monumenta.ch > Tertullianus > 49
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLVIII <<<     >>> L

Caput XLIX HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Ineptum itaque, laudari idem in Philosophis et admirationi esse, in Christianis odiri et persequi: quorum opinio, vel si falsa sit, cum tamen ad recte vivendum prosit, irrisui magis quam poenis adiudicari debeat, quibus tamen exsultat vulgus, inepte quidem, quum poenae istae gaudium sint Christianorum, qui iniuste vexari et damnari malint, quam a Deo excidere.]
Haec sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in Philosophis et Poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti ; illi honorandi, nos irridendi, imo eo amplius et puniendi. Falsa nunc sint quae tuemur, et merito praesumptiones, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; si quidem meliores fieri coguntur, qui eis credunt metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii.
2 Itaque non expedit falsa dici, nec inepta haberi, quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt . In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis.
3 Sed in eiusmodi errores (si utique) irrisu iudicandum est , non gladiis et ignibus, et crucibus, et bestiis; de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur, quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium.
4 Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, iam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet; proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari, quam a Deo excidere: contra, illi qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus .
Tertullianus HOME