monumenta.ch > Tertullianus > 40
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXXIX <<<     >>> XLI

Caput XL HIDE APPARATUS

1 [Factiosos potius esse illos, qui benemeritis insidiati, publica mala christianis imputent, cum et ante sectam hanc maiora et tertiora etiam orbem quassaverint, illa vero exorta, minora levioraque esse ceperint, utpotae quae precibus suis meritas Numinis poenas depellat, licet illi temere deos colentes veri Dei benignitatem idolis adscribant.]
At e contrario illis nomen factionis ac commodandum est, qui in odium bonorum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant , praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi christianos esse in caussa . Si Tiberis ascendit in moenia , si Nilus non ascendit in arva, si coelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim CHRISTIANOS AD LEONEM. Tantos ad unum?
2 Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum, quantae clades orbem et urbem ceciderunt? Legimus Hieran, et Delon et Rhodon et Co insulas multis cum millibus hominum pessum abiisse. Memorat et Plato maiorem Asiae et Africae terram Atlantico mari creptam. Sed et mare Corinthium terrae motus ebibit, et vis undarum Lucaniam Italiae abscissam in Siciliae nomen relegavit.
3 Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt. Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores christiani, sed ipsi dii vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel ut Plato putavit, campestre solummodo? Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes, in quibus nati mortuique sunt, etiam quas condiderunt; neque enim alias in hodiernum manerent, nisi et ipsae postumae cladis illius.
4 Nondum iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat, nec iam illic christianae sectae origo consederat, eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit. Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma conantur, oculis tenus, caeterum contacta cinerescunt . Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebatur, quum Volsinios de coelo de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae Deum verum adorabat, cum Annibal apud Cannas Romanos annulos, caedes suas, modio metiebatur.
5 Omnes dii vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverunt. Et bene, quod si quid adversi accidit urbibus, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam, non a deis evenire, quia et ipsis evenit. Semper humana gens male de Deo meruit: primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intelligeret ex parte , non solum non requisivit timendum, sed et alios sibi citius commenta est quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, et nocentiae iudicem et exactorem, omnibus vitiis et criminibus inolevit. Caeterum si requisisset, (sequeretur, requisitum, et recognitum observaret, et observatum magis propitium experiretur quam iratum.
6 Eumdem ergo nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante editis, quam deos sibi fingeret, cur non ab eo etiam mala intelligit evenire, cuius bona esse non sensit? Illius rea est, cuius et ingrata. Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo christianos a Deo orbis accepit.
7 Ex eo enim et innocentia seculi iniquitates temperavit, et deprecatores Dei esse coeperunt. Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem, quotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponis et lupanaribus operati, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, coelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et coelo.
8 Nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes, invidia coelum tundimus, Deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur a vobis, Deus negligitur.
Tertullianus HOME