monumenta.ch > Tertullianus > 39
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXXVIII <<<     >>> XL

Caput XXXIX HIDE APPARATUS

1 [Ut itaque gentes de praeiudicio suo recedant, liberaliter illis christianae factionis (ut appellabant) disciplinam communicat, nobis veteris Ecclesiae statum tantum non ante oculos ponit: quomodo scilicet soliti sint in unum coire, ad quem, pro quibus, quidve precari, monita Scripturae et voces dirigere, censuram morum exercere, conventum ordinare, eleemosynas colligere, istas distribuere in usum sepulturae, aut ad alendos egenos, orphanos, senes emeritos, aut ad refocillandos naufragos, vel ob fidem in metella, insulas, carceres relegatos. Quam tantam affectionem omni labe carere docet, verumque amoris titulum mereri, qui apud gentes non nisi impurus sit et simulatus: apud hos convivia esse opipara, sumptuosa, libidinosa, infamia; apud Christianos, sobria, modica, casta, pia. Talem igitur societatem non factionem vocandam, sed curiam.]
Edam iam nunc ego ipsa negotia christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam. Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae divinitate et spei foedere. Coimus in coetum et congregationem, ut ad Deum , quasi manu facta, precationibus ambiamus. Haec vis Deo grata est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministeriis eorum ac potestatibus , pro statu seculi , pro rerum quiete, pro mora finis. Cogimur ad litterarum divinarum commemorationem , si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
2 Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus in compulsationibus densamus; ibidem etiam exhortationnes, castigationnes et censura divina . Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur, Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio sed testimonio adepti; neque enim pretio ulla res Dei constat.
3 Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa, quasi redemptae religionis congregatur ; modicam unusquisque stipem menstrua die, vel quum velit, et si modo velit et si modo possit, apponit : nam nemo compellitur, sed sponte confert.
4 Haec quasi deposita pietatis sunt. Nam inde non epulis nec potaculis, nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque, et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis , iamque domesticis senibus , item naufragis , et si qui in metallis, et si qui in insulis, vel in custodiis , duntaxat ex caussa Dei sectae alumni confessionis suae fiunt. Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam. Vide, inquiunt, ut invicem se diligant : ipsi enim invicem oderunt; et ut pro alterutro mori sint parati: ipsi enim ad occidendum alterutrum paratiores erunt. Sed et quod fratrum appellatione censemur , non alias, opinor, infamant, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectatione simulatum est.
5 Fratres autem etiam vestri sumus, iure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur , qui unum patrem Deum agnoverunt, qui unum Spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverunt . Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit fraternitatem.
6 Itaque qui animo animaque miscemur, nihil de rei communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant, ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis , qui uxores suas amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum , nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant?
7 O sapientiae Atticae, o Romanae gravitatis exemplum! Leno est philosophus et censor . Quid ergo mirum, si tanta caritas convivatur ? Nam et coenulas nostras, praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis. De nobis scilicet Diogenis dictum est: Megarenses obsonant quasi crastina die morituri, aedificant vero quasi nunquam morituri . Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit, quam in suo trabem.
8 Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aër . Saliis coenaturis creditor erit necessarius. Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabant. Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis coquorum delectus indicentur. Ad fumum coenae Serapiacae sparteoli excitabuntur. De solo triclinio Christianorum retractatur, Coena nostra de nomine rationem sui ostendit; id vocatur, quod dilectio penes Graecos est . Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti affectant ad gloriam libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes Deum maior est contemplatio mediocrium.
9 Si honesta caussa est convivii, reliquum ordinem disciplinae aestimate, qui sit de religionnis officio: nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit ; non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur ; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile.
10 Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest provocatur in medium Deo canere hinc probatur quomodo biberit. Oeque oratio convivium dirimit . Inde disceditur non in catervas caesionum neque n classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eamdem curam modestiae et pudicitiae ut qui non tam coenam coenaverint, quam disciplinam. Haec coitio christianorum merito sane illicita, si illicitis pari merito damnanda, [si non dissimilis damnandis [1322],] si quis de ea queritur eo titulo, quo de factionibus querela est.
11 In cuius perniciem aliquando convenimus? Hoc sumus congregati, quod et dispersi; hoc universi, quod et singuli; neminem laedentes , neminem contristantes. Quum probi, quum boni coeunt, quum pii, quum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia .
Tertullianus HOME



Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXXVIII <<<     >>> XL
monumenta.ch > Tertullianus > 39