monumenta.ch > Anselmus de Bisatis > EPISTOLA ANSELMI PERIPATETICI AD DROGONEM PHYLOSOPHUM.
Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, EPISTOLA ANSELMI PERYPATHETICI AD IMPERATOREM HEINRICVM. <<<    

EPISTOLA ANSELMI PERIPATETICI AD DROGONEM PHYLOSOPHUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  INCIPIT EPISTOLA ANSELMI PERIPATETICI AD DROGONEM PHYLOSOPHUM. Venerabili suo DROCONI magistro Anselmus Perypatheticus salutem in Christo. 2  Intentio raciocinantis animi dum philosophiae partibus invigilat, satis contiguum creditur habere, ut aut discere velit aut docere aut accepta exercendo memoriae inculcare. 3  Discit enim animus, dum vel aliena accipit vel, quod est preciosius, in suis etiam diligenter cogitando novi aliquid invenit. 4  Et sic tandem ad hoc intelligentia prorumpit, quod racionis igne decoctum intra sui penetralis thesauros recondit. 5  Doctrine vero intendit, cum interveniente oracione vel litteris aut alicuius rei artificium instituit aut ex arte sepe quidem exemplum elicit. 6  Quae etiam sepius iterando non minimum memoriam adiuvant. 7  Huius itaque simplicis intencionis oportunitate animi item fuit consilium audacter quidem sed non inutiliter istius aggredi operis tramitem. 8  Hiemantis enim anni tempore cum, perlectis a me libris dialectice, rethoricorum ut moris est volumina vellem attingere, occurrerunt mihi qui his multociens evolutis ipsius artis minimam utilitatem sed et maximam predicarent difficultatem. 9  Quorum quidem satis et supra culpanda videtur insania, qui sua ceteros librando segniciae humani generis decorum lumen, artem rethoricam, vellent delere. 10  Itaque tunc temporis apud Regium civitatem magistrum meum domnum Sichelmum, vestrum discipulum liberalibus disciplinis a vobis studiosissime eruditum adii. 11  Quem vero, quia in hac arte sicut et in caeteris clarissime prepollebat, rogavi, quatenus eam michi traderet. 12  Quo petitionimeae libentissime favente, suo dogmate, meo etiam studio huius artis pernimiam utilitatem et planam cognovi ac facilem, quam prelibati viri preconabantur arduam difficultatem. 13  Cumque eorum iam inveteratam querelam audieram, quod secundum artis precepta exemplorum angerentur inopia, fuit mihi velle et exempla invenire et stilo mandare non omittere, ut et disceret animus inveniendo et scriptura docere vellet et scripta retineret. 14  Quibus in scribendis hec fuit etiam cura, ut, quod de hac arte Hermagoras, Tullius, Servius, Quintilianus, Victorinus, Grillius, Boetius nosque etiam in alio nostro opere 'de materia artis', cui titulus est, precipiendo conscripsimus, in hoc brevi opusculo exemplificare satagerem ex arte. 15  Ubi inter me et consanguineum meum Rotilandum , virum sue etatis satis Optimum, quandam constitui controversiam. 16  In qua quidem plurima de eo non vera admiscui et eum culpabilem verisimilitudine quam veritate detexi, quia non potius veritatem probat facultas rethorica, sed verisimilitudinem. 17  – Quod opus, optime doctor, licet arduum non tamen debet ascribi temeritati, cum creverim in familia tua, nec ullus temeritati pateat locus in Drogonica disciplina. 18  Quamvis enim emancipacionis iure a te quondam fuerim solutus, iam tamen per domnum Sichelmum adoptionis vinculo tuo iuri videor colligatus, et qui antea fueram nemancipi, nunc per Sichelmum tibi factus sum mancipi. 19  Tali itaque patrono confisus invidorum detractiones pertimescere nolui, neque eorum putavi patere spiculis, quem tue prudentiae scutum protexerit. 20  Et quoniam illorum latratus iam aliquantum crebrescit, his aliquatenus respondendum existimo. 21  Sunt enim quibus est desperare, ingenium meum promissum opus ullatenus adaequare. 22  Et sunt quibus est dicere, in eodem hoc opere alieno quam meo sufragio laborasse, sicque opus nostrum tandem inscribi meum. 23  Pro qua tollenda suspicione etsi nil profeci, desertum quoddam quasi heremum mihi elegi. 24  Ubi dum operi huic studui, cum | feris quam cum hominibus degui. 25  Unde quadam populari simplicitate heresis ferme macula debui notari. 26  Illius enim homines loci, ante meum tempus huiusmodi inscii negocii, meam solitariam cum perceperunt vitam, dum norunt non heremiticam, murmurarunt demoniacam. 27  Alii vero sunt qui hoc opus iudicent supervacuum, propterea quod tam multa iam concrevit pluralitas librorum, ut eis legendi laborem inportent maximum. 28  – Quorum priores artis si placet evolvant precepta, et cum preceptorum consonantiam cognoverint et exemplorum, desperacione existiment supersedendum. 29  Aliis vero, magister et domine, preceptor mi inclite, patrone egregie, coram tui iudicii moderamine nunc dum vivimus mecum esto venire, sicque, quid possit uterque, recto ut assoles iudicio iudicare vel sic percipere, nostro quam alieno nostrum hoc opus fore dignum titulo et labori meo quam alieno ascribendum stilo, ut, cum vita disponente vitam exiemus quandoque, opus nostrum unicum, laborem quidem maximum, aliis desinant ascribere et atribuere illis quos nil atinuerit. 30  Verum est illis quodammodo ignoscendum, qui tale et tantum opus a me desperent elaboratum. 31  Abrenunciando enim mihi | opus enuntiant meum, ad inventum cuius utillimum meum diffidunt ingenium. 32  Et sic me tollendo meum extollunt opus michi quidem gloriosius. 33  Posteriorum vero culpanda inercia indicat laboris devitacio ipsa. 34  Quibus artis exempla querentibus si voce darem, laeti susciperent, sed quia mandavi scripturae, indignantur suscipere. 35  Et cur a thesauris exemplum non assumunt? In accipiendis enim thesauris non quis aut quantus, sed tantum ut dicior inde fiat qui accipit, euratur. 36  Ita et in hoc exemplorum thesauro non invideant nec retractent, quod condiscipulus eis fuerim, sed gaudeant, quod meo labore proficere valeant atque gaudendo garrulam suam infanciam reprimant. 37  Preterea nec arrogantiae ascribant, quod in hoc opere mei generis laudem aut etiam mei ipsius inserui. 38  Non enim arroganciae causa effeci, neque qui iocosum sermonem meum noverunt arrogantiae nota me maculabunt. 39  Ad quam vero philosophiae partem hic labor tendat, qui optime thesyn ab ypothesy secernere didicere, facile poterunt iudicare. 40  E quibus omnibus, o summe doctor nullius scientie indigens, te solum iudicem huic operi elegi, tibi illud devovi, tu defensor, tu existe assertor. 41  Si quid aberratum est, corrige; obscure dictum elugubra; inscitia vel neglegentia pretermissum adiunge; diligenter positum tua confirma asseveracione. 42  |



Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, EPISTOLA ANSELMI PERYPATHETICI AD IMPERATOREM HEINRICVM. <<<    
monumenta.ch > Anselmus de Bisatis > EPISTOLA ANSELMI PERIPATETICI AD DROGONEM PHYLOSOPHUM.