monumenta.ch > Tertullianus > 48
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLVII <<<     >>> XLIX

Caput XLVIII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectionne et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brutae Laberii Pythagoraeque animarum metempsychosi.]
Age iam, si quis philosophus affirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit , nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi?
2 proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet . At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica queritur , lapidibus magis, nec saltem caestibus a populo exigetur. Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant.
3 Nam si non id sunt quod fuerant, id est, humanum et id ipsum corpus indutae, iam non ipsae erunt quae fuerant. Porro, quae iam non erunt ipsae, quomodo redisse dicentur? Aut aliud factae non erunt ipsae , aut manentes ipsae non erunt aliunde . Multis etiam iocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur . Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum , quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a Deo referat.
4 Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de iudicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt. Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris, antequam esses: utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses.
5 Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, eiusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? qui non eras, factus es; quum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies.
6 Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando. Dubitabitur , credo, de Dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis composuit animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.
7 Lux quotidie interfecta resplendet , et tenebrae pari vice decedendo succedunt , tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus consumuntur et redeunt; certe semina non nisi corrupta et dissoluta foecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
8 Tu, homo, tantum nomen , si intelligas te, vel de titulo Pythiae discens , dominus omnium morientium et resurgentium , ad hoc morieris ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum, cuius et totum. Ergo, inquitis, semper moriendum erit, et semper resurgendum.
9 Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit, quam praedicavit. Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
10 Cum ergo finis et limes medius , qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est ; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
11 Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque iugis ignis, habentis ex ipsa natura eius, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis . Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis.
12 Ita longe alius est qui usui humano, alius qui iudicio Dei apparet, sive de coelo fulmina stringens , sive de terra per vertices montium eructans ; non enim absumit quod exurit, sed, dum erogat, reparat, Adeo manent montes semper ardentes, et qui de coelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat . Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis.
13 Montes uruntur et durant: quid nocentes et Dei hostes?
Tertullianus HOME



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLVII <<<     >>> XLIX
monumenta.ch > Tertullianus > 48