1 | [ARGUMENTUM. --- Imo necessario illos Imperatorem suspicere, utpote quem a Deo suo sibi datum sciant, adeoque vere suum ducant. Quem si Deum non vocent, quia mentiri illumve deridere nolunt, id faciant, quia ipse Deo subiectus, sub illo imperat, cuius etiam intersit Deo cedere, quique ut id faciat in triumphi invidioso honore admoneatur, tanta coruscans gloria ut revocari, ne falso se Deum existimet, necesse habeat.] Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster elegerit . Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus. Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subiicio. Subiicio autem, cui non adaequo. Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio , vel quia illum deridere non audeo , vel quia nec ipse se deum volet dici . Si homo sit, interest hominis deo cedere; satis habeat appellari imperator. |
2 | Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo sit, non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te , hominem memento te. Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio conditionis suae sit necessaria. [Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non vere diceretur [1162].] Maior est qui revocatur, ne se deum existimet. |