monumenta.ch > Tertullianus > 46
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLV <<<     >>> XLVII

Caput XLVI HIDE APPARATUS

1 [Occurrit porro illis, qui non de Deo Christianos sapere, sed ut Philosophiae genus, fidem et spem illorum aestiment, paria in utrisque virtutum genera ponderantes: quibus ostendit, quantum nomen illud philosophorum infra christianum subsidat, dum illi inveniantur veritatis ignari et omnium scelerum rei, hi Deum intelligunt, et ab omni malitia, vel ipsis stupentibus inimicis, quam longissime sint remoti.]
46. Constitimus , ut opinor, adversus omnium criminum intentionem , quae Christianorum sanguinem flagitat. Ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse, sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Quis nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus de veritate? Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
2 Eadem, inquit, et philosophi monent et profitentur: innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam. Cur ergo quibus comparamur de disciplina, proinde illis non adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi ut pares nostri non urgentur ad officia, quae nos non obeuntes periclitamur ? Quis enim philosophum sacrificare, aut deierare, aut lucernas meridie vanas Quin imo et deos vestros palam destruunt , et superstitiones vestras commentariis quoque accusant, laudantibus vobis.
3 Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis. Et facilius statuis et salariis remunerantur, quam ad bestias pronuntiantur. Sed merito; philosophi enim non christiani cognominantur.
4 Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni, quum secundum deos philosophi daemonas deputent ? Socratis vox est: si daemonium permittat. Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores . Mimice philosophi affectant veritatem et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant : Christiani eam necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
5 Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus? Deum quilibet opifex christianus et invenit et ostendit et exinde totum, quod in Deo quaeritur, re quoque assignat; licet Plato affirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem, et inventum enarrari in omnes difficilem. Caeterum si de pudicitia provocemus , lego partem sententiae Atticae in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatam . Sexum nec femineum mutat Christianus . Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recubantis ardori subantem . Audio et quemdam Speusippum de Platonis schola in adulterio periisse . Christianus uxori suae soli masculus nascitur. Democritus excaecando semetipsum , quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.
6 At christianus salvis oculis feminam videt, animo adversus libidinem caecus est. Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat . Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios , Zeno apud Prienenses tyrannidem affectant: Christianus vero nec aedilitatem . Si de animi aequitate congrediar, Lycurgus ἀποκαρτέρησιν optavit, quod leges eius Lacones emendassent: Christianus etiam damnatus gratias agit.
7 Si de fide comparem, Anaxagoras depositum hospitibus denegavit: Christianus etiam extra fidelis vocatur. Si de simplicitate consistam, Aristoteles familiarem suum Hermiam turpiter loco excedere fecit : Christianus nec inimicum suum laedit.
8 Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adulatur , quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur . Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur , et Hippias, dum civitati insidias disponit, occiditur . Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam christianus tentavit.
9 Sed dicet aliquis, etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae; desinunt tum christiani haberi penes nos, philosophi vero illi eum talibus factis in nomine et in honore sapientiae perseverant apud vos. Quid adeo simile philosophus et christianus, Graeciae discipulus et Coeli, famae negotiator et salutis , verborum et factorum operator, rerum aedificator et destructor, interpolator erroris et integrator veritatis, furator eius et custos .
Tertullianus HOME



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLV <<<     >>> XLVII
monumenta.ch > Tertullianus > 46