monumenta.ch > Anselmus de Bisatis > EPISTOLA ANSELMI PERYPATHETICI AD IMPERATOREM HEINRICVM.
Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, [VERSUS] <<<     >>> EPISTOLA ANSELMI PERIPATETICI AD DROGONEM PHYLOSOPHUM.

EPISTOLA ANSELMI PERYPATHETICI AD IMPERATOREM HEINRICVM.

1  Imperatoriam magestatem armis decorari et legibus ut legimus oportet armari, ut cum armis decorata tum et legibus precedat armata. 2  Est ergo legere in divina lege quae cesaris cesari et quae dei deo reddere, et sic legaliter deum et cesarem recipere, quae sua in nobis erunt cognoscere. 3  In nobis itaque si quid est valentie, divino largitori si quid in nobis fuit seminare, sit illi laus, gloria, gratiarum actioin seculorum secula. 4  Tu vero, cesar inclyte, seminum fructus suscipe, quos in me sibi placuit seminare, ut sicut armis decoratus, sic et legibus procedas armatus et sic a lege non declines, a quo lex universa viget. 5  Antiquis enim philosophie ducibus suis factis et officiis illorum fuerat commendare principibus. 6  Virgilius quidem Maro suo quodam opusculo est cesari commendatus Augusto, unde in maiori opere post sudavit Aeneidae. 7  Nostro igitur hoc opusculo, ut ipse cesari Augusto, sic et nos cesari commendemus Heinrico, ut sicut ipse heroum sacra, sic et bellicas tuas laudes aliud nostrum opus indicet. 8  Vicisti enim gentes feras et atrocissimas, domuisti animos crudos, nefarios, ab humanitate derelictos. 9  Sub cuius forti potentia Bagoariorum et Saxonum alta flectuntur colla; terrent, timent, tremant nimis audacia corda. 10  Terras, castella, loca et cum suis regulis regna diu perdita victrici tua dextera ROMA cognovit sua. 11  Tuis quidem tropheis exultat Italia; cuius virtutibus excitatur Gallia; quem suum regem Francia et imperatorem expectat Brittannia. 12  Prosperis cuius casibus gens tremat Ungarica, que cito cum aliis tibi iacebitprostrata. 13  Grecia, Iudea, Germania, gens Saracena, transmarina cetera, audita tua potentia, Romana expectant imperia et diu laxata iam pavent servitia. 14  Unde tibi spontanea BASYLO nuper direxit mandata, cuius CONSTANTINOPOLIS ultro solvit debita. 15  Quae pro signo et meritis ROME Petro tradidisti et eius vicariis, ut de gloriis et tropheis his quasi redditis graciis et velut pro memoria remunerationis de tanti revocatione honoris cognoscant aetiam gentes et confluentes undique nationes, Romam fore excitatam sub nostro cesare Heinrico, quam legimus exaltatam cesare quodam Iulio. 16  Laudes tue itaque cum non minus sint Augusti, sed plurime, erit mihi cum Marone describere, quia etsi non dux phylosophiae, amator tamen sapientiae. 17  Talium enim doctorum mihi fuit doctrina, quia nulla mihi videtur temeritas in illorum disciplina: tum quidem DROCO phylosophus, flos et Italie decus, tum ALDEPRANDVS ipse facundissimus, tum SICHELMVS liberalium artium peritissimus. 18  Quem ut pre omnibus in suis rethoricis noster habet Tullius, sic Iustinianus pre omnibus in imperialibus suis edictis et legalibus iudiciis. 19  Et nec in iudicandis causis potuit esse exiguus, qui in perorandis satis sonat eximius. 20  Inestimabilis autem DROCONIS enutritus docmate docet gentes iste, factus ut aiunt ipse. 21  Idem vero ipse et iam non alter ipse. 22  In universis enim eius doctrinis universus et iste nimis. 23  Cuncta in cunctis eius studiis, quem reliquum in reliquis dignamur aula cesaris. 24  In huius itaque tanti et tam egregii preceptoris doctrina et caeterorum doctorum disciplina non temeritas umquam aliqua nec imprudens videtur audatia. 25  Suscipe igitur, cesar, hoc opusculum tum mee ad vos commendationis, tum legis ut diximus causa susceptum. 26  Et plurimis choris doctorum sic vestris, si dicere audeo, litteris reddite inscriptum, ut sit regia laude dignatum, sit nullis denuo molestia latracionum. 27  Sed sic tecum leta suscipiat Gallia, quod per suum alumnulum tibi fida mandavit Italia. 28  Non retractet nec barbarizet Alemannia, quod tam suum minimum ad hoc impulit Italia, gaudeat potius parvi Itali fructus. 29  Gaudenda cuius studia consulta non tacebit rethorica, non ipsa grammatica nec dualis loica. 30  Grammaticis enim luculentam orationem, loicis subtilitatem, retthoricis subditam paravimus facultatem. 31  Cuius longum et nimis diffusum laborem ad sat parvam diligentiam perstrinximus. 32  De annali eius opere mensualem et de mensuali reddidimus ebdomadalem. 33  Recipe igitur, cesar, ut suscipiatur, lauda, ut conlaudetur. 34  Cesarem enim clamat, cesarem appellat et pro cesare cedi non dubitat, quoniam pro cesare salvari desiderat. 35  Tuum quidem est, tibi redditum est, quia imago et superscriptio cesaris est, ut si quis sibi detrahet, his maiestatem minuet.



Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, [VERSUS] <<<     >>> EPISTOLA ANSELMI PERIPATETICI AD DROGONEM PHYLOSOPHUM.
monumenta.ch > Anselmus de Bisatis > EPISTOLA ANSELMI PERYPATHETICI AD IMPERATOREM HEINRICVM.