1 | [ARGUMENTUM. --- Adhuc ostendit salutem Imperatoris et Imperii Christianis cordi esse, scientibus horrenda orbi imminere, Romanum Imperium esse desierit, ipsamque adeo clausuram saeculi duratione eius retardari. Sed et qui per salutem Caesaris iurent, omnibus Geniis augustiorem, non esse cogendos, ut per eius Genium iurent, defendit, utpote qui Genios, id est, Daemonas adiurando laedere, non deierando honorare consueverint.] Est et alia maior necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Ita quae nolumus experiri, ea dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus. Sed et iuramus , sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. |
2 | Nescitis genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. Id in eis scimus esse, quod Deus voluit, ideoque et salvum volumus esse , quod Deus voluit , et pro magno id iuramento habemus. |
3 | Caeterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut illis honorem divinitatis conferamus. |