1 | [ARGUMENTUM. --- Quin et Augustum ipsum Domini tyranni cum nomen abhorruisse, quod et, vice Dei dictum, Divinae Dominationis suggillatio sit, communi more et a Christianis, dici possit. Pater Patria vero qui vocetur, Dominum appellari non debere, multo minus Deum, quod rebellio est in Deum, maledictum in Caesarem, qui apud Romanos post mortem, demum Deus soleat fieri.] Augustus imperii formator , ne dominum quidem dici se volebat; et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Caeterum liber sum illi; dominus enim meus unus est, Deus omnipotens et aeternus, idem qui et ipsius. |
2 | Qui pater patriae est, quomodo dominus est. Sed est gratius nomen pietatis, quam potestatis; etiam familiae magis patres, quam domini vocantur. Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione; tanquam si habens imperatorem, alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti? |
3 | Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori. Desine alium Deum colere vel credere, atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est. Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi, hominem deum appellans, timeat saltem de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupare . |