monumenta.ch > Arator > 1
>>> Arator, De actibus apostolorum, LIBER SECUNDUS.
LIBER PRIMUS. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Ut sceleris Iudaea sui polluta cruore,
Ausa nefas, complevit opus; rerumque Creator
Hoc, quod ab humanis sumpsit sine crimine membris,
Humana pro stirpe dedit, dignatus ut ima
Tangeret inferni, non linquens ardua coeli;
Solvit ab aeterna damnatas nocte tenebras,
Ad Manes ingressa dies: fugitiva relinquunt
Astra polum, comitata Deum; cruce territa Christi
Vult pariter natura pati, mortisque potestas,
Se vincente, perit, quae pondere mersa triumphi,
Plus rapiens, nil iuris habet, divinaque virtus,
Rursus membra ligans, animata cadavera movit.
2 Ad vitam monumenta patent, cineresque piorum
Natalem post busta novant. 3 Lux tertia surgit,
Maiestas cum carne redit, speciemque coruscam
Umbrarum de sede refert, ut ab exsule limo,
Interclusa diu, patriae repetatur origo.
4 Omnipotens parat ipse vias, et corpora secum
Post tumulos regnare iubet; moriente veneni
Semine, florigero sua germina reddidit horto.
5 Iamque quaterdenis Dominus manifesta diebus
Contulerat per signa fidem, cernentibus illis,
Usque sub extremum, diffuso in limite, mundum,
Quos testes iubet esse suos. 6 Miracula rerum
Non poterant celare Deum; documenta resurgens
Quae sic certa daret, quam mandere? corpora vitam
Hinc humana probant. 7 Coelum petiturus, olivae
Progreditur lustrare nemus, quia germine sacro
Luminis et pacis locus est; vult inde reverti,
Unde creaturam, signata fronte micantem,
Divinus commendat odor, cum desuper unctos
Abluit interius Christi de nomine chrisma
Tollitur astrigerum rediturus victor in axem,
Et secum quod sumpsit habet; nova pompa triumphi!
Arva Deus petiit, homo sidera; quis datur illi
Aetherea de parte fragor? quantumque resultant
Coelestes in laude chori, cum rector Olympi
Evehit excelsis, quidquid suscepit ab imis?
Ingrediensque polum, carnis comitante tropaeo,
Exuvias atri raptas de fauce profundi
Lucis in arce locat, terrenosque erigit artus;
Qua pietate capit, propter quam venerat, ivit.
8 Discipulos stupor altus agit, quibus ore corusco
Perspicui dixere viri; quae cognita nobis
Et miranda sonant, nunc iam speculemur ovantes,
Imperiique modum per subdita iura probemus.
9 Virgine matre satus, calcata morte resurgens,
Coeli sceptra petens, his nuntiat acta ministris.
10 Nec cessant elementa suo servire Tonanti;
Stella, comes praegressa Magos, venientis honori
Militat: obsequio nubes famulatur euntis.
11 Angelicis igitur postquam est affatibus usa,
Liquit oliviferi veneranda cacumina montis,
Ad messem praelecta manus, qui, calle citato,
Moenia nota petunt, quo per sua sabbata mille
Passibus ire licet, qua tunc statione sedebat
Porta, Maria, Dei genitrix intacta creantis,
A nato formata suo; mala criminis Evae
Virgo secunda fugat; nulla est iniuria sexus;
Restituit quod prima tulit. 12 Non voce querelas
Excitet; aut gemitu moerentia corda fatiget
Antiqua pro lege dolor; scelera ipsa nefasque
Hac potius mercede placent, mundoque redempto
Sors melior de clade venit; persona ruinam,
Non natura, dedit; tunc femina feta periclum,
Nunc tumuit paritura Deum, mortalia gignens,
Et divina ferens, per quam Mediator in orbem
Prodiit, et veram portavit ad aethera carnem.
13 Primus apostolico, parva de puppe vocatus,
Agmine Petrus erat, quo piscatore solebat
Squamea turba capi; subito de littore visus,
Dum trahit, ipse trahi meruit; piscatio Christi
Discipulum dignata rapit, qui retia laxet
Humanum captura genus: quae gesserat hamum,
Ad clavem est translata manus, quique aequoris imi
Ardebat madidas ad littora vertere praedas,
Et spoliis implere ratem, melioribus undis
Nunc alia de parte levat, nec deserit artem,
Per latices sua lucra sequens, cui tradidit agnus,
Quas passus salvavit oves, totumque per orbem
Hoc auget pastore gregem, quo munere summus
Surgit, et, insinuans divina negotia, coram
Sic venerandus ait: Nostis quia proditor amens
Mercedem sceleris solvit sibi; taedia noxae
Horruit ipse suae, stringens in gutture vocem,
Exemplo cessante, ream, qui parte necari
Promeruit, qua culpa fuit, crimenque retractans
Iudicio tali permisit membra furori,
Aeris in medio communi ut poneret hosti
Debita poena locum; coelo terraeque perosus
Inter utrumque perit; nullis condenda sepulcris
Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras
Fugit ab ore cinis: non haec vacat ultio Iudae,
Quae suprema negat, vindictaque mercis iniquae
Sic placitura venit; nam, cum modo rura parasset
Funeris ex pretio, cum nomine sanguinis emptus
Cespes, in externas componens busta favillas,
De tumulis fecundet humum, caret impius agri
Fertilitate sui, solusque excluditur arvis,
Quae monumenta ferunt, cuius tuba saeva cruentum
Est exorsa nefas, qui signifer, oscula fingens
Pacis, ab indicio bellum lupus intulit agno.
14 Nunc opus est votis, quod verba prophetica clamant,
Quem liceat supplere vices. 15 Tunc, summa precantes,
Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum,
Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt,
Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando
Comprobat. 16 O quantum distant humana supernis
Iudiciis! Parvi merito transcenditur ille,
Laude hominum qui iustus erat. 17 Duodena refulgent
signa chori, terrisque iubar iaculatur Olympi.
18 Haec quoque lux operis quid praeferat, edere pergam.
19 Quatuor est laterum discretus partibus orbis;
Trina fides vocat hunc, quo nomine fonte lavatur.
20 Quatuor ergo simul repetens ter, computat omnem,
Quam duodenarius circumtulit ordo figuram.
21 Discipulisque piis, quibus hoc baptisma iubetur,
Mystica causa dedit numerum remeare priorem.
22 Spiritus aetherea descendens sanctus ab aula
Irradiat fulgore locum, quo stemma beatum
Ecclesiae nascentis erat, quibus, igne magistro,
Imbuit ora calor, dictisque fluentibus exit
Linguarum populosa seges; non littera gessit
Officium, non ingenii stillavit ab ore
Vena, nec egregias signavit cera loquelas;
Sola fuit doctrina fides, opulentaque verbi
Materies, coeleste datum, nova vocis origo
Quae numerosa venit, totoque ex orbe disertis
Sufficit una loqui. 23 Dudum vetus aequoris arca
Cum superasset aquas, turrim voluere maligni
In coelum proferre suam, quibus impia corda
Sermonum secuere modos, sociisque superbis
Affectus cum voce perit: confusio linguae
Consimili tunc gente fuit, nunc pluribus una est,
Ecclesiae quoniam venientis imagine gaudet
Concordes habitura sonos, et pace modestis
Fit fecunda redux, humilisque recolligit ordo,
Quod tumidi sparsere viri. 24 Res maxima cogit
Non reticere diu, quid sit, quod Spiritus almus
His datur in flamma, Iordanis ab amne columba;
Quod tunc rite canam, promissaque debita solvam,
Si sua dona ferat: duo sunt haec signa figurae,
Ut sit simplicitas, quam congrua diligit ales,
Quae ne tarda gerat sine dogmatis igne tepores,
Sit pariter succensa fides; ibi destinat undis
Unanimes, hic ore iubet flagrare docentes.
25 Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor.
26 Hos etiam musto typica ratione moveri
Error verus ait, quos, ebria fonte recenti,
Complevit doctrina poli; nova vasa liquorem
Suscepere novum, nec corrumpuntur acerbo,
Quo veteres maduere lacus, de vite bibentes,
Quae, Christo cultore, dedit convivia verbis,
Unde rubent, quas vertit aquas, tenuemque saporem
Legis in Ecclesiae fecit fervescere libris.
27 Tertia sidereis inclaruit hora loquelis.
28 Hunc numerum Deus unus habet, substantia simplex
Personis distincta tribus; quam plurima nobis
Instrumenta patent, simul hoc et tempora monstrant.
29 Primus at ille Petrus, qui figit in aequore gressus,
Retia iam cupiens hominum vibrare saluti,
Ut piscator ovans levet has de fonte catervas,
Retulit aethereos, populo mirante, triumphos.
30 Venit ad occiduas carnaliter editus oras,
Humana sub lege, Deus, qui temporis expers
Principium de matre tulit, nec vile putavit,
Maiestate potens, terreni sumere formam
Corporis, atque opifex hominum pars esse, suoque
Nos pretio revocare sibi, post dona salutis,
Postque tot erectos, pulsis languoribus, aegros,
Cum defleta etiam, perfunctaque corpora luci
Redderet, et superas iterum concederet auras;
Se quoque permittens, fusus genitricis ab alvo,
Carnis iura pati, vitam ne perderet orbis,
Maluit ipse mori; sed quod de virgine feta
Nascitur, illud obit; ligno suspenditur insons,
Et ligni vacuatur onus: sic vulnus iniqui
Fit medicina Dei; pavidis resplenduit umbris,
Pallida regna petens, propria quem luce coruscum
Non potuit fuscare chaos, fugere dolores;
Infernus tunc esse timet, nullumque coercens
In se poena redit; nova tortor ad otia languet.
31 Tartara moesta gemunt, quia vincula cuncta quiescunt.
32 Mors ibi quid faceret, quo vitae portitor ibat?
Hunc Deus omnipotens, cui nunquam terminus instat,
Post sacra busta levat; radiantem in corpore Iesum
Vidimus, et propriis reducem conspeximus astris.
33 Sed fugite, o miseri! funesta piacula gentis,
Cui, veniente Deo veteres avertere noxas,
Addita sacrilegae creverunt vulnera culpae.
34 Cur natos, Iudaea, tuos, per vota cruoris,
Parricida trahis? quid, Christi sanguine fuso,
Hos tecum damnata premis, necdumque creatos
Festinas proferre reos, homicidaque lingua
Naturae percussit iter? cui serior ortus
Quam facinus discrimen alit, scelerumque propago
De natale perit, quae saucia voce parentum
In lucem punita venit. 35 Si solvere cura est
Fecundi crementa mali, felicibus undis
Exstinctum reparate genus; spes una remitti
Debita supplicii, post crimina velle renasci.
36 Multiplicat iam pastor oves; tria millia vulgi
Non minus illa dies in flumine diluit Agni.
37 Hic primum, post iussa Dei, baptismatis usus
Exoritur, data iura probans; nam trina potestas
Colligit hanc prolem, numerum partita per aequum.
38 Perfectum est, quod mille sonat: sic denique saeclis
Ponimus aetates, cum tempora dicimus orbis.
39 Res perfecta semel ter iungitur, et facit agmen
Mystica vis numeri. 40 Gregis est pia forma novelli.
41 Funditur interea per cunctos gratia sensus,
Divitiasque metit locuples in amore voluntas.
42 Utque pii coeant in foedera, pignore certo,
Res laxant, et corda ligant sine limite census,
Affectu consorte licet; nova iura beatis
Munifica fluxere manu, quibus ubere laeto
Divisae geminantur opes, et crescit in omnes,
Quod faciunt commune sibi, totumque capessunt,
Qui proprium nihil esse volunt. 43 Quo fonte cucurrit
Haec probitas, quaeve illa fuit bonitatis origo,
Hinc canere incipiam: Sacris bis Spiritus almus
Discipulis concessus erat; spiratus in illos
A Christo surgente semel; post, missus ab astris,
Nescia verba viris facundus detulit ignis.
44 Ne quid inexpertum studio meditemur inani,
Spiritus alme! veni, sine te non diceris unquam;
Munera da linguae, qui das in munere linguas.
45 Haec iterata, reor, confirmant praemia iustos,
Ut duo iussa colant, tabulis conscripta duabus:
Dilige mente Deum, ferventi plenus amore:
Rursus ait: Charus tibi sit quoque proximus, ut tu.
46 Hoc pactum ius omne tenet, quod Spiritus almus,
Bis veniens, per corda creat: semel hunc dedit auctor
In terris, ut ametur homo; post misit ab astris,
Ut flagrent humana Deum: dilectio prima est,
Quae Dominum vehementer amat, cui deinde secunda est,
Quae sociat mortale genus; tamen incipit ante
Posterior numero, sequitur comitata secundam
Quae prior est; sic forma docet: nisi diligis, inquit,
Cernere quem potis es, fratrem, quem cernere non es,
Nescis amare Deum. 47 Concordia nexa calescat
Ergo pari voto, Dominumque in pectore condat
Fratris amor, geminae sibi sit substantia causae.
48 Claudus erat, cui prima dies exordia vitae,
Membrorum cum strage, dedit, languore coaevo
Octo lustra gerens, ad quem, comitante Ioanne,
Respice, Petrus ait: Votum spes lusit avarum,
Cumque negat, meliora parat. 49 Quam saepe gravatos
Desperata iuvant, et semine nata sinistro
Prosperitas, celans moestis confinia laeta
Principiis, ad vota venit? gaudebit egenus
Plus vacua meruisse manu, qui munera poscens
Est datus ipse sibi. 50 Nulla hic mihi vena metalli,
Respondit, quae fundat opes; ego ditior aegro
Pauper ero; progressus abi! De voce iubentis
Exsiliit medicina potens, atque hospite gressu
Convixere pedes; cunabula longa relinquens
Calcavit veteranus humum, plantisque novellis
Materies se prisca movet, cui praepete cursu
Protulit incessus, quidquid non edidit ortus.
51 Stat facti manifesta fides; sed et altera nobis
Res aperit, quod causa gerit: gens nomen ab illo
Israel dicta tenet, qui bella reliquerat aeger,
Conatus certare Deo; tulit ipse figuram
Corporis ante gravem, quam post in vulnere mentis
Israel claudus habet, qui per sua crimina labens
Corde magis quam carne fluit, spatiisque sub ipsis
Quadraginta annos Aegypti fine remotus
Claudicat, Aegyptum cupiens, atque idola quaerens.
52 Ponitur ad portam Speciosam debilis; ultra
Non valet ire miser, nec limina tangere portae;
Culpa negavit iter. 53 Qui sunt qui pectore claudum
Israel ferre solent, portaeque adiungere certant,
Quae speciosa suo prodit de nomine Iesum?
Isaias, Daniel, similes quique ore prophetae
Obscuris manifesta canunt miracula Christi.
54 Et portae qui nomen habet, sic admonet ipse:
Porta ego sum vobis, qui per me intrare recusat,
Fur erit ille nocens. 55 Possunt portare prophetae
Ad portam, cernenda magis, quam visa loquentes;
In templum non ferre queunt; haec ianua Petro
Credita, qui, Christum confessus, cognita monstrat,
Non ventura sonat. 56 Vetus o sine fine iacebis,
Ni Petrum iam, claude, roges! qui, noxia pellens,
Auri vitat onus, rerum cui censuit auctor
Non peram gestare sibi: pete dona salutis,
Non fragiles secteris opes, quas spernere debet
Cum Domino, qui dives erit. 57 Post limina templi
Porticus hunc Salomonis habet, qui iure vocatur
Pacificus; regnante fide quis semper in orbe
Pacificus, nisi Christus, erit? Hic protegit omnem,
Qui, Petro ductore, placet, quo praesule surgit.
58 Agmine iam niveo, per millia quinque virorum,
Ecclesiae crescebat apex; arcere laborat
Hunc Iudaea coli, cuius de munere fluxit,
Quod virtus operata dedit, sed linquere Christum
Petri nescit amor: Non hunc reticebimus, inquit,
Quo remeat praestante salus, qui iure creantis
Infectum supplevit opus: solidumque decorem
Pars reparat, quam iussa novant, hic membra redemptor
Saucia restituit, hic mortua surgere cedit.
59 Fert animus patrare nefas, sanctisque verendis
Sacrilegas inferre neces. 60 O semper iniqui!
Dona vident, et bella movent; sed coepta relinquunt,
Ne violent, quos turba fovet, quibus, indice claudo,
Testis erat meriti, cumque hoc sua corda levabant.
61 Nam non parva dedit populo miracula gressus,
Quem rudis atque senex nullis iam legibus aevi
Vernula sumpsit humi, cum quo stupet ipsa moveri,
Quae iacuit natura diu, firmataque nuper
Incessu proprio nova iam vestigia signat,
Quae fuerant aliena sibi; tamen improba proles
Saevit adhuc, farique vetat, quod gaudia clamant.
62 Quid toties, Iudaea, cadis? surrectio Christi
Ut furto celetur, emis, sed inania demens
A somno documenta petis livore caduco,
Quae sentis virtute geri, vis fraude negari.
63 Infernum Dominus cum destructurus adiret,
Detulit inde suam, spoliato funere, carnem.
64 Victor ab arce crucis radiantia signa ministrat.
65 Sol ruit in tenebras, tu pectore nigra rebellas.
66 Arva tremunt concussa locis, tu fixior haeres.
67 Saxa crepant, tu dura manes. 68 Iam scissio veli,
Quae latuere diu, nudavit mystica templi.
69 Lux tua nos adiit, tecum nox sola remansit.
70 Mors sine fine premit, cui nunquam vita resurgit.
71 Planta vetus, sociare novis et condere libris,
Ne pereas viduata cibis, sine munere quorum
Arida ficus eris, nullo quia tempore fructum
Ad Christi vis ferre manum, neque cernere quantum
Floruit incertus faciens oleaster olivas,
Plenaque per gentes de spinis pullulat uva.
72 Imminet exhaustis radicibus ira securis,
Ut succisa ruas, ni iam translata virescas.
73 Postquam mira salus, in corpore nata vetusto,
Discipulis audita liquet, gentisque superbae
Cognovere minas, celebrant his vocibus hymnum:
Tu, qui cuncta Deus, propriis animata figuris,
Artifici sermone facis, quique edita cernens
Ante vides, rerumque creas per nomina formas.
74 Cum fierent, vox semen erat, nec distulit ortus
Imperium natura sequens; mox spiritus oris
Aethera curvavit, sola nexuit, aequora fudit,
Materiemque operis sola est largita voluntas.
75 Ne deforme iugum similis portaret imago,
Tegmine servili latuit regnator Olympi,
Ut sua gentiles implerent coepta furores.
76 Quis dolus Herodis, cum tristia bella moveret
Infantum mandata neci? quos ubere raptos
Vulnera suscipiunt parvis errantia membris
Vix habitura locum, saevoque iubente tyranno,
Nasci poena fuit, cuius tulit impetus aevum,
Quem nescivit agi, qui perdidit. 77 O nova mortis
Conditio! solo vitam pro fine subire,
Et, cum prima dies atque ultima sit simul una,
Posse magis quam scire mori. 78 Quis lumine sicco,
Aut gemitu cessante queat memorare Pilati,
Quod deflent elementa, nefas? quo iudice, Christus
Subdere pro mundi voluit sua membra periclis,
Ut carnale malum caro solveret, et ferus hostis,
Cuius ab ingenio fluxerunt tela veneni,
Perderet antiqui lacrymosa piacula belli,
Materia superante pari, ne criminis ultra
Per sobolem prodiret onus: damnatio iusti
Libertas est facta reis: da semina verbi
Per tua dona coli, segnisque, novalibus usa,
Colligat ista manus, te fructificante, maniplos,
De quibus ipse tui componas horrea coeli,
Triticeamque fidem, lolio pereunte, corones.
79 Qua sancti fulsere pedes, concurrere visa est
Pondere terra gravi, moxque almus Spiritus illis
Splenduit, et linguis facundia crevit obortis.
80 Auditae valuere preces: humana propago
Materies terrena sumus, limumque parentem
Nomine prodit homo: vis flexit et impulit arva
Vocis apostolicae, quae de tellure creatos
Fecit habere fidem: sed quid magis exsilit unus
Concutiturque locus? cecinit Scriptura decoros
Pacem ferre pedes; horum sub gressibus ergo
Laeta movetur humus, quibus est sermone Magistri
Pax commissa pii, quae, deportata per illos,
Exiit in cunctas veloci munere terras.
81 Ecce tot egregiis unum cor esse catervis
Incipit, atque animam populus nanciscitur unam.
82 Quis dubitare queat mysteria dogmatis, unum
Personas tres esse Deum? cum millia vulgi
Conveniant sub mente pari, numerique frequentis
Sint animi velut unus homo; quae turba perennem
Portatura crucem, Dominumque secuta fidelem
Sprevit agros, habitura polos: haec nempe facultas
Fortior est, de parte magis conquirere totum,
Atque caducorum pensare manentia causis,
Et quaestum per damna sequi. 83 Non, prodige rerum
Venditor, ista facis, sed qui tua iura tenere,
Ambitiose, cupis, parvoque in tempore linquis,
Quod semper vis esse tuum. 84 Sic spargere rura,
Nolle carere fuit; quid enim substantia prodest,
Quae servata perit? quam sideris arce locatam
Commodius, qui cedit, habet. 85 Pete, creditor, inde
Usurae maioris opem, gazasque reconde,
Quo nequeant adversa pati; non deterit ullus
Perpetuas ibi casus opes; sine fine tenebis,
Quod Dominum debere facis. 86 Nunc aspice partes,
Lector docte, pias, et tecum mente sagaci
Volve, quid esse putes, rutili quod pompa metalli
Ponitur ante pedes, sacris non debita dextris;
Destitui debere probant, quod tangere vitant,
Calcandumque docent, quod subdunt gressibus aurum;
De quo terrenae veniunt ad pectora curae
Consimili iactatur humo. 87 Quo sistat, avare,
Mens tua, disce, loco; quod tu custodis anhelus,
Quod statione premis, quod cernere saepius ardes,
Cuius in amplexus per somnia cuncta recurris,
Horrescunt tractare pii, nec tunc quoque gestant,
Cum bona facta parant: quantum speculantur in illo
Stare nefas! et dona gerens contemnitur aurum!
Decidit infelix Ananias vulnere culpae,
Fur census sub fraude sui; cadit impia coniunx,
Supplicio percussa pari, quia crimine ab uno
Fit commune nefas, quoties scelus ante peractum
Consensus facit esse suum: nam mentis avarae
Vindex illa fuit sententia. 88 Denique quando
Auri cessat amor? qui pectora semper adurit,
Quo capitur mortale genus, qua pullulat omne
De radice malum, cuius violentior ardet
Ambitio, crescente modo, simulantque rapinis
Addita lucra famem. 89 Sed, quod mutata voluntas
Falsi crimen habet, cumque est iam cautio voti
Stare decet, nec velle prius violare sequenti,
Ius proprium retinere magis quam demere fas est.
90 Omnibus exemplum sanxit vindicta duorum,
Ne quis dona vocet, quae sponsio debita poscit.
91 Respice, vera fides, ac dogmate clara beato
Verba require Petri: Quisnam te fallare suasit,
Conclusitque probans? homines haud, talia fando,
Deludis, mentire Deo. 92 Quae damnat iniquos,
Aedificat doctrina pios. 93 Quod Spiritus almus
Sit Deus, ex multis plena est instructio libris.
94 Et tamen hinc capit arma fides: quo tendimus ultra?
Quis dubitet, quod Petrus ait? qui iure venitis
Ad latices, hoc state loco; satis hostibus obstat,
Ecclesiae quod forma sonat: divisor amare,
Iudicium de fine time! qui criminis auctor
Errorisque tui est, fusa ruit Arrius alvo
Infelix, plus mente cadens, lethumque peremptus
Cum Iuda commuue tulit, qui, gutture pendens,
Visceribus vacuatus obit, nec poena sequestrat,
Quos par culpa ligat, qui maiestatis honori
Vulnus ab ore parant: hic prodidit, ille diremit,
Sacrilega de voce rei. 95 Deus arbiter orbis
Personis tribus est, in quo simul una potestas.
96 Abstulit his species operum, bonitate creatas,
Qui fabricatoris non inspexere decorem,
Errantesque putant, qui fecerit omnia, factum.
97 Fama ciet populos ad mystica signa salutis
E cunctis properare locis, et pestibus aegros
In lectis deferre suis, quos urbis in illa
Parte locant, qua sacra tenet vestigia Petrus.
98 O mihi si cursus facundior ora moveret,
Centenosque daret vox ferrea, lingua diserta
Hac in laude sonos, quantum speciosior esset
Ambitus eloquii! variis aperire figuris
Singula, nec modicis includere grandia verbis,
Quae fuerit rerum facies, cum tempore parvo
Morborum cecidere greges, et fluxit ad omnes
Improvisa salus, quam corpore fusa sereno
Luminis umbra creat, dubiaque a morte remoti
Erexere caput. 99 Sed non deprendere visu
Auctorem potuere boni, quibus ardua virtus
Occultat, quam praestat opem, resque ante paratur,
Quam spes ulla foret, furtivaque praemia vitae
Dat medicina latens, et anheli corporis aestus,
Ignaro languente, rapit, quam nescit adesse,
Qui venisse probat, crescitque potentia facti
Agnitione carens; cuius splendoris imago,
Omnia pervolitans, tactuque nocentia mundans,
Stat donis, fugitiva oculis, et munere plenos
Linquit ubique toros, hostesque a sensibus atros
Proiicit, ac nebulis larvalibus exuit artus.
100 I citus, et curas hominum de calle frequentans
Excute, Petre, gradus; tecum medicina salutis
Ambulat; adde viam; spes est ad gaudia velox,
In pedibus non esse moram; tua semita vita est;
Si properas, iam nemo iacet; tu motibus umbrae
Corpora cuncta levas; atque hoc simul, inscia voti,
Sumit turba tacens, quod, cum rogat, accipit unus.
101 [Omnibus ergo salus, uno poscente, venibat.]
Quaerite, quos agitat tanti reverentia facti,
Quid typicum res ista ferat, librisque volutis,
Noscite quod soli cessa est haec gloria Petro;
Quaeve sub hac specie lateant documenta videte;
Quae tentabo loquens, et si datur ista facultas,
Aridus ut magnas impellat rivulus undas.
102 Rursus ab antiquis veniunt miracula causis,
Firmior in cunctis capitur substantia rerum,
Corpore sensa suo, sequiturque, et corpore certo
Funditur, et solidam non terminat umbra figuram;
Sed tamen ipsa sibi praecedere corpora signat.
103 Ecclesiam terris colimus quam prodere nulli
Aetheream dubitasse licet, sed verior illa est,
Quae, super astra manens, coelestis et alta vocatur.
104 Haec, in transcursu dubii quae cernitur orbis,
Ad vitam datur esse via, spatioque sub isto
Destinant aeternae, quos colligit, atque probatis
Hinc iter est excelsa sequi; regit agmen utrumque
Petrus, et hinc ductis sorti dat sidera turmis,
Ut patuit per verba Dei: Quod solveris, inquit,
Quodque ligas terris, sic vinctum sive solutum
Aethere perdurat: culta haec quam cernimus arvis,
Ergo figura foret, firma est quam nubila gestant.
105 Petrus, utramque regens, ibi corpus et hic parat umbram,
Ut, quos hic vitiis noxisque resolverit aegros,
Innocui ducantur ei, quae permanet astris,
Susceptura pias, hac emundante, catervas.
106 Interea templi, zelo mordente, priores
Ecclesiam crevisse dolent, animaeque colonos,
Ne spargant, quod corde metant, in sede relegant
Carceris, ut desint nascenti sarcula messi.
107 Angelus adveniens tenebrosa volumina noctis
Reppulit, et subito micuerunt antra sereno,
Erumpensque dies alieno tempore sanctos
Ad templum facit ire viros, sed, cardine fixo,
Irrita signato custodia permanet antro,
Stansque suis foribus, vallante crepidine, carcer
Clausus apostolicis vestigia pandit aperta
Gressibus, et vigiles illudit ianua fallax.
108 O nunquam neglecta fides! cui subiacet illud
Quod natura negat, propriis quam legibus uti
Non sinit Omnipotens; quoties iubet ipse vicissim
Posse quod insolitum fieri, mirata perurget.
109 Si quis adhuc fragili meditatur pectore Thomam,
Hinc documenta petat, quia tunc penetrata recepit
Ianua clausa Deum, mirum est, si corpore portam
Sic adeat, quem virgo parit, quem viscera matris
Integra concipiunt; humanam quae, rogo, carnem
Sumere causa fuit, nisi suscitet? Inde reversus
Exhibuit pro teste latus, nostrique favillas
Corporis exemplo proprii docet esse novandas,
Vulneribus sua membra probans: modo, Didyme, discis,
Quam fuerit dubitasse nefas, an fecerit auctor,
Quod nobis licuisse vides; si solvere sensu
Cura subit, quod Christus ait, non indiga vocis
Est species, cur has sancti liquere tenebras.
110 Dixit, opima parans, hos luminis esse ministros,
Et candelabri positas velut arce lucernas
In tota fulgere domo; nox nulla retentat,
Quos lumen lux ipse vocat, qui dona ferentem
Et testem meruere Deum, qua lege cavernis
Occulerit locus ille suis tot in ordine soles,
De quibus ut tenebras, pulsis erroribus, orbis
Vinceret, aeternam meruit cognoscere lucem.
111 Iura ministerii, sacris altaribus apti,
In septem secuere viros, quos, undique lectos,
Levitas vocitare placet: quam splendida coepit
Ecclesiae fulgere manus! quae pocula vitae
Misceat, et latices cum sanguine porrigat Agni.
112 Huic numero delatus honor sublimia secum
Sacramenta gerit, per quae nunc longius ire
Non patitur mensura viae, ne plura locutus
Inveniar dixisse minus. 113 Sit cura ministris
Officium librare suum, quo laudis amictu
Hunc deceat lucere chorum, quem mysticus ordo
Consecrat in numero, cui dant coelestia formam.
114 Promissum servabo modum: venerabilis orbi
Coetus ait: Verbi potius nos convenit omnes,
Quam mensae captare cibos: o gloria dives
Oris apostolici! nunquam permittere plebem
Virtutum sentire famem; dispersa talenti
Crescere summa solet; commissa pecunia linguae
Displicuit, cum sola fuit; locus indicat iste,
Quod meliora rudi populo sint fercula messis,
Quam fusae per membra dapes, lateque peritum
Nutriat ingenium verbi pinguedo superni.
115 Nam quid corporeae prosunt alimenta saginae,
Esuriente anima? cuius ieiunia pasci
Semper ab ore decet, mensam ut tendamus ad illam
Uberibus verbis, ad quam conviva recumbit,
Qui vestis candore nitet, ne fulcra beata
Deserat abstractus, quisquis deformis ad illam,
Eloquio sordente, venit; ferat esca salutem
Progrediens de pane poli; gula pectoris ipsum
Ambiat, atque animi pleno gustare palato
Interior festinet homo; ne vilior esset
Causa relicta tamen claris tractanda ministris
Creditur, et numerum tenuit pretiosa supernum.
116 Emicat hinc Stephanus, qui primus agone coronam,
Nominis haeres, habet, de quo praenuntia palmae
Vox cecinit, quod causa dedit: sere praelia, martyr,
Felices habitura neces, ubi gloria poena,
Et cadere est ortus, iugulisque patentibus aevum
Nascitur, aeternae complectens munera vitae,
[Vitae principium fuit en sine fine beatae]
Sic meruisse mori. 117 Lapides, Iudaea rebellis,
In Stephanum lymphata rapis, quae crimine duro
Saxea semper eris; hunc denique Christus adoptat,
Ad quem miles ovans, per vulnera sacra vocatus,
Sanguine fecit iter, cupiensque in praemia victor
Hac properare via, nivei metitus honorem
Callis ad excelsi pergit fastigia regis,
Et per tot lapides petrae coniungitur uni.
118 Quis furor iste novus, nulli feritate secundus,
Parcere nolle pio? vibrantibus acta lacertis
Saxa iacis; parat ille preces, nec respicit unde
Grando nefanda cadat, qui, tempore mortis, amice
Pro populo peccante rogat; licet omnia tecum
Tela feras, silicesque graves et pondera libres,
Quem perimis, victurus erit, qui, fine colono,
Seminat exemplum, quo surgat vinea Christi,
Et calicem Domini convivia festa coronent.
119 Lumina cordis habens coelos conspexit apertos,
Ne lateat, quod Christus agat; pro martyre surgit,
Quem tunc stare videt, confessio nostra sedentem
Cum soleat celebrare magis; caro iuncta Tonanti
In Stephano favet ipsa sibi; dux praescius armat,
Quos ad dona vocat, ne quis hic dimicet anceps,
Corpus in arce Dei patuit pro munere testis.
120 Ad Sauli posuere pedes velamina saevi,
Infernum quod Hebraeus ait; iam constat utrisque,
Hinc meritum sentire suum, cum sidera martyr,
Carnifices inferna petunt; sors prima revelat,
Exemplumque creat, quod talia bella gerenti,
Hoc de fonte fluit, sic occidentibus ut mox
Tartara succedant, morientibus astra patescant.
121 Saepe sibi socium Petrus facit esse Ioannem,
Ecclesiae quia virgo placet, quo denique iuncto,
Samariae vicina petens, baptismatis undis
Ablutas signavit oves, quibus adfuit almus
Spiritus, et varias fecit procedere linguas.
122 Fonte quidem lotus, sed non in pectore mundus
Hic fuerat Simon ille magus, quem prodidit orbi
Poena sequens nescisse fidem; contractibus auri
Munera vult aequare Dei, numisque referre,
Quod pretio mercator emat. 123 Quem talia Petrus
Attentare videns, Quisnam te, perdite, dixit,
Movit ad ista furor? Domini quod gratia donat,
Ut venale putes, sensu hoc, non sumitur auro,
Nec licet, ut coelum corrupta pecunia quaerat,
Quam terrae scrutator amat; tibi nulla profecto
Hac superest in sorte quies, nec ad ista venire
Tu poteris, pollute dolis, qui cordis amari
Felle tumens aliena petis; namque atria mentis
Spiritus illa subit, quae simplicitate nitescunt.
124 Hac de voce sacrae lux est manifesta figurae.
125 Ecclesiae speciem praestabat machina quondam,
Temporibus constructa Noe, quae sola recepit
Omne genus, clausisque ferens baptismatis instar,
Cum vaga lethales pateretur turba procellas,
Ad vitam convertit aquas: simul ipsa columbam
Diluit et corvum, sed non concordia mentis
Fecit utrosque pares; hunc guttura plena rapinae
Subduxere viae, cupiensque in funere pasci
Nil potuit vitale sequi, redit ales amica
Frugibus, et nullis succumbit naufraga lymphis,
Nutriri de morte timens, studioque laboris
Dat documenta pii, quanto teneatur amore
Plus operi devota fides, rostrique modesti
Pignus oliva fuit: dilectio semper in ore
Fructum pacis habet: volitant in fluctibus ambo
Ex uno sanctoque sinu, servantis in alvo
Purgati vallante freto, tamen exsulat unus,
Et, reditu cessante, perit: non ergo saluti
Sufficit unda lavans, nisi sit sine felle columba,
Qui generatur aquis. 126 Simon hic baptismatis undam
Contigerat, sed corvus erat, sua lucra requirens,
Quae nunquam meruere Deum, qui limine templi
Vendentes arcere solet: meliora sequamur!
Petrus ad ista vocat, qui filius esse columbae
Dicitur ore Dei, meritoque hac matre creatus
Ecclesiae sublimat opus: de munere prolis
Nomen habet genitrix, quod Spiritus eligit almus,
Alitis innocuae dignatus imagine cerni.
127 Angelus alloquitur plenum virtute Philippum,
Australem celebrare viam, qua spado iugatis
Aethiopum pergebat equis, qui fidus in aula
Reginae servabat opes: volat axe citato
Gaudia fixa petens, curruque merebitur ipso
Errorum iactare rotas. 128 O quanta bonorum
Semina percipies! qui tam pretiosa lavacri
Sumere dona venis, sterilique in corpore condis,
Quod fructu meliore metas. 129 Impone Philippum,
Lampadis os quod Hebraeus ait, qui mentis honorem,
Nomine teste, probat; iuvat hunc audire magistrum,
Discipuli quia iure docet; dabit ipse, prophetae
De quo verba sonant, cumque omnia fecerit olim,
Qua fuerit nunc parte satus: si credulus audis,
Et tibi nascetur, tuque inde renasceris illi.
130 Conspectis properanter aquis ardescere coepit
Eunuchi fecunda fides, qui gurgite mersus
Deposuit serpentis onus, plaustroque cucurrit
Heliae meditatus iter. 131 Non parva figurae
Causa sub obscurae regionis imagine lucet.
132 Comprobat Omnipotens taedarum foedere, Mosem
Aethiopam sociasse sibi, quem dogmata produnt
Postea cum Domino vicinius ore locutum.
133 Quid mirum, si legis amor tunc crescere coepit,
Ecclesiae cum iuncta fuit? quod sponsa perennis
Hac veniat de gente magis, nec cantica celant,
Quae fuscam pulchramque vocant; haec pergit ab Austro,
Aethiopum qui torret humum, Solomonis in ore
Pacificum laudare suum, quo nomine dudum
Signatum est, quod Christus habet: iam debita mundo
Custodem praemittit opum, quo pignore gazas
Incipiet proferre suas; thesaurus in illa
Quis potior, quam fontis honor? quod ditius aurum,
Quam locuples sub corde fides? quam denique recte
Praevius huic spado est? quo procedente libido
Pellitur, et capiunt coelestia regna pudici.
134 Saulus, acerba fremens, committere bella Damasci
Iudaica feritate parat, sed amabitur agnus,
Quo properat saevire lupus. 135 Sors laeta ruinae,
In qua culpa cadit; didicit qui corpore lapso
In mentis iam stare gradu; cum lumina claudit,
Pectora tunc aperit, coelique agnoscitur auctor,
Discedente die: quantum meruere tenebrae!
Post oculos maiora videt; mirabile saeclis
Exemplum dedit alma fides. 136 Anania furorem
Excutit, o nova palma! lupum domat ille rapacem,
Hebraeus quem dixit ovem; clamabitur orbi,
Hoc praecone, Deus, legisque exutus ab umbra,
Sub qua caecus erat, terras lucebit in omnes
Perpetuo de sole calens. 137 Ne desine, Saule,
Hunc celebrare diem; multorum lumine plena
Nox datur ista tibi, tuque hic tua nubila portas,
Ut mundi purgare queas. 138 Nunc plena figuris
Interius documenta sequar, tectumque latebris
Aggrediar proferre iubar; quod tempora Saulus
In tenebris triduana gerit, facit esse fidelem
Exempli mensura sui, tandemque coactum
Poena magistra docet, Dominum ne respuat ultra
Post triduum superasse chaos; cum coeperit ipse
Sic visus reparare suos, quod ab orbibus atris
Et squamae cecidere graves, natura quod anguis
Ferre solet, ratione viget: Iudaea venenum
Semper ab ore vomit, crudelior aspide surda.
139 Perfidiae coluber Synagogae sibilat antro.
140 Discipulis Salvator ait: Calcabitis angues,
Purior obsequiis ut sit coelestibus actus.
141 Vipereum iacit ante nefas, et praelia doctor
Mox meliora gerit; qui cum superasset iniquos,
Insidias meruit clausis evadere portis.
142 Sporta solens texi iuncis palmisque vicissim,
Tegmina dat Saulo, retinens in honore figuram
Ecclesiae, nam iuncus aquis et palma coronis
Semper inest: iuvat Ecclesiam baptismatis unda,
Martyriique cruor: dudum, vescente caterva,
Nutriti sub dente cibi; distendere septem
Sportarum coepere sinus: tot in orbe profecto
Ecclesias Scriptura canit, quod Spiritus illic
Sic operator adest, et signat nomina virtus,
Cum tamen Ecclesiam celebremus in omnibus unam.
143 Protegit ergo virum species, cui militat ipse
Vas in vase manens, atque hac duce tutus ab hoste
Egreditur, cunctis doctor qui vincit in armis.
144 Pervigil excubiis commissi Petrus ovilis,
Postquam cuncta videns lustravit in ordine sanctos,
Per Lyddae tulit arva gradus, ubi moenibus astans
Respicit Aeneam defunctis vivere membris,
Atque anima, nodis laxata mole solutis,
Non moriente mori. 145 Surgens, paralytice, dixit,
Vectorem compone tuum, nec reddere tardes
Officium, portate diu. 146 Quo munere vocis
Stringitur in solidum, qui fluxerat antea nervis.
147 Tunc iterum formatus homo, longique cadaver
Temporis exstinctos ad vitam surrigit artus,
Seque levans vacui linquit monumenta cubilis,
Quod misero pars mortis erat. 148 Plebs cuncta per illam
Coepit stare viam, multisque supervenit ampla
Unius languore salus, tactoque liquore,
Expulit exclusi sua mox contagia morbi,
Fonte lavans animas, alieno robore firmas.
149 Eloquar hinc sacrae quae sint arcana figurae,
Si mihi corda movet, cuius vox corpora reddit.
150 Octo quod annorum languoris proditur aetas,
Iure per hoc tempus membris defecit ademptis
Antiqua sub lege iacens, iugulantia quippe
Vulnera semper habent, quorum fit saucius infans,
Octavo veniente die; sanavit ab illa
Parte gravem, lacerumque diu discrimine carnis
In liquidis solidavit aquis, octavus ut aegrum
Solveret a plagis exstincti corporis annus,
Quo numero veniente die, solemne resurgens
Iam Christus sacravit opus: stat temporis usus,
Sed voto meliore redux: hinc vulnera serpunt,
Hinc ablata ruunt: ibi subdit regula poenis,
Hinc purgat medicina vadis, spatioque priore
Dudum laxa neci stringuntur membra saluti.
151 Signatis etiam numero paralyticus annis
Ille iacebat iners, cui proxima mota Siloa
Heu! nullas praestabat aquas; piscina, ligata
Porticibus, Iudaea fuit, namque atria quinque
Ad sua claustra tenet, per quinque volumina Mosi
Legis adepta modum, cuius circumdata gyro
Debilis aeternum vidit sine munere Iesum,
In libris aegrota suis; hinc eripit unum,
Qui veniens peccata tulit, quam rite figuram
Mundus ubique gerit, quem postquam sabbata solvens
Impulit ad fontem, superavit gratia legem.
152 Petrus ad Ecclesiam revocat documenta magistri,
Cuius in orbe manu paralyticus exsilit unus;
Et, gradiente fide, sua vincula proiicit orbis.
153 Te quoque, laude potens, coelestibus inclyta signis,
Carminibus, Ioppe, canimus, qua sede Tabitha
Mansuras fundebat opes, et semper egenis
Munere mater erat, quae, vitae tempore clauso,
Ponitur in medio, lacrymis plus lota, feretro,
Post funus victura suum. 154 Fiducia Petrum
Evocat; ille gerens divini pignus amoris,
Ut nunquam pietate vacet, quod vota requirunt,
Praestaturus adest. 155 Lugentia tecta petenti
Stant inopes viduique greges, et brachia monstrant
Exuviis onerata suis, quas Dorcadis ipsis
Texuerant dederantque manus. 156 O qualia fervens
Implorat fomenta dolor! non murmure tristi
Affectum pietatis agunt, nec ab ore frequentant
Instrumenta precum; quidquid bene facta merentur,
Officiis voluere loqui, vocisque repulsam
Elegere suae, lateant ne vulnera cordis,
Quae lacrymis fecere viam. 157 Facunda gementi
Materia est dixisse nihil, nimiumque sonora
Causa petit, quod lingua tacet, nec cessat ab aure,
Clamosa pulsante fide; qua Petrus aditur,
Qui mentes audire solet, iubet ocius omnes
Ire foras, flexoque genu fit pronior arvis,
Tunc magis alta patens. 158 Oratio fusa Tonanti
Mox super astra volat, propriisque a clavibus intrat.
159 Dic, ubi sunt, mundana, tuae, sapientia, leges?
Qua virtute negas in se corrupta reverti,
Quae vitam de morte vides? Ut munera Petrus
Sensit adesse Dei, quibus est reddenda saluti,
Quae defleta iacet, fatur conversus ad illam:
Surge, Tabitha. 160 Vocata redit, lucique reducta
Se stupuit superesse sibi, quam protinus ipse
Prendit, et erectam turbis gaudentibus offert.
161 Illa manus meruit Petri contingere dextram,
Pauperibus quae larga fuit, qua vita revertens
Caetera membra levat, corpusque itura per omne
Hanc subiit, quae causa fuit. 162 Si iure movemur,
Instaurata dies animae patet, apta figuris,
Quam nimis antiqui depresserat umbra pericli,
Ad vocem conversa Petri: caput, ante gravatum
Legis in obscurae gremio, velut altera surgens,
Ecclesia praesente, levat, tenebrasque repellit
Lux operum comitata fidem, quae legis ab ore
Non fuerat promissa salus, quia fonte renatis
Gratia perpetuae coepit dare munera vitae.
163 Caesarea venerandus erat Cornelius urbe,
Gentili de stirpe satus, quem dedita causis
Vita piis sacravit aquis, coepitque gerendo
Credere, qui gessit, quidquid baptismate lotis
Consuevit praestare fides: nam missus ab astris
Angelus, hunc adiens, Summi in conspectibus, inquit,
Stant Domini, quas spargis opes, quae verba precaris;
Praemia ne desint virtutibus, accipe certam,
Huc Petro veniente, viam. 164 Sic voce coruscans
Nuntius aeternis fixit mandata lavacris.
165 Nona fuit tunc hora, magis qua rectius hora
Prodiret iam trina fides, quod tertia simplex
Hoc iterum ter trina docet, sacramque figuram
Singula ter faciunt, et ter triplicata fatentur.
166 Haec est nona potens, oculos quae reddidit orbi
Post tenebras remeante die, cum protulit ortum
De radiis lux nata crucis, cunctosque replevit
Hoc sine fine iubar; nam mundum constat onustum
Gentibus esse locum, quibus in baptismate lotis
Plena repurgato fulserunt lumina mundo.
167 Hanc solet ille sequi denarius, omnia donans,
Quae praecepta decem servantibus arbiter offert,
Nec sinit, ut tardos praecedant aere priores,
Temporis huius opem, quam sacri fontis adivit
Praevius, o utinam nostrae petat actio vitae,
Mortalisque sibi studium proponat origo,
Ut credentis amor rerum speculetur honorem,
Et ferat exemplum meritis, qui praebuit undis!
Iamque capax fidei Cornelius, indice voto,
Ad Petrum tres ire iubet. 168 Confessio trina
Sic venit generantis aquae, numerumque per ipsum
Europae atque Asiae Lybiaeque tenebitur orbis.
169 Ardua progreditur coenacula Petrus adire,
Iam medio torrente die; locus instruit altus
Despiciensque solum, Petrum coelestia semper,
Non terrena sequi: sextae quoque circulus horae
Detegit aetatem qua Christus venit in orbem
Largiri salvantis opem: numerusque dierum
Praetulit exemplum quo condidit antea mundum,
Quem vetat hac tandem veniens aetate Redemptor
Peccati ditione premi: sic denique sexta
Fertur et illa geri; fessus de calle magister
Cum, putei super ora sedens, per vasa puellae
Pocula qaaerit aquae, requiem facturus ubique
Ecclesiae de fonte suae: qua Petrus in hora
Esurit, ille sitit pius ad sua dona magister
Addere semper amans; cui nominis auxit honorem,
Dat pariter nutrire fidem; laetabitur orbis,
Hac saturante fame, quae munere pinguior omni
Deliciosa fluit, nullumque relinquit inanem
Perpetuas latura dapes. 170 Qui solvere nosti,
Excute, Petre, meae retinacula tarda loquelae,
Deque tuis epulis exhaustae porrige linguae.
171 Claviger aethereus coelum conspexit apertum,
Usus honore suo; demittitur inde figura
Vasis, ut in terris sit visio, corpore Petri
Omnia posse capi, qui, quidquid sumit edendum,
Ecclesiae facit esse cibum. 172 Praefertur imago,
Quatuor ordinibus se submittentibus; una
Ecclesiae forma est, quae quatuor eminet orbis
Partibus, et laxat totidem praeconibus ora,
Omne genus retinens volucrum, pecudumque, ferarum,
Reptiliumque simul; mortalibus ista cohaerent
Ex meritis vitiisque suis: patet ergo, quod auctor
Iussit in Ecclesiae transfundi viscera gentes.
173 Macta et manduca, dum praecipit; abstrahe, quod sunt,
Et tibi fac similes; qui vertitur, alter habetur,
Denique Saulus obit, quia Paulus vivere coepit.
174 Absit, Petrus ait; quanta est reverentia sanctae
Legis! et esuriens oblatas respuit escas.
175 Ter sonuit Domini vox, quae dictata saluti est:
Hoc Genitor, Natusque simul, sanctusque peregit
Spiritus, huic fidei pugnax cadit Arrius, unum
Personas tres esse negans; Sabellius unum,
Sed Patrem confessus, ait, qui deinde vicissim
Filius et sanctus dicatur Spiritus idem,
Sed totus sit ut ipse Pater, quodque ordine trino
Continet unus apex, hic dividit, ille relinquit.
176 Victus uterque iacet, nam iussio trina monentis
Personis numerum virtutibus indicat unum,
Quo vocat imperio gentes; hoc credere fas est,
Si volumus complere fidem, facis omnia, Christe,
Sanguine munda tuo, lateris qui fluxit ab ictu,
Discretae coniunctus aquae; maculosus oberrat
Anguis, et exstinctum lymphis gemit esse venenum.
177 Comperit accitus, quae sit sua visio, Petrus,
De merito qui nomen habet, nam Petrus Hebraeo
Agnoscens sermone sonat; pro munere Christus
Sic vocitare dedit, quo cognoscente patescit
Descendit visurus eos quos miserat illuc,
Qui laticum quaesitor erat, descendere Petrus
Dicitur, ad plebem veniens gentemque novellam,
Quae necdum cognorat aquam: pars mersa profecto est
Sacro fonte carens, cuius via ducit euntes
Ad patriae melioris opem, qua pergere cessans
Non intrat, quo vita vocat; comitantibus iisdem,
Cornelii properat coelestia regna daturus,
Sanctificare domum, genibus quem, poplite flexo,
Non sinit advolvi: gratis dare munera suetus
Arcet honoris opus: caput hinc novus erigis orbis,
Qui percussus eras antiqui dente parentis,
Natalemque tibi fons reddidit; edite rursus,
Ne preme colla tuis, alienis libera, culpis.
178 Ut primum fari sublimia dogmata Petrus
Coepit, et aeterni mysteria pandere Christi,
Magnanimes stupuere viri, vocemque sequentes
Invenere viam: quid non credentibus offert
Indubitata fides? cui nunquam munera tardant,
Nec faciunt divina moram: mox Spiritus almus,
Indulgens varias opulento munere linguas,
Complevit sine more domum; baptisma frequentat
Petrus, ut ablutos flammis purgaret in undis.
179 Exemplo caret iste locus, quo Spiritus almus
Praevenit, quas sanxit, aquas; qui talia semper
Addere dona solet, solisque ex fonte renatis
Imposita properare manu; gerit ista vicissim,
Ne quisquam putet esse suum, meritisque venire,
Quod variat, qui sponte parat, nam Spiritus almus
Nescia mensurae fert praemia, plusque ministrans,
Quam sperantis erat, praecedit gratia votum.
180 Pervenit, hinc abiens, sublimem Petrus in urbem,
Quae retinet vexilla crucis; plebs cuncta requirit,
Gentibus unde salus, aperit quibus omnia doctor,
Subiungensque monet, nunquam fas esse negari,
Quae veniunt bonitate Dei; sententia voce
Digna pii monstrare palam custodis amorem,
Ut velit ad cunctos coelestia regna patere,
Qui tenet has sine fine fores: quid, turba, querelis
Gaudia nostra teris? non sunt nova munera Petro,
Tot vicibus signata prius, cum nominis almi
Huic Christus dat laude frui, quem iura locavit
Ecclesiae portare suae, cum littore naves
Prospiciens astare duas, praecepta ministrans
In Petri vult puppe vehi. 181 Synagoga profecto
Sicca remansit humi, postquam doctrina magistri
Ecclesiae dedit alta sequi, stat perfida terris,
Iam pelago currente fide, sua quippe figura
Haesit utrique rati. 182 Ioseph Iudaea vocabat
Hunc natum, cui Petrus ait: Tu, Christe, probaris
Filius esse Dei: pars haec defigitur arvis,
Quae cecidit terrena sequens; processit in altum,
Quae crevit divina loquens: cum pisce sine ullo
In tenebris captura fuit, nam tempore lucis
Lux quia Christus adest, spoliat vada salsa draconis,
Ut cunctos ad littus agant sacra retia fontis;
Et de caerulei rapiantur fauce profundi.
183 Nam mare mundus erat, cuius de gurgite Petrus
Humida lina trahens, verbo piscante, carinas
Complevit maiore sinu, quia turba duobus
E populis ventura foret, gentesque levavit
Tunc famulante salo, plenaque in puppe fatetur
Ecclesiam, cuius placida statione recondit,
Quod Domini sermone capit, qui dixerat ante
Esse alias, quas quaerat oves; has nempe parabat,
Quas nunc rite vocat, per quas clementia Petri
Congregat aethereis humana peculia septis.
184 Non deerit sua fama locis. 185 Petrus, omnia prendens,
Bethsaida satus urbe fuit, quae nomine Hebraeo
Venatorum est dicta domus, quia verus ab illa
Ecclesiae venator adest, qui cuncta peragrans
Cinxit, et ad fidei collegit retia gentes.
186 Clauditur obscuro, sed non sine lumine, Petrus
Carcere, nec possunt tenebrae caligine fulva
Ecclesiae celare diem: commune per omnes
Supplicium timor ille facit: custodia Petri
Publica poena fuit; proprium sed pastor ovile,
Servato custode, regit, quem ditat honore
Ter Dominum confessus amor; de nomine Petrae
Nomen Petrus habens aeterna vocabula portat,
Fundamenta gerens nunquam passura ruinam.
187 Exspectate tuis, cunctoque in tempore charus,
Et nobis iam, Petre, veni! simul omnibus exi,
Quos stimulat natura prior! Iam nocte profunda
Angelus, astra ferens, ergastula candidus intrat,
Se comitante die; coeli veniente ministro,
Carceris umbra fugit; pulsae periere tenebrae,
Lucifero radiante novo; color exsulat ater,
Et mutata vident nocturna crepuscula solem.
188 Custodum vallante manu, inter vincula Petro
Corpore somnus erat, sed cum vigilaret in illo,
Quae nescit dormire, fides: hoc Cantica clamant:
Dormio corde vigil. 189 Laeti documenta figurae
Discite, qui liquido meruistis fonte renasci,
Et, quae forma manet sacrato in corpore Petri,
Cernite corde pio: docet hanc virtutis apertae
Angelus ipse viam; tangens latus impulit, in qua
Ecclesiae stat parte caput; qua nuntius ortam
Noverat, inde levat. 190 Lateri subnexuit arcae
Ostia sancta Noe clausis animalibus, hinc est,
Diluvio vastante, salus. 191 Producitur Eva,
Dormitante viro, lateris generata propago,
Nomen habens vitae, si nunquam culpa fuisset,
Sic mansura magis: Christus post mysticus Adam,
Dignatus dare membra cruci, atque in carne perempta
Morte premi, qua vita redit, nova dona liquoris
Per lateris sacravit iter: nunc angelus illa
Petrum parte vocat, mens credat ut omnis, in ipso
Ecclesiae constare decus, teneatque superno
Assertore fidem, quo calceamenta monente
Hi meruere pedes, tetigit quos dextra magistri,
Quae totum mundavit aquis: gradientibus illis,
Conclusae cessere fores: putat omnia, somno
Ludificante, geri, cui praemia vera paravit
Maiestas ignara doli: iam ferrea claustris
Porta patet, rigidi laxant sua vincula postes.
192 Gentibus abscidens durae feritatis acumen
Aspera cuncta domat, ne ianua fixa vetaret
Orbis iter, quo cursus erit: dic, gloria rerum,
Ferrea quid mirum si cedunt ostia Petro?
Quem Deus aethereae custodem deputat aulae,
Ecclesiaeque suae faciens retinere cacumen
Infernum superare iubet: mox liber ab hoste
Divinum celebravit opus, quem prima puella
A tenebris remeare probat, cui gratia Christi
Rem dedit esse parem; visus adit ipse resurgens
Femineos, loquitur redeuntis gloria carnis
Ad sexum, quem mater habet; patet hinc quoque vatem
Ecclesiam sensisse suum, quae gaudia portet
In cunctum diffusa gregem: quis talia fando
Explicet, aut verbis attollat pondera rerum?
Maximus ille pavor, gelidos qui strinxerat artus,
Laetitiae mensura fuit; manet omne per aevum
Pignoris huius apex, et sideris obtinet instar,
Corpore quod Petrus sacravit, et angelus ore.
193 His solidata fides, his est tibi, Roma, catenis
Perpetuata salus; harum circumdata nexu
Libera semper eris: quid enim non vincula praestent,
Quae tetigit, qui cuncta potest absolvere? cuius
Haec invicta manu, vel religiosa triumpho
Moenia non ullo penitus quatientur ab hoste.
194 Claudit iter bellis, qui portam pandit in astris.
>>> Arator, De actibus apostolorum, LIBER SECUNDUS.
monumenta.ch > Arator > 1