1 | [A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum malo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem etiam in tormentis pro Fide praestent: sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam. At nunc etiam benefactores inimicorum factos, a Daemonum incursibus illos liberare, quos tamen generis, quam erroris humani hostes vocare maluerint.] Si inimicos, ut supra diximus, iubemur dilligere, quem habemus laesi vicem referre prohibemur, nec de facto pares simus, quem possumus laedere? Nam de isto ipsi recognoscite. Quoties enim in Christianos desaevitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes? Quoties etiam praeteritis vobis suo iure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis? Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae , de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos avellant, dissecent, distrahant. Quid tamen unquam denotastis de tam conspiratis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum , quando vel una nox pauculis faculis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret? |
2 | Sed absit, ut aut igni humano vindicetur divina sectae , aut doleat pati, in quo probatur. Si enim hostes exsertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium gentes, quam totius orbis. Hesterni sumus et vestra omnia implevimus , urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum; sola vobis reliquimus templa. Possumus dinumerare exercitus vestros: unius provinciae plures erunt . Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur , si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere? Potuimus et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia ad versus vos dimicasse. |
3 | Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset [pudore] utique dominationem vestram tot qualiumcumque amissio civium, imo etiam et ipsa destitutione punisset. Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam quasi mortui orbis ; quaesissetis quibus imperaretis. Plures hostes quam cives vobis remansissent. Nunc enim pauciores hostes habetis prae multitudine christianorum, pene omnium civitatum pene omnes cives christianos habendo. |
4 | Sed hostes maluistis vocare generis humani. Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet? a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus. Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateretis. Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes, non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium, hostes iudicare maluistis: qui sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris. |