monumenta.ch > Tertullianus > 43
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLII <<<     >>> XLIV

Caput XLIII HIDE APPARATUS

1 [Qui tamen vere de illis conqueri possunt, esse lenones, perductores, sicarios, venenarios, magos, similesque, quibus infructuosos esse magnus sit fructus. Sed et hoc damnum meliori lucro permutari: cum et ab illis daemonia excutiant, et pro illis Deum venerentur, nullisque, ut tales, rebus novis in exitium Reipublicae studeant.]
43. Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli , tum sicarii, venenarii, magi, item harioli , haruspices, mathematici.
2 His infructuosos esse magnus fructus est. Et tamen quodcumque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo utique praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico qui iam de vobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis , sed a quibus nihil timere possitis.
Tertullianus HOME