1 | [ARGUMENTUM. Imo, si quid sanum vel veritati simile in scriptis philosophorum inveniatur, id totum ab antiquiore lege Dei, quam incorruptam Christiani habeant, mutuatum, sed ita ut pro captu et voluntate sua quilibet eorum id corruperit et mutaverit, quod itaque nullam paritatem inter utrosque inferat, sed magis ostendat, diversas illorum sectas ab unica veritate, quam de antiquiore forma possident Christiani, in infinitos errores procidisse.] 47. Adhuc enim mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae , quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem, etiam excurrerem in hanc quoque probationem. |
2 | Quis poetarum, quis sophistarum, qui non de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui rigaverunt; nam quia quaedam de nostris habent, ea propter nos comparant illis . Inde, opinor, et a quibusdam philosophia legibus quoque eiecta est, a Thebanis dico , a Spartiatis et Argivis. Dum ad nostra conantur et homines gloriae , ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis offenderunt digestis, exinde regestum pro instituto curiositatis ad propria verterunt , neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intelligentes, ut adhuc tunc subnubila , etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur. Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat , per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum. |
3 | Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de qualitate et de natura eius et de sede disceptent , Alii incorporalem asseverant, alii corporalem , qua platonici, qua et stoici ; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum , et ut ita dixerim, neminem humanis rebus ; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat. |
4 | Si et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit variant ; sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt: ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit. Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia pbilosophorum interverterunt. |
5 | Ex horum semine et nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt, et de una via obliquos multos tramites et inexplicabiles sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur, et ex varietate defensionum indicet veritatem . Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quae veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur. |
6 | Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria ; ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent , ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis. |
7 | Itaque et ridemur Deum praedicantes iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Si gehennam comminemur, quae est ignis arcani subterraneus ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. Et si paradisum nominemus , locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt. |
8 | Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt; si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum, forma non sustinet; nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit. |