monumenta.ch > Tertullianus > 35
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Caput XXXV HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. --- Non itaque recte publicos hostes Christianos dici, quod caetera in Imperatores religiosi, solemnia illorum conscientia potius quam las civia celebrent, observantes illa modeste, verecunde, pudice, pie; aliter ac ipsi Romani inter quos non plebs tantum Caesarem saepe convitiis discindat, novum atque novum in dies, lucelli causa, idque in ipso congiario dividundo exoptet, sed ipsi Senatores, Equites, Primores Urbis Castrorumque, vitae Caesaris immineant, et cum Cassiis, Nigris, Albinisque conspirent, grandi interim laetitiarum apparatu ad eruptionem usque proditionem suam tegentes. Nullos in his inveniri Christianos, qui nec Astrologos de salute Caesarum cousulant, quod fieri non potest, nisi rerum novarum cupiditate, a qua illi omnino abhorrent.]
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum, conscientia potius quam lascivia celebrant. Grande videlicet officium, focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere , vino lutum cogere catervatim cursitare ad iniurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras.
2 Siccine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haeccine solemnes dies principum decent , quae alios dies non decent? Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserent , et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur? O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus?
3 cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris. Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.
4 Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana Testis est Tiberis , et scholae bestiarum . Iam si pectoribus ad translucendum quamdam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta apparerent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis (7)? etiam illa hora qua acclamant: De nostris annis tibi Iupiter augeat annos. Haec Christianus tam enuntiare non novit, quam de novo Caesare optare. Sed vulgus, inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum, quam vulgus.
5 Plane caeteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat . Unde Cassii, et Nigri et Albini ? unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non-Christianis.
6 Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute Imperatoris, et genium eius deierabant, alii foris ; alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant. Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramossimis laureis postes praestruebant ? quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant?
7 quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam edicerent et in aliena solemnitate exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent, nomen principis in corde mutantes . Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab Angelis desertoribus proditas et a Deo interdictas ne suis quidem caussis adhibent Christiani.
8 Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur, qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitulis.
Tertullianus HOME