monumenta.ch > Alexander III > ...
... SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, soldano Iconii, veritatem agnoscere, et agnitam custodire. 2 Ex litteris tuis, et nuntiorum tuorum fideli relatione cognovimus, quod in votis habeas ad Christum converti; cumque iam receperis, ut audivimus, Pentateuchum Moysi, prophetiam Isaiae et Ieremiae, Pauli etiam Epistolas, atque Ioannis Evangelium et Matthaei, postulas tibi mitti virum aliquem orthodoxum, per quem in lege Christi, quasi vice nostra, plenius instruaris. 3 Nos autem petitioni tuae plurimum in Domino commendabili grato concurrentes assensu, tales excellentiae tuae procurabimus destinare, qui apud te in doctrina sana et salutaribus monitis, vices apostolicae auctoritatis suppleant; quorum etiam mores et merita ab honestate et munditia eruditionis evangelicae non discordent. 4 Quoniam vero nostrae fidei seriem et tenorem litteris tibi supplicas aperiri, nos tuis congratulantes desideriis illam sub quodam compendio, et quasi digito tenus intimamus. 5 Illud igitur pie credas et fideliter teneas, quod unus est Deus, sic tamen ut in assignatione Deitatis sit unitas in substantia et Trinitas in personis. 6 Est enim Deus Pater, Deus Filius, et Deus Spiritus sanctus; sed Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum sunt. 7 Est autem ea discretio in personis, ut nec Pater sit Filius, nec Filius sit Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus sit Pater aut Filius. 8 Res quidem difficilis est intellectu, et aciem rationis humanae transcendit, sed tanto elegantius habet fidei meritum, quanto difficilior est ad credendum. 9 Porro, licet nihil invenire possimus, quod expressam habeat unitatis, quae in Deo est, et summae Trinitatis imaginem, nec verba etiam inveniantur, quibus possimus de summa illa essentia digne loqui; quod possumus tamen facimus, et quasi balbutientes per verba rebus accommodata transitoriis rem tibi ineffabilem aperimus. 10 Paulus apostolus dicit, quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas. 11 Vide ergo mentem hominis, corpusque solare considera, et videbis qualitercunque, licet tenuiter, et quasi oculo conniventi quamdam similitudinem Trinitatis. 12 Est in mente hominis intelligentia, memoria et voluntas. 13 Mentem autem vocamus memoriam, mentem dicimus intelligentiam, mentem dicimus voluntatem. 14 Memoria, intelligentia et voluntas sunt una mens; sed nec memoria est intelligentia, vel voluntas. 15 In eodem corpore solis radium video, sentio calorem et agnosco splendorem. 16 Haec tria unius essentiae sunt, nullum tamen eorum est alterum. 17 Sic et in illa ineffabili et incircumscriptibili gloria Deitatis est Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque. 18 Cumque Pater, et Filius, et Spiritus sanctus eiusdem substantiae, eiusdem potentiae et gloriae sint, non sunt tamen tres dii, sed in tribus personis sunt una substantia, et unius potentiae, et in una substantia tres personae. 19 Haec fidei nostrae professio, non tantum a Christo et eius sequacibus traxit exordium, sed a Moyse et patriarchis atque prophetis suum habuit fundamentum. 20 In libro Moysi divinae essentiae unitas declaratur, ubi dicitur: Audi, Israel. 21 Dominus Deus tuus Deus unus est. 22 Et iterum: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti; non erunt tibi dii alieni praeter me. 23 Pluralitatem vero personarum ibi patenter insinuat, ubi dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. 24 Cum enim Verbum sit Filius Dei, sicut Ioannes, cuius Evangelium recipis, protestatur dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: Hoc erat in principio apud Deum: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, vides quod ad Filium et Spiritum sanctum Patris sermo dirigitur, cum haec duo pluraliter dicat, faciamus et nostram. 25 Per Verbum enim et Spiritum sanctum Dominus Deus operatus est universa. 26 Sicut David propheta commemorat: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. 27 Idem etiam propheta mysterium Trinitatis eleganter insinuat, ubi ter hoc nomen, Deus, in eodem versiculo repetit et inculcat dicens: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. 28 Praenominatus Ioannes in Epistola sua canonica dicit: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. 29 Isaias etiam propheta, quem recipis, se audisse testatur seraphim clamantia; Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. 30 Quare tertio replicat, sanctus, nisi ut in Domino Deo exercituum Trinitatem insinuet personarum? Est itaque in summa ac beatissima Trinitate Pater, qui Filium genuit, Filius qui genitus est a Patre, Spiritus sanctus, qui progreditur ab utroque. 31 Nec in illa genitura vel processione damnum refectionis, vel imminutionis passa est in Patre vel Filio divina substantia. 32 Sicut enim lumen a lumine sumitur, sine imminutione luminis, a quo sumitur, sic aequalis a Patre genitus est Filius, et utrique coaequalis procedit ab utroque Spiritus sanctus. 33 Modum tamen geniturae, aut processionis huius humana ratio non attingit. 34 Unde cum Isaiae de filii generatione constaret, modum tamen generationis inenarrabilem esse sciens: Generationem, inquit, eius quis enarrabit? David propheta in persona Filii de hac generatione sic loquitur: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 35 Filius etiam David Salomon, quem Deus scientia et intellectu mirabiliter illustravit, in persona Christi, qui est, sicut Paulus dicit, Dei virtus et Dei sapientia, in libro Sapientiae, si tamen eum recipis, ita dicit: Dominus possedit me in initio viarum suarum ab aeterno, ordinata sum antequam terra fieret, antequam quidquam faceret; necdum erant abyssi, et ego concepta eram. 36 Quando praeparabat coelos aderam, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta disponens. 37 Apostolus etiam Paulus Spiritui sancto, imo toti Trinitati testimonium perhibet dicens: Misit Deus spiritum sui Filii in corda nostra. 38 Et alibi: Si spiritus eius, qui Iesum suscitavit, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis. 39 Si Christi testimonium de unitate essentiae et personarum Trinitate desideras, ipse in Evangelio dicit: Ego et Pater unum sumus. 40 Christus etiam discipulis suis dicit: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. 41 Cum igitur homo perdidisset propter inobedientiam paradisum, et infernales miserias perpetuo meruisset, missus est a Patre Filius; dignumque fuit ut mitteretur Filius, et non Pater. 42 Cum enim a nullo esset Pater, et Filius ab aliquo, erat convenientius ut haberet in tempore matrem, qui ab aeterno habuerat Patrem. 43 Cum enim scriptum esset in Psalmo David: Non est qui redimat, neque qui salvum faciat; Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; non est qui det placationem pro anima sua, nedum pro aliena: missus est a Deo Patre Filius, ut homo pro homine moreretur, et pro homine captivo tributum mortis tanquam homo exsolveret, eumque tanquam Deus coelesti potestate redimeret. 44 Eius adventum desideraverant patriarchae, praedixerant prophetae, atque illius dilationem impatientius sustinentes querela continua dicebant: Quando veniet? quando videbimus? Da, Domine, mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. 45 Utinam, dicit Isaias, Domine, disrumperes coelos, et venires. 46 Et David: Domine, inclina coelos tuos, et descende. 47 Sed et, teste Isaia, angeli pacis prae dilatione nostrae salutis amare flebant. 48 Idem vero Isaias de Christi nativitate manifestius loquens: Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. 49 Cum autem Maria de Iesse originem traxerit, idem propheta nativitatem Mariae, et per Mariam Christi, atque plenitudinem gratiae spiritualis in Christo manifeste declarat dicens: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. 50 Natus est itaque Filius Dei de Virgine incorrupta, sicut plasmatus est primus Adam de terra virgine et inviolata, Spiritu sancto in ea operante, nostraeque salutis negotium ineffabiliter procurante. 51 Abyssus enim inscrustabilis est incarnationis Dominicae sacramentum. 52 Plurima tamen antiquis patribus acciderunt, in quibus huius nativitatis figura praecessit. 53 Quod enim vellus Gedeonis rore coeli complutum est, cum area circumquaque arida remaneret, ros Spiritus sancti designatur in Virgine, quae ad hoc propter humilitatem suam specialiter et singulariter est a Domino praeelecta. 54 Cui Psalmista concordat dicens: Descendet sicut pluvia in vellus. 55 Quod Moysi ignis in rubo apparuit, et non est rubus corruptus igne, virginitatis integritas in Maria monstratur. 56 Quod virgis aliarum tribuum remanentibus siccis, virga Aaron, de cuius stirpe Virgo beatissima traxit originem, fronduit et floruit, florem de virga Iesse, quem vaticinaverat Isaias, partum scilicet incorruptae Virginis indicavit. 57 Cum inimici Dei essemus, per adventum Christi reconciliati sumus, sicut propheta praedixerat: Et pax, inquit, erit in terra cum venerit. 58 Ideoque angeli in ipsius nativitate gloriosae pacis canticum cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 59 Nova etiam stella magis apparuit: atque historiarum testimonio Romae fons olei de terra fluxit in Tiberim. 60 Templum etiam olim Romae conditum, quod idola non ruiturum praedixerant, donec virgo pareret, eadem nocte funditus corruit. 61 Probatica quoque piscina quae Hierosolymis erat, ad adventum angeli moveri, et sanitates conferre tunc coepit. 62 Vehementissime nobis nocuit vetus Adam, sed plus profuit novus. 63 Amplius nobis contulit huius humilitas, quam superbia istius abstulerat. 64 Nam, Paulo apostolo teste, non sicut delictum, ita et donum; damni enim aestimationem beneficii magnitudo transcendit. 65 Quem prius habuimus terribilem Dominum et iudicem, nunc habemus humilem fratrem et proximum. 66 Christus itaque cursum nostrae mortalitatis transigens in fame et siti, in lassitudine et dolore, et in universis miseriis huius vitae, demum traditus a discipulo, et tanquam vile mancipium venditus, flagellatus, consputus, spinis coronatus, illusus, clavis affixus stipiti, et morte turpissima condemnatus, quae non rapuit, solvit, et sponte morti se offerens omnia in humilitate sustinuit, sicut Isaias aliquando praedixit: In humilitate, inquit, iudicium eius sublatum est. 67 Sicut agnus ad occisionem ductus est, et sicut ovis coram tondente se, sic non aperuit os suum. 68 Qui ergo puerulus a iusto Simeone semel oblatus fuerat in templo, in vespera legis et fine caeremoniarum pro redemptione nostra in cruce manus suas levavit ad Patrem, iuxta illud Davidicum: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 69 Sic reatus, quem Adam per superbiam ligni delectatione contraxerat, mortis amaritudine per humilitatem Christi sublatus est, fusoque sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa sunt deleta. 70 Alium siquidem redemptionis modum poterat Dominus procurasse, sed nullus suae benignitati nostraeque saluti congruentior occurrebat. 71 Cum enim homo iuxta suae praevaricationis exigentiam captus a diabolo teneretur, postulabat iustitia ut non eriperetur per violentiam, sed qui per superbiam lapsus est, sua, si posset, sed quia sua non poterat, aliena saltem humilitate resurgeret. 72 Ita Christus innocens, quem agnus paschalis in lege significaverat, se pro nobis hostiam obtulit salutarem. 73 Cumque lex Moysi capram vel ovem constituisset pretium ad redemptionem hominis a peccato, Christus, per quem gratia et veritas facta est, attendens umbratiles legis caeremonias non sufficere ad salutem, hominisque aestimationem pluris faciens quam sanguinem ovis, hirci, aut vituli, sanguinem et mortem suam pro nostra salute obtulit, et sic semel introivit in sancta summus et verus pontifex aeterna redemptione inventa. 74 Aperuit itaque librum, et solvit signacula eius Leo fortis de tribu Iuda, et quod hostiae legales non potuerunt, gladium amovit versatilem, et paradisi, qui in omnibus antiquis clausus fuerat, reseravit ingressum. 75 Sic enim olim in morte summi pontificis solebat his qui ad civitates refugii confugerant, securus ad propria reditus indulgeri. 76 Olim consueverat homo causari, et dicere: « Cur exigit a me Dominus amplius, quam a caeteris creaturis? quid pro me fecit? quid pro me laboravit? Dixit, et factus sum; sicut iumenta, et arbores, et caetera universa, sic suae potentiae nutu, soloque iussionis arbitrio me creavit. 77 » Sed iam obstructum est os loquentium iniqua. 78 Nam homini dissimulare non licet quanta pro eo Dominus fecerit, qui, ut servum redimeret, proprio Filio non pepercit. 79 Porro in redemptione hominis laborem et dolorem invenit, quia famem, sitim, fatigationem, insidias, opprobria, flagella, coronam spineam, clavos et lanceam, ignominiam crucis et mortis angustiam pro nostra impietate et pro sua pietate, pro nostra necessitate et pro sua humilitate sustinuit. 80 Nonne ergo Deo subiecta erit anima mea? nonne omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi, ut non cesset de caetero ab ore et corde meo gratiarum actio et vox laudis? Quomodo potuit sapientia Dei mecum misericordius agere, aut me ad ipsum diligendum dulcius et efficacius invitare? Praeterea iustorum animae, quae quantum ad praerogativam originis, non multum a coelestium spirituum dignitate degenerant, omnes ad inferos descendebant: decebatque, ut Deus quandoque memor suae imaginis esset, atque, iuxta suorum praeconia prophetarum de animabus electis, iacturam casus angelici repararet. 81 Sic in hac nostrae salutis dispensatione dilectio Christi nobis medullitus intimata est qui, cum in lege Moysi nobis dilectionem Dei et proximi dederit in mandatis, eamdem in schola evangelicae disciplinae frequentius et fortius verbis, et tandem exhibitione operis inculcavit. 82 Maiorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 83 Dedit itaque materiam diligendi se, qui in suis dilectionibus nos praevenit; nec aliud a nobis exigit, nisi ut ipsum diligamus ex corde. 84 Sane inhumanus est et crudelis, qui misericordiam eius non recolit, qui Dominum tam clementem ex affectu non diligit, qui se pro eo, si opus est, mortis periculo desiderabiliter non exponit. 85 Christus autem mortuus et sepultus tertia die resurgens a mortuis, sicut discipulis vivendo praedixerat, eisdem postea frequenter apparuit, et cum ipsis loquens et comedens, ostensis vulneribus manuum, pedum ac lateris, a cordibus quorumdam, qui adhuc haesitabant in fide, ostensione vulnerum, vulnus dubitationis amovit. 86 Quadraginta itaque diebus cum eis visibiliter conversatus, eisdem comitantibus, venit in montem Oliveti; et videntibus illis, elevatus est, et ascendit ad Patrem; ubi eum esse in Patris dextera credimus, atque in communi resurrectione ipsum vivorum et mortuorum iudicem exspectamus. 87 Ut igitur Dominus noster Iesus Christus voluit et debuit ad horam mori, quia homo, potuit et debuit post mortem resurgere; ut qui hominem superaverat diabolus, ab homine superaretur et superatus confunderetur. 88 Erubescant infideles et praevaricatores, qui inordinate in haec prorumpunt deliramenta: Si Christus Deus fuit, quomodo potuit mori! si homo, quomodo resurgere? Fuit nempe Deus et homo: quia homo, debuit mori; quia Deus, potuit resurgere. 89 Utile quoque nobis fuit, quod sub iniquo iudice sponte mori dignabatur, valuit et voluit resurgendo mortem superare. 90 Et sicut diabolus per suos ministros in Dominum suum manus ausu temerario iniecit violentas, ita iuste ac iudicialiter dominium et tyrannidem, quam in hominem exercuerat, amisit in aeternum; et hoc modo competenti, qui hominem vicerat, ab homine vincebatur, et qui in ligno superaverat, in ligno scilicet crucis, potenter et prudenter superatus fuit a Deo et homine Christo Iesu; ut quasi frater ab homine amaretur et quasi Deus timeretur. 91 Caeterum, necessarium fuit ut ille idem, qui nos creavit, nos recrearet; et qui nos fecit, redimendo reficeret, ac perditos repararet, ne unum Deum tanquam Creatorem obligaremur adorare, et alium redemptorem venerari teneremur, et ita duobus dominis famulari. 92 Et quod Filius, non Pater, non Spiritus sanctus, incarnaretur, necesse fuit et conveniens, quia Filio assimilari praesumpsit homo, scilicet Adam, aspirans et volens scire bonum et malum, ut Deus. 93 Videbatur igitur Filius esse in causa sicut sanctitas Abel invidiae Cain, et sic mortis ipsius. 94 Dixit igitur filius noster, quasi Ionas, cum ait: Ego sum qui peccavi, proiicite me in mare; non sufficit exile sacrificium et holocaustum, ad tanti sceleris, quod patraverat homo, expiationem. 95 Ecce venio, ego ipse venio, quia in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; ecce adsum immolandus. 96 Iterum, si tantum negotium, scilicet hominis redemptio, angelo committeretur, non esset tutum; quia in Lucifero superbia angelum reddidit infamem et suspectum. 97 Si homini, non foret similiter securum, cum primum hominem, scilicet Adam, inobedientia culpabilem merito condemnavit. 98 Angelus insufficiens, homo deficiens: unus imbellis, alter imbecillis. 99 Convenienter igitur procuratum est, ut homo hominem, adiutus numinis adminiculo, a diaboli faucibus liberaret, ne tam arduum, tam nobile commercium vacillaret, imo potius irrefragabilius finem prosperum sortiretur: et ordo angelicus, qui per lapsum Luciferi et suorum complicum fuerat mutilatus, feliciter restauraretur Magna igitur, et omni laude dignissima fuit mater et Virgo Maria beatissima, quae tantum Dei et hominis mundo edidit mediatorem, et nostrum parere meruit Salvatorem; quae inter omnes, quas mundus habuit, mulieres, nec primam, nec similem meruit, nec sequentem habere. 100 Concepit nempe sine pudore, peperit sine dolore, et hinc migravit sine corruptione, iuxta verbum angeli, imo Dei per angelum, ut plena, non semiplena gratiae esse probaretur; et Deus Filius eius, antiquum quod pridem docuit mandatum, fideliter adimpleret, videlicet patrem et matrem honore praevenire; et ne caro Christi virginea, quae de carne matris virginis assumpta fuerat, a tota discreparet. 101 A praedictis igitur Christianae fidei capitibus venerabile surgit in celsa culmina fundamentum. 102 Haec est catholicae religionis scala, per quam homini datur ascendere ad aeternae patriam claritatis. 103 Si ergo habes in desiderio de tenebris prodire in lucem, et amplecti saluberrimam Christi legem, Christianae conversationis primitias baptismali lavacro necesse est consecrari, quatenus deposita in aquis regenerationis peccati vetustate, in novam animae innocentiam, et vitae infantiam renascaris, ut illius gloriae coelestis particeps efficiaris, quam auris non audivit, nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit; tam copiosa, ut non possit annullari; magna, ut non possit comprehendi; multa, ut non possit numerari; pretiosa, ut non possit aestimari; diuturna, ut non possit terminari, quam repromisit Deus diligentibus se, et sua sequentibus vestigia pedetentim. 104 Vale, et vive, et vivat in te Christus.
monumenta.ch > Alexander III > ...