monumenta.ch > Tertullianus > 38
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXXVII <<<     >>> XXXIX

Caput XXXVIII HIDE APPARATUS

1 [Quae quum ita sint, tolerari, ut Sectam aliquam, quae nihil mali operetur debere, non enim metuendum, ne tales ad illicitas factiones coeant, qui loca factionum vitent, qui dudum renuntiare didicerint spectaculis, circo, theatro, arenae, xysto, unde crudeles, insani, lascivi, vani, turbulenti, et ob id ad conspirandum apti redire soleant homines. Si igitur christiani alias eligant voluptates, easque innoxii, turbas non debere, cum gentibus etiam suas quieti relinquant.]
Proinde, nec paulo lenius, inter licitas fonctiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet. Nisi fallor enim, prohibendarum factionum caussa de providentia constat modestiae publicae , ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, conciones, spectacula etiam aemulis studiorum compulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam . At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus, nec ulla magis res aliena, quam publica. Unam omnium rempublicam agnoscimus , mundum. Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus . Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi cum impudicitia theatri , cum atrocitate arenae cum vanitate xysti . Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem . Quo vos offendimus, si alias praesumimus voluptates? Si oblectari novisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra.
2 Sed reprobamus quae placent vobis, nec vos nostra delectant.
Tertullianus HOME