monumenta.ch > Tertullianus > 50
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLIX <<<    

Caput L HIDE APPARATUS

1 [At vero, dum cruciatibus sese obiiciunt, dum animam lubentes proiiciunt, id non facere eos more gentilium, quibus desperatio et gloriae pruritus eam contemmendi doloris et mortis viam sternit, sed more fortissimi militis, qui bellum sumit, licet non amet, et de victoria gaudet, in cuius tamen consecutione trepidavit. Fatendum itaque eam veram esse constantiam, quae factis sese, non verbis prodat, apud Deum gratiam, non apud homines laudem quaerat, et contemplatione exemploque obstinationis suae inconcussae plures quotidie qui amplectantur ipsam gignat, quam unquam ex omnibus omnium philosophorum scholis, capti verborum lenociniis, discipuli exierint.]
Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati , verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse ; tamen et proeliatur omnibus viribus , et vincens in proelio gaudet, qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam . Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus.
2 Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet, et gloriam placendi Deo, et praedam vivendi in aeternum. Sed obducimur , certe cum obtinuimus: ergo vicimus, cum occidimur; denique evadimus, cum obducimur: licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
3 Hic est habitus victoriae nostrae; haec palmata vestis ; tali curru triumphamus. Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos, in caussa gloriae et famae, vexillum virtutis extollunt. Mucius dextram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis!
4 Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem ! Anaxarchus, cum in exemplum ptisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat , Anaxarchi follem , Anaxarchum enim non tundis : o philosophi magnanimitatem, qui de tali suo exitu etiam iocabatur!
5 Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. Attica meretrix , carnifice iam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
6 Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, quum respondisset, contemptum mortis , flagellis tyranni subiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domui (6) conferunt, quantum sanguinis fuderint.
7 O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro , pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem; quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem.
8 Hanc qui veram a Deo sperat, si pro Deo patiatur, insanus est. Sed hoc agite, boni Praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati Deus patitur. Nam et proxime, ad lenonem damnando christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
9 Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra: illecebra est magis sectae. Plures efficimur , quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum . Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos Christiani factis docendo.
10 Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus; ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur.
Tertullianus HOME



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLIX <<<    
monumenta.ch > Tertullianus > 50