memoranda figurae
Sacramenta piae valeant qua lege, probemus.
173  Tempore, quo primi fulserunt lumina mensis,
Hoc numero currente die, de carnibus agni
Turba iubetur ali, quarum munimine tacto.
174  Libera Niliacas meruit vitare tenebras.
175  Hinc spatio simili Paulus, de gurgite mundi
Quos auferre cupit, secum convivere suadet,
Et sacrum libare cibum, vestigia Mosi
Observata legens, quorum speculantibus actum
Haec duo sunt diversa locis, sed proxima, causis,
Et repetita salus uno de fonte levatur.
176  Agnus Christus inest, panis quoque Christus habetur
De coelo, quod et ipse docet; qui corpore Iesum
Sumpserit, hoste caret, nec iam sua iura Pharao
Aegyptusque tenet; mox omnia daemonis arma
His merguntur aquis, quibus ille renascitur infans,
Qui captivus erat; salsae quoque fluctus abyssi
Linquitur, et tetri superantur stagna draconis,
Ereptoque gregi largitur pascua Christus,
Nominibus propriis, pastor iam verus edenti.
177  Hinc etiam Ecclesiae gerit aurea luna figuram,
Quae quarto decimo, de primae lampadis ortu,
Conspicitur iam plena die, quia corpore Iesu
Crevit in orbe suo, lucem factura perennem.
178  Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis,
Contulerat sarmenta focis, cui vipera fixit,
Daemonis arma ferens, surgentibus obvia flammis,
Antiqua feritate manum, gelidique veneni
Vulnus in igne dedit. 179  Quid adhuc, male noxia serpens,
A Domino revocare cupis, veteresque rapinas
In legis novitate paras? quid, mortis amatrix,
Cuius es ipsa parens, instauras bella redemptis?
Praedo venis, sed praeda iaces, letumque ministrans
Arboris alternis consumeris, improba, ramis,
Postque crucem Christi mors est tibi portio ligni.
180  Haud procul hinc aberant agrestia corda gerentes,
Barbarica de stirpe sati, qui murmure diro
Insonuere simul: satis est ex crimine fusi
Sanguinis iste reus, nullis iam tutus in oris,
Cui pelagus tellusque furunt. 181  Mortalia tractant,
Et divina probant; digito nam bestia pendens
Excutitur, proiecta rogis, bene reddita flammae,
Quam dedit ipsa prius, quae culpae protulit ignem,
Unde gehenna calet; glacies tepefacta veneni
Solvitur in cineres, gelidaeque superbia pestis
Ex ardore perit; focus hic rapidique vapores
Non solitas vires capiunt, atque arida secum
Nutrimenta ferunt, sed tu modo decoquis anguem,
Usa tuo fervore, fides; tibi subditur hostis
Frigidus, inque vicem faciens incendia flagrat,
Vipereo fumante gelu. 182  Veniente tumore
Labi posse ferunt; quantum per inania currit
Mens ignara boni! iam tunc de corpore Pauli
Virus abest, oculis cum squameus exiit horror,
Quem serpens antiqua dabat; purgatus in amne
Aethereo, Christique cruci sua membra relegans,
Nescit ab angue mori, vorat haec, quae flamma venenum,
A sacris vim sumpsit aquis, quibus ustus anhelat,
Qui dolet ad patriam veteres remeare colonos.
183  Incolumem sic stare diu mirata iuventus
Hunc ait esse Deum; tandem, rudis incola, disce,
Qua regnet virtute polis, qui talia confert,
Ut famulos hoc esse putes. 184  Nunc causa figurae
Plenius in clari cernenda est munere facti.
185  Anguis origo necis (nam mors hinc edita nomen.
De morsu peccantis habet) contraria iustis
Vult retinere manum, quoniam manus apta ministrans
Iure vocatur opus; talem qui senserit hostem,
Impiger excutiat, dominique vaporibus urat.
186  Paulus ut admoti cognovit furta pericli
Serpere velle, sibi coelestia tela capessens
Pressit in igne dolos, cuius de fomite crescens
Est accensa fides, et sensibus additus ardor;
Hincque calor populis processit ab ubere fontis.
187  Mensibus hibernis tribus in regione Melite
Multiplicem dat Paulus opem, Publiique parentem
Finitima de clade levat, quo munere viso
Undique praecipites subitam rapuere salutem.
188  Pullulat interea nitidi coma frondea veris,
Quo iuvenescit humus, senio fugiente pruinae,
Suscipiensque ratem velis cedentibus Auster
Praebuit aligeras placidis in fluctibus undas.
189  Hunc spirare decet, quem personat ore propheta,
Qui speciem fidei torrentem cantat in Austro.
190  Sic quoque, prostratis ad gaudia nostra procellis,
Plurima quaeque legens distinctis oppida vicis,
Venit ad excelsae sublimia culmina Romae.
191  Altius ordo petit duo lumina dicere mundi
Convenisse simul, tantisque e partibus unum
Delegisse locum, per quem duo sidera iungant,
Omnia qui fidei virtutibus arva serenant.
192  Quae licet innumeris tendatur causa figuris,
Pauca referre volens, iisdem praestantibus edam.
193  Petrus in Ecclesiae surrexit corpore princeps,
Haec turrita caput mundi circumtulit oris.
194  Conveniunt maiora sibi, speculentur ut omnes
Terrarum dominae fundata cacumina sedis.
195  Gentibus electus Paulus sine fine magister
Aequius huic praesens oris diffundit habenas,
Quae gentes praelata monet, quodque intonat istic,
Urbis cogit honor, subiectus ut audiat orbis,
Dignaque materies Petri Paulique coronae
Caesareas superare minas, et in arce tyranni
Pandere iura poli, summumque in agone tribunal
Vincere, ne titulis parvus contingeret hostis.
196  Aegyptus mundi formam gerit; inde vocari
Quae meruit, ducibus plebs est commissa duobus,
In quibus officium fraternus nexuit ortus.
197  Idola tot Romae, mundo collecta subacto
Quae fuerant, tenebris obnoxia corda premebant,
Liber et hic populus, quem vinxerat ante Pharao,
Exuit Aegypti totidem ductoribus umbras,
Perque lavacra Dei, quae tunc maris egit imago,
Vitae nactus iter, coelestem reperit escam.
198  His etiam germanus amor, quibus amplius actus
Quam natura dedit, geminos quos edidit astris
Non eadem, tamen una dies, annique voluto
Tempore sacravit repetitam passio lucem,
Et tenet aeternam socialis gratia palmam.



Arator, De actibus apostolorum, LIBER PRIMUS. <<<    
monumenta.ch > Arator > 2