monumenta.ch > Anselmus de Bisatis > [VERSUS]
>>> Anselmus de Bisatis, Rhetorimachia, EPISTOLA ANSELMI PERYPATHETICI AD IMPERATOREM HEINRICVM.

[VERSUS]

1  HOC OPVS ANSELMI COLLAVDANT SVBTITVLATI: Laudibus hunc librum clamat Fructaria dignum, Coenobiis iunctis, retinet quae Gallia, cunctis, Italiaeque fovet tellus, quibus inclita floret. 2  Et cum regnorum vere sapientibus horum URBS nova Babenberch, sed non rudis artis et expers: 'Huic operi titulum post Tullia scripta secundum Attribuo dignum reputans hoc fonte Latino, Si volet a rivo stipulari fontis origo'. 3  Laudibus haec celsis urbs tollit ad astra Lucensis, Quae de fonte piae sentit deducta sophiae. 4  Hoc opus Anselmi sapientum nemo refellit, Geizo nec infirmat quod vera probatio firmat. 5  'Annuo, confirmo, laudo laudandaque dico, Aptius ut dicam, love sunt et caesare digna'. 6  Et favor Azonis donat dignissima laude. 7  'Hoc opus ex nostra dignamur caesaris aula'. 8  'Curritur a nobis, laudantes scribimus omnes'. 9  Urbs Augusta probat quod Drogo laude coronat. 10  Basla nec infirmat quod Parma, Placentia firmat. 11  Littoribus Reni diadema Maguntia regni Digna laude probat quod tellus Italia donat.