monumenta.ch > Tertullianus > 41
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XL <<<     >>> XLII

Caput XLI HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Imo malorum, quae eveniunt quotidie, illos ipsos in causa esse, qui spreto Deo statuas adorent. Si enim dii illorum vere Dii essent, non et cultores suos Christianorum poenis involverent: at cum et bonis et malis, ille qui vere Deus est, mala immittat, his in poenam, illis in admonitione esse: qui non ante aeterni iudicii rigorem interutrosque discrimen statuet; quod si pertinaciter Diis suis illa adscribi velint, propterea quod christianos esse patiantur, sequitur, iniustos, ingratos tales Deos esse, qui cultores suos una cum irrisoribus plecti velint.]
Vos igitur importuni rebus humanis, vos reipublicorum incommodorum, vos malorum illices semper, apud quos Deus spernitur, statuae adorantur. Utique enim credibilius haberi debet, eum irasci qui negligatur, aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
2 Hoc, inquitis, et in Deum vestrum repercutere est, qui et ipse patiatur propter profanos etiam cultores suos laedi. Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio iudicii, ante saeculi finem.
3 Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur. Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a Deo obveniant.
4 Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur. Sed etsi aliqua nos quoque perstringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.
5 Si vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri caussa, quid colere perseveratis tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolorem Christianorum iuvare et asserere debuerant ?
Tertullianus HOME