monumenta.ch > Thomas de Aquino > 23
Expositio libri Posteriorum Analyticorum, I, Lectio 22 <<<     >>> Lectio 24

Lectio 23 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 Postquam philosophus determinavit de demonstratione propter quid, hic ostendit differentiam inter demonstrationem 'quia', et demonstrationem 'propter quid'. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit differentiam utriusque in eadem scientia; secundo, in diversis; ibi: alio autem modo et cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit duplicem differentiam utriusque demonstrationis in eadem scientia; secundo, manifestat per exempla; ibi: ut quod prope sint planetae et cetera.
2 Dicit ergo primo: superius dictum est quod demonstratio est syllogismus faciens scire, et quod demonstratio 'ex causis rei' procedit 'et primis' et 'immediatis'. Quod intelligendum est de demonstratione 'propter quid'. Sed tamen differt scire 'quia ita est', et 'propter quid ita est'. Et cum demonstratio sit syllogismus faciens scire, ut dictum est, oportet etiam quod demonstratio quae facit scire 'quia', differat a demonstratione quae facit scire 'propter quid'. Et horum quidem differentia primo consideranda est in eadem scientia; postea consideranda est in diversis.
3 In una autem scientia dupliciter differt utrumque praedictorum, secundum duo quae requirebantur ad demonstrationem simpliciter, quae facit scire 'propter quid'; scilicet quod sit 'ex causis', et quod sit 'ex immediatis'. Uno igitur modo differt scire 'quia' ab hoc quod est scire 'propter quid'; quia scire 'quia' est si non fiat syllogismus demonstrativus per 'non medium', idest per 'immediatum', sed fiat per 'mediata'. Sic enim non accipietur prima causa, cum tamen scientia, quae est 'propter quid', sit secundum primam causam. Et ita non erit scientia 'propter quid'.
4 Alio modo differunt, quia scire 'quia' est quando fit syllogismus non quidem 'per media', idest per mediata, sed per immediata, sed non fit per causam: sed fit 'per convertentiam', idest per effectus convertibiles et immediatos. Et tamen talis demonstratio fit 'per notius', scilicet nobis: alias non faceret scire. Non enim pervenimus ad cognitionem ignoti, nisi per aliquid magis notum. Nihil enim prohibet duorum 'aeque praedicantium', idest convertibilium, quorum unum sit causa, et aliud effectus, notius esse aliquando non causam, sed magis effectum. Nam effectus aliquando est notior causa quoad nos et secundum sensum, licet causa sit semper notior simpliciter, ubbf_ii_0029.107r et secundum naturam. Et ita per effectum notiorem causa potest fieri demonstratio non faciens scire 'propter quid', sed tantum 'quia'.
5 Deinde cum dicit: ut quod prope etc., manifestat praedictam differentiam per exempla. Et dividitur in duas partes: in prima, ponit exempla de demonstratione 'quia', quae est per effectum; in secunda, de demonstratione 'quia', quae est per causam mediatam; ibi: amplius in quibus medium et cetera. Prima in duas: in prima, ponit exempla de syllogismo qui fit per effectum convertibilem; in secunda, de syllogismo qui fit per effectum non convertibilem; ibi: in quibus autem media et cetera. Prima dividitur in duas partes secundum duo exempla quae ponit; secunda pars incipit ibi: item sic lunam et cetera. Circa primum duo facit: primo, ponit exemplum de demonstratione quia, quae est per effectum; secundo, docet quomodo posset converti in demonstrationem propter quid; ibi: contingit autem et cetera.
6 Dicit ergo primo quod demonstratio 'quia' per effectum est, si quis concludat quod planetae sunt prope propter hoc quod non scintillant. Non enim non scintillare est causa quod planetae sint prope, sed e converso. Propter hoc enim non scintillant planetae, quia sunt prope. Stellae enim fixae scintillant, quia visus in comprehensione earum caligat propter earum distantiam. Formetur ergo syllogismus sic: omne non scintillans est prope; planetae sunt non scintillantes; ergo sunt prope. Sit in quo c 'planetae', idest accipiatur 'planetae' quasi minor extremitas. In quo autem b sit 'non scintillare', idest 'non scintillare' accipiatur medius terminus. In quo autem a sit 'prope esse', idest 'prope esse' accipiatur ut maior extremitas. Vera igitur est haec propositio: omne c est b, quia planetae non scintillant. Et iterum verum est quod omne b est a, quia omnis stella non scintillans prope est. Huiusmodi autem propositionis veritas oportet quod accipiatur per inductionem, aut per sensum, quia effectus hic est notior causa quantum ad sensum. Et sic sequitur conclusio quod omne c sit a. Et sic demonstratum est quod planetae sive stellae erraticae sunt prope. Hic igitur syllogismus non est 'propter quid', sed est 'quia'. Non enim propter hoc quod non scintillant, planetae sunt prope, sed propter id quod prope sunt, non scintillant.
7 Deinde cum dicit: contingit autem et per alterum etc., docet quomodo demonstratio 'quia' convertatur in demonstrationem 'propter quid', dicens quod 'contingit et per alterum demonstrare alterum', idest per hoc quod est 'prope esse', demonstrare quod non scintillant; et sic erit demonstratio propter quid. 'Ut sit c erraticae', idest accipiatur 'stella erratica' minor extremitas; 'in quo b' sit 'prope esse', idest 'prope esse' accipiatur ut medius terminus, quod supra erat maior extremitas; 'a' sit 'non scintillare', idest accipiatur 'non scintillare' maior extremitas, quod supra erat medius terminus. Est igitur et b in c, quia omnis planeta prope est; et a est in b, quia omnis planeta, qui prope est, non scintillat; quare sequitur quod et a sit in c, scilicet, quod omnis planeta non scintillet. Et sic erit syllogismus 'propter quid', cum accepta sit prima et immediata causa.
8 Deinde cum dicit: item sic lunam demonstrant etc., ponit aliud exemplum ad idem, dicens quod 'sic' (idest demonstratione faciente scire 'quia), demonstrant quod luna sit circularis per incrementa', quibus scilicet omni mense augetur et minuitur, sic argumentantes: omne quod sic augetur quasi circulariter, circulare est; augetur autem sic luna; ergo est circularis. 'Sic igitur factus est syllogismus' demonstrans 'quia'. Sed 'e converso, posito medio ipsius', fit syllogismus 'propter quid', scilicet si ponatur 'circulare' ut medius terminus, et 'augmentum' ut maior extremitas. Non enim ideo circularis est luna, quia sic augetur, sed quia circularis est, ideo talia augmenta recipit. Sit ergo 'luna in quo c', idest minor extremitas; 'augmentum in quo b', idest medius terminus; 'circularis' autem 'in quo a', idest maior extremitas. Et hoc intelligendum est in syllogismo 'quia'. E converso autem in syllogismo 'propter quid'.
9 Deinde cum dicit: in quibus autem media etc., ostendit quod sit demonstratio 'quia' per effectum non convertibilem, dicens quod in illis etiam syllogismis 'in quibus media non convertuntur' cum extremis, et accipitur ut notius quoad nos, scilicet loco medii, 'quod non est causa', sed magis effectus, 'demonstratur quidem quia, sed non propter quid'. Et quidem si tale 'medium' convertatur cum maiori extremitate, et excedat minorem, manifestum est quod conveniens fit syllogismus. Sicut si probetur de 'Venere' quod sit prope, quia non scintillat. Si autem e converso minor terminus esset in plus quam 'medium' assumptum; non esset conveniens syllogismus. Non enim potest de stella universaliter concludi quod sit prope, propter hoc quod non scintillat. In comparatione autem ad maiorem terminum est e converso. Nam si 'medium' sit in minus quam maior terminus conveniens fit syllogismus. Sicut si per hoc, quod est moveri motu progressivo, probetur de aliquo quod habeat animam sensibilem. Si autem sit in plus, non fit conveniens syllogismus. Nam ab effectu, qui a pluribus causis procedere potest, non potest una illarum concludi. Sicut non potest concludi, quod aliquis habeat febrem, ex excitatione pulsus.
Thomas de Aquino HOME



Expositio libri Posteriorum Analyticorum, I, Lectio 22 <<<     >>> Lectio 24
monumenta.ch > Thomas de Aquino > 23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik