monumenta.ch > Tertullianus > 42
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XLI <<<     >>> XLIII

Caput XLII HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Nec minus perperam christianos infructuosos negotiis appellari, qui cum illis et de illis vivant, qui opera sua et artes misceant, qui una navigent, militent, mercentur: qui si in ceremoniis quibusdam differant, spectaculis renuntient, thure non supplicent, stipes templis non iactent, tamen et homines et cives sint, et illam qualemcumque iacturam facile compensent, cum aliis utilitatibus, tum, non ut illi, publica vectigalia, defraudando, sed ex fide debitum dependendo.]
42. Sed alio quoque iniuriarum titulo postulamur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes , eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, sylvicolae et exules vitae. Meminimus gratiam nos debere Deo Domino Creatori; nullum fructum operum eius repudiamus; plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur.
2 Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris, caeterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. Navigamus et nos vobiscum et militamus, et rusticamur, et mercamur, proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro.
3 Quomodo infructuosi videamur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio. Sed si caeremonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavo sub noctem Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen lavo et debita hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.
4 Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis coenantibus mos est; attamen ubi ubi de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam . Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? puto gratius liberis et solutis et undique vagis; sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus novimus, viderint qui per capillum odorantur. Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, libentius de suis locis sumam. Thura plane non emimus; si Arabiae queruntur Sabaei pluris et carioris suas merces christianis sepeliendis profligari , quam diis fumigandis. Certe, inquitis, templorum vectigalia quotidie decoquunt, stipes quotusquisque iam iactat . Non (enim) sufficimus et hominibus et diis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum.
5 Denique porrigat manum Iupiter et accipiat , cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim, quam vestra religio templatim. Sed caetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum publico pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo caeterarum rationum.
Tertullianus HOME